Bible

 

Daniel 2:9

Studie

       

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 665

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

665. (Vers. 4.) "Quis non timeat Te, Domine, et glorificet Nomen Tuum," significat quod Solus amandus et colendus sit. -Per "timere Deum" significatur amare Ipsum; et per "glorificare Nomen Ipsius significatur colere Ipsum; quod Solus amandus et colendus sit, intelligitur per "quis non," et per "quia Solus Sanctus es:" quod timere Deum sit amare Ipsum timendo facere contra Ipsum, et quod hic timor sit in omni amore, videatur supra (527, 628). Quod "glorificare Nomen Ipsius" sit colere Ipsum, est quia per "Nomen" Jehovae significatur omne per quod colitur (81), et per "glorificare" significatur agnoscere et confiteri.

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 628

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

628. (Vers. 7.) "Dicentem voce magna, Timete Deum" significat admonitionem ut non faciant mala, quia hoc contra Dominum est. - Per "vocem magnam" significatur admonitio; et per "timere Deum" significatur non facere mala, quia hoc contra Dominum est; quod "timere Deum" sit amare Ipsum, timendo facere malum quia hoc contra Ipsum est, et quod omnis amor illum timorem in se habeat, videatur supra (527). Haec dicuntur nunc ad illos qui e Nova Ecclesia in terris erunt, quia primum reformationis est vivere secundum praecepta Decalogi, ubi recensentur mala quae non facienda sunt; qui enim facit illa, ille non timet Deum; qui autem non facit illa, fugiendo illa quia sunt contra Dominum, ille timet et quoque amat Dominum, ut Ipse docet apud Johannem 14:2-24.

  
/ 962