Bible

 

Daniel 2:9

Studie

       

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1421

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1421. Vers. 3. Et benedicam benedicentibus tibi, et maledicenti tibi maledicam; et benedicentur in te omnes familiae humi. ‘Benedicam benedicentibus tibi’ significat omnem felicitatem illis qui ex corde agnoscunt Dominum: ‘et maledicenti tibi maledicam’ significat infelicitatem illis qui non agnoscunt: ‘et benedicentur in te omnes familiae humi’ significat quod omnia vera et bona a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Actus Apostolorum 3:11

Studie

       

11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.