Bible

 

Daniel 2:7

Studie

       

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1551

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1551. ‘Argento’: quod significet vera, constat a significatione ‘argenti’ quod sit verum: antiquissimi compararunt bona et vera apud hominem metallis: bona intima seu caelestia quae sunt amoris in Dominum, ‘auro’: vera quae inde, ‘argento’: bona autem inferiora seu naturalia, ‘aeri’: vera autem inferiora, ‘ferro’; nec solum comparabant sed ita quoque appellabant; inde derivatum quod tempora quoque assimilata fuerint eisdem metallis, et appellata ‘saecula aurea, argentea, aerea, et ferrea; nam ita sibi successerunt’; ‘saeculum aureum’ fuit tempus Antiquissimae Ecclesiae, quae caelestis homo: ‘saeculum argenteum’ fuit tempus Antiquae Ecclesiae, quae spiritualis homo: ‘saeculum aeris’ fuit tempus Ecclesiae sequentis: cui successit ‘saeculum ferreum’. Similia quoque significata sunt per ‘statuam’ in somnio visam Nebuchadnezzari, Cujus caput de auro bono; pectus et brachia de argento; venter et femora de aere; tibiae de ferro, Dan. 2:32, 33;

quod ita successura, aut quod ita successerint tempora Ecclesiae, apud eundem Prophetam in capite illo constat.

[2] Quod ‘argentum’ significet in sensu interno Verbi ubicumque nominatur, verum, et in opposito sensu falsum, constat ex his locis;

apud Esaiam,

Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes; et pro lapidibus, ferrum; et ponam censum tuum, pacem, et exactores tuos justitiam, 60:17;

ubi patet quid unumquodvis metallum; ibi de Adventu Domini, et Ipsius regno et Ecclesia caelesti agitur; ‘pro aere aurum’ est pro bono naturali bonum caeleste; ‘pro ferro argentum’ est pro vero naturali verum spirituale; ‘pro ligno aes’ est pro corporeo bono naturale bonum; ‘pro lapidibus ferrum’ est pro sensuali vero naturale verum:

apud eundem,

Heu omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non ei argentum, ite, emite, et comedite, 55:1;

‘cui non argentum’ est qui in ignorantia veri, et tamen in bono charitatis, sicut plures intra Ecclesiam, et gentes extra Ecclesiam:

apud eundem,

[3] Me insulae exspectabunt, et naves Tarshish in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo, argentum eorum, et aurum eorum cum illis, Nomini Jehovae Dei tui, et Sancto Israelis, 60:9;

ibi de Ecclesia nova seu gentium in specie, de regno Domini in universali; ‘naves de Tarshish’ pro cognitionibus; ‘argentum’ pro veris, ‘aurum’ pro bonis, quae sunt ‘quae adducent Nomini Jehovae’:

apud Ezechielem,

Accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo, et ex argento Meo quae dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, 16:17;

ibi ‘aurum’ pro cognitionibus caelestium, ‘argentum’ pro spiritualium apud eundem,

Ornata es auro et argento, et vestis tua byssus et sericum et acupictum, 16:13;

de Hierosolyma per quam significatur Ecclesia Domini, cujus ornatu ita describitur:

apud eundem,

Ecce sapiens tu, ... ullum occultum non latuerunt te, in sapientia tua, et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis, 28:3, 4;

de Tyro, ubi manifeste quod ‘aurum’ sint opes sapientiae, et ‘argentum’ opes intelligentiae:

apud Joelem,

[4] Argentum Meam, et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, 4:5 [KJV 3:5];

de Tyro, Zidone et Philistaea per quas significantur cognitiones, quae sunt ‘aurum et argentum, quod intulerunt in templa sua’:

apud Haggaeum, Venient electio omnium gentium, et implebo domum hanc gloria, Mihi argentum, et Mihi aurum, magna erit gloria domus hujus posterioris prae prioris, ii [7, ] 8, 9;

ubi de Ecclesia Domini, de qua praedicatur ‘aurum et argentum’:

apud Malachiam, Sedebit conflans et emundans argentum, et purificabit filios Levi, 3:3;

ubi de Adventu Domini:

apud Davidem,

Sermones Jehovae, sermones puri, argentum conflatum in catino terrae, fusum septies, Ps. 12:7 [KJV Ps. 12:6];

‘argentum purificatum septies’ pro veritate Divina. Quod mandatum filiis Israelis cum exirent Aegypto, quod Peteret mulier a vicina sua, et ab hospita domus suae, vasa argenti, et vasa auri, et vestes, et ponerent super filiis suis, et super filiabus suis, et spoliarent Aegyptios, Exod. 3:22; 11:2, 3; 12:35, 36;

quisque videre potest quod nusquam filiis Israelis dictum fuerit ita furari, et spoliare Aegyptios, nisi repraesentarent aliqua arcana; at quae arcana, constare potest a significatione ‘argenti, et auri, et vestium et Aegypti’, et quod simile quid repraesentaverint, ac quod hic Abramus, quod ‘gravis argento et auro ex Aegypto’.

[5] Sicut argentum significat verum, ita in sensu opposito significat falsum, nam qui in falso sunt, putant falsum esse verum, ut quoque constat apud Prophetas;

apud Mosen,

Non concupisces gentium argentum et aurum, et accipias tibi, ne forte illaqueeris illo, quia abominatio Jehovae Dei tui illud, ... detestando detestaberis illud, Deut. 7:25, 26;

‘gentium aurum’ pro malis, et ‘earum argentum’ pro falsis:

apud eundem,

Non facietis Mecum, deos argenti, et deos auri non facietis vobis, Exod. 20:23;

per quae in sensu interno nihil aliud significantur quam falsitates et cupiditates; falsitates sunt ‘dii argenti’, et cupiditates sunt ‘dii auri’:

apud Esaiam,

Die illo reprobabunt quisque idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, 31:7;

‘idola argenti et idola auri’ pro similibus; ‘quod fecerint manus vestrae’ pro quod ex proprio:

apud Jeremiam,

Infatuantur et stultescunt, disciplina vanitatum lignum illud, argentum extensum de Tarshish adfertur, et aurum de Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris; hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota, 10:8, 9;

pro similibus, ut manifeste constat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Romanos 11

Studie

   

1 Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :

2 non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :

3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.

4 Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.

5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.

6 Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.

7 Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt :

8 sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.

9 Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.

10 Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.

11 Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.

12 Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ?

13 Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,

14 si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.

15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ?

16 Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.

17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,

18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.

19 Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.

20 Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.

21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.

22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.

23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.

24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?

25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,

26 et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.

27 Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.

28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.

29 Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.

30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :

31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.

32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.

33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !

34 Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?

35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?

36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.