Bible

 

Daniel 2:7

Studie

       

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3020

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3020. ‘Administrantem omnia quae ei’: quod significet naturalis hominis officia, constat ex significatione ‘administrare’, et quidem ‘administrare omnia’, quod sit obire officia seu munia: quod naturalis homo respective ad rationalem, seu quod idem, externus homo respective ad internum, se habeat similiter ac administrator in domo, videatur n. 1795; omnia quae in homine sunt, se habent sicut una domus, hoc est, sicut una familia, quod sit qui patrisfamilias munus obit, et sint qui servorum; ipsa mens rationalis est qui disponit omnia sicut paterfamilias, et per influxum in mentem naturalem ordinat; mens autem naturalis est 1 quae ministrat et administrat; quia mens naturalis est distincta a mente rationali, et in gradu infra 2 hanc, et ex quodam proprio etiam agit, vocatur illa respective ‘servus senior domus’, et ‘administrans omnia quae ei ibi’;

[2] quod mens naturalis sit distincta mens a rationali, et in gradu inferiore, ac in quodam proprio, constare potest ex illis quae ibi, et ejus officiis; illa quae ibi sunt omnia scientifica, ita quoque omnes cognitiones cujuscumque generis 3 , verbo omnia et singula quae sunt memoriae exterioris seu corporeae, de qua n. 2471, 2480. Illius etiam est omne imaginativum, quod est interius sensuale apud hominem, ac viget imprimis apud pueros et in aetate prima adolescentiae; illius etiam sunt omnes affectiones naturales quas homo cum brutis animalibus communes habet;

[3] inde patet quae ejus officia sunt: mens autem rationalis est interior; 4 cognitiva quae ibi, non patent coram homine, sed sunt, cum in corpore vivit, imperceptibilia, nempe omnia et singula quae sunt memoriae interioris, de qua n. 2470-2474, 2489, 2490; omne etiam cogitativum quod perceptivum aequi et justi, tum veri et boni, est ejus; etiam omnes affectiones spirituales quae proprie humanae sunt et per quas homo a brutis animalibus 5 distinguitur; mens haec ab illis influit in mentem naturalem, et ea quae ibi excitat, et visu quodam intuetur, et sic judicat et concludit. Quod hae binae mentes distinctae sint, patet manifeste ex eo quod apud plures mens naturalis dominetur super mentem rationalem, seu quod idem, externus homo super internum; et quod solum apud illos non dominetur, sed servit, qui in bono charitatis sunt, hoc est, qui a Domino se duci patiuntur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has qui

2. The Manuscript has illam

3. The Manuscript inserts sunt.

4. The Manuscript has cognitiones but deletes and inserts cognitiva.

5. The Manuscript places this after homo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3006

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3006. Haec sunt quae percipiunt angeli, cum nominatur Jesus Christus, et haec sunt quae significantur per quod non in alio nomine sit salus, et per quod Dominus toties dixerit de nomine Suo, ut apud Johannem, Quodcumque petieritis in nomine Meo, Ego faciam, 14:13, 14:

apud eundem,

Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius,

20:31: et alibi; quod ‘nomen’ sit omne in uno complexu, per quod colitur Dominus, ita quale omnis cultus et doctrinae, videatur n. 2724; hic itaque bonum amoris et charitatis conjunctum vero fidei, quod est complexus omnis doctrinae et omnis cultus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.