Bible

 

Daniel 2:7

Studie

       

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3022

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3022. Vers. 3, 4. Et adjurabo te in Jehovam Deum caeli et Deum terrae, quod non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae, cujus ego habito in medio: Sed ad terram meam, et ad nativitatem meam eas, et accipies mulierem filio meo Jishako. ‘Et adjurabo te in Jehovam Deum caeli et Deum terrae’ significat obstrictionem sanctissimam ad Divinum quod in supremis et in illis quae inde: ‘quod non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae’ significat quod Rationale Divinum non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat: ‘cujus ego habito in medio’ significat discordantia in humano materno quae cingunt: ‘sed ad terram meam et ad nativitatem meam eas’ significat ad caelestia et spiritualia Divina quae Dominus Sibi Ipsi acquisivit: ‘et accipies mulierem filio meo Jishako’ significat quod inde veri affectio quae conjungeretur affectioni boni Rationalis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 24:31

Studie

       

31 dixitque ad eum : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? præparavi domum, et locum camelis.