Bible

 

Daniel 2:9

Studie

       

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 665

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

665. (Vers. 4.) "Quis non timeat Te, Domine, et glorificet Nomen Tuum," significat quod Solus amandus et colendus sit. -Per "timere Deum" significatur amare Ipsum; et per "glorificare Nomen Ipsius significatur colere Ipsum; quod Solus amandus et colendus sit, intelligitur per "quis non," et per "quia Solus Sanctus es:" quod timere Deum sit amare Ipsum timendo facere contra Ipsum, et quod hic timor sit in omni amore, videatur supra (527, 628). Quod "glorificare Nomen Ipsius" sit colere Ipsum, est quia per "Nomen" Jehovae significatur omne per quod colitur (81), et per "glorificare" significatur agnoscere et confiteri.

  
/ 962