Bible

 

Daniel 3:24

Studie

       

24 Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7973

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7973. 'Quasi sescenta milia peditum virorum': quod significet omnia veri et boni fidei in uno complexu, constat ex significatione 'numeri ‘sescentorum milium’ quod sint omnia fidei in uno complexu, exsurgit enim hic numerus ex sex et quoque ex duodecim, et duodecim significant omnia fidei et charitatis, n. 577, 2089, 2129 fin. , 2130 fin. , 3272, 3858, 3913; inde est quod filii 1 Jacobi fuerint duodecim, et quod posteri illorum distincti in totidem tribus, et quoque quod a Domino assumpti sint duodecim discipuli, ut nempe 2 repraesentarent omnia fidei et charitatis; de tribubus, videatur n. 3858, 3862, 3 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6640, 7836, 7891; de discipulis, n. 3354, 3488, 5858 fin. , 6397;

[2] quod hic ‘sescenta milia’ significent similia, est quia numerus major et minor, seu multiplicatus ac divisus, simile 4 involvit cum simplicibus ex quibus, n. 5291, 5335, 5 5708; hoc patet manifeste ex numero duodecim, hic sive divisus sit in sex, vel multiplicatus in septuaginta duo, vel in 144, hoc est, duodecim in duodecim, vel in 12000, vel in 144000, simile significat, ut 144000 apud Johannem,

Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quattuor milia, obsignati ex omni tribu Israelis; ex tribu unaquavis duodecim milia, Apoc. 7:4, 5, seq. ;

hic per ‘filios Israelis’ non intelliguntur filii Israelis, 6 non per ‘tribus’ tribus, nec per ‘numerum’ numerus, sed talia quae sunt in sensu interno, 7 nempe omnia fidei et charitatis, 8 et sic per unamquamvis tribum in specie, unum genus vel una classis, secundum illa quae ad Gen. 29 et 30 explicata sunt:

[3] similiter apud eundem,

Ecce Agnus stans super monte Sionis, et cum Ipso 144000 habentia nomen Patris Ipsius scriptum super frontibus suis; canebant canticum novum coram throno, et nemo poterat discere canticum nisi 144000 empti de terra; hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit; hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno, 14:1, 3, 4; ex hac descriptione patet quod qui in 9 charitate sunt intelligantur per 144000; et quoque patet quod numerus ille modo designet statum et quale; numerus enim ille designat simile cum duodecim, nam existit ex 12000 10 et 12 in se multiplicatis:

[4] similiter ac numerus minor 144, qui est duodecies duodecim, apud eundem,

Mensus est murum sanctae Hierosolymae descendentis a Deo e caelo, 144 cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. 21:2, 17;

quod ‘murus sanctae Hierosolymae’ non sit murus in sensu spirituali sed quod sit verum fidei defendens illa quae Ecclesiae, videatur n. 6419; inde quoque dicitur fuisse illum ‘144 cubitorum’; quod ita sit, manifeste patet, nam dicitur quod ‘mensura illa sit hominis, hoc est, angeli’; per ‘hominem’ et per ‘angelum’ significatur omne veri et boni fidei;

[5] et quoque patet ex duodecim lapidibus pretiosis ex quibus fundamentum muri, et ex duodecim portis, quarum unaquaevis erat margarita, ibid. vers. 19-21; per ‘lapides’ enim ‘pretiosos’ significantur vera fidei quae ex bono charitatis, n. 643, 3720, 6426; similiter per ‘portam’ et quoque per ‘margaritam’; inde nunc constat quod numerus minor et major 11 involvat simile cum numero simplici ex quo 12 ille; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175.

[6] Ex his nunc videri potest quod numerus ‘sescentorum milium virorum’ exeuntium ex Aegypto significet etiam talia; quod hic numerus talia significet, vix aliquis credere potest ex causa quia historicum est, ac omne historicum mentem in sensu externo continenter tenet et a sensu interno abstrahit; sed usque numerus ille etiam talia significat, nam ne quidem est vocula, immo nec unum iota aut unus apex in Verbo qui non in se sanctus est, quia in se sanctum involvit; quod in solo historico non sanctum sit, nullus non videt.

Poznámky pod čarou:

1. Israelis distincti fuerint in duodecim tribus

2. The Manuscript places this after charitatis.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. involvat

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts et.

7. per numeros illos intelliguntur

8. per quamvis

9. The Manuscript inserts fide et.

10. in

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. ita quod sexcenta millia virorum exeuntium ex Aegypto, involvant etiam talia; quod hic numerus talia involvat, vix aliquis credere potest, ex causa quia historicumest, ac historicum in Verbo mentem in se tenet, et a sensu interno abstrahit, sed usque talia significant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.