Bible

 

Daniel 2:6

Studie

       

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 664

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

664. "Quia justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum," significat quod omnia quae procedunt ad Ipso sint justa et vera, quia est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. - Per "vias" significantur vera ducentia ad bonum (176); et per "Regem," cum de Domino, significatur Divinum Verum, et per "Regem sanctorum" Divinum Verum in Caelo et Ecclesia ab Ipso; per "sanctos" enim significantur qui in Divinis veris a Domino sunt (173, 586); inde per "justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum" significatur quod omnia quae procedunt a Domino justa et vera sint, quia est ipsum Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. Dominus vocatur "Rex" in Divino Humano Suo, quia Hoc est Messias, Unctus, Christus, Filius Dei; quod "Messias" in lingua Hebraea sit "Christus" in lingua Graeca, et quod "Messias" seu "Christus" sit Filius Dei, videatur supra (520); quod "Messias" significet et Regem et Unctum in lingua Hebraea, notum est. Quod Dominus ut Rex sit Divinum Verum, est quia, "Rex" significat illud (20, 483); inde est quod per "reges" significentur qui in Divinis veris a Domino sunt, (Apocalypsis 1:6; 5:10),; Ex eo est, quod Caelum et Ecclesia dicantur "Regnum" Ipsius; tum quod Adventus Ipsius in mundum dicatur "Evangelium Regni." Caelum et Ecclesia dicuntur "Regnum Ipsius," (Daniel 2:44; 7:13-14, 27; Matthaeus 12:28; 16:28; Marcus 1:14-15; 9:1; 15:43; Luca 1:33; 4:43; 8:1, 10; 9:2, 11, 27; 1 10:11; 16:16; 2 19:11; 21:31; 22:18; 23:51);

et Adventus Ipsius dicitur "Evangelium Regni," (Matthaeus 4:23; 9:35; 24:14).

Sed plura de his videantur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino. Quod Dominus dicatur "Rex," patet ex his locis:

"Illi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia est Dominus dominorum et Rex regum," (Apocalypsis 17:14);

Sedens super Equo albo vocatur Verbum, et Nomen Ipsius est "Dominus dominorum et Rex regum," (Apocalypsis 19:13, 16; 3 Daniel 2:47);

"Dixit Nathanael, Tu es Filius Dei, Tu es Rex Israelis," (Johannes 1:49); 4

"Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, sedebit super Throno gloriae Suae; et dicet Rex illis qui e dextris et qui e sinistris," (Matthaeus 25:31, 34, 41); 5

"Clamarunt, Osanna, Benedictus Qui venit in Nomine Domini, Rex Israelis," (Johannes 12:13);

Pilatus quaesivi Jesum, num esset Rex; "Respondit Jesus, Rex sum Ego, Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum," (Johannes 18:37);

"Regem in pulchritudine Sua videbunt oculi tui; Jehovah Rex noster, Ille salvabit nos," (Esaias 33:17, 22);

"Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester," (Esaias 43:15);

"Sic dixit Jehovah Rex Israelis, ex Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus," (Esajas 44:6);

"Jehovah erit in Regem super totam terram," (Sacharias 14:9; Psalm. 47:3, 7-9 (B.A. 2, 6-8));

"Attollite portae capita vestra, ut ingrediatur Rex gloriae: Jehovah Zebaoth Hic Rex gloriae," (Psalm. 24:7-10);

"Suscitabo Davidi Germen justum, Qui Regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 23:5; 32:15).

(Praeter alibi, ut Esaias 6:5; 52:7; Jeremias 10:7, 10; 46:18; Ezechiel 37:22, 24; Zephanias 3:15; 6 Psalm. 20:10 (B.A. 9); Psalm. 45:12, 14, 16 (B.A. 11, 13, 15); 7 Psalm. 68:25 (B.A. 24); Psalm. 74:12).

Poznámky pod čarou:

1. 27 pro "16"

2. 16 pro "26"

3. 13 pro "12"

4. 49 pro "50"

5. 41 pro "40"

6. Zephanias 3:15 pro "Zephanias 1:15; cap. 3:15"

7. 16 pro "15"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 738

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

738. "Quinque ceciderunt, et unus est, et alter nondum venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere," significat quod omnia Divina Vera Verbi destructa sint, praeter unum hoc, quod Domino data sit omnis potestas in Caelo et in Terra; et praeter alterum, quod nondum in quaestionem venit, et cum venit, non permansurum est, quod est quod Humanum Domini sit Divinum. -Per "quinque" non significantur quinque, sed omnia reliqua, hic omnia reliqua Divina Vera Verbi, quae per "Reges" significantur; nam numeri in Apocalypsi, et in genere in Verbo, significant quale rerum cum quibus copulantur; sunt sicut quaedam adjectiva copulata substantivis, aut sicut quaedam praedicata adjuncta subjectis, ut videri potest ex numeris, duo, tria, quatuor, sex, septem, decem, duodecim, centum quadraginta quatuor, de quibus supra; hic itaque "quinque" significant omnia reliqua, quia "septem" omnia sancta Verbi, et sequitur quod "unus sit," et quod "alter venturus sit," ita quod duo sint ex omnibus quae remanserunt; inde patet, quod per "quinque ceciderunt," significetur quod omnia reliqua destructa sint; dicitur "cadere," quia de Regibus qui gladio cadunt; per "unus est," non aliud significatur, quam hoc Divinum Verum, quod Domino data sit omnis potestas in Caelo et in Terra, secundum Ipsius Domini verba, (Matthaeus 28:18; Johannes 13:3; 17:2-3, 10);

(videatur supra 618); quod hoc unum non destructum sit, est quia alioquin non potuerunt addicare sibi dominium super omnia Ecclesiae et Verbi et super Caelum. Per "alterum qui nondum venit, et quando venerit, brevi illum oportet manere," significatur Divinum Verum quod nondum in questionem venit, et cum venit, non apud illos permansurum est, quod est, quod Humanum Domini sit Divinum; dicitur "brevi oportet manere," quia est secundum Divinam Providentiam, de qua supra (686). Quod Divinum Verum sit, quod Humanum Domini sit Divinum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, a principio ad finem. At quod nondum in quaestionem venerit, est quia postquam in se transtulerunt omnem potestatem Domini, non potuerunt agnoscere Humanum Dominum pro Divino, quia tunc diceretur a laicis et vulgo quod in se transtulerint Divinam Potestatem, et sic quod ipse Pontifex esset Deus, et ejus ministri essent dii: sed quod usque hoc in quaestionem venturum sit, constare potest ex eo, quod hic in Apocalypsi praedictum sit.

Quod hoc alterum, quod est quod Humanum Domini sit Divinum, viderint, tametsi sicut clausis oculis, patet ex his apud illos, quod dicant quod in Eucharistia non solum sit Corpus et Sanguis Domini sed etiam Anima et Divinitas Ipsius, ita quod sit Omnipraesentia tam Humani quam Divini Ipsius, et Humanum non potest Omnipraesens esse, nisi sit Divinum: tum quod dicant, quod Christus quoad Corpus et Sanguinem, et simul quoad Animam et Divinitatem per Eucharistiam in illis sit, et illi in Ipso sint, et hoc dicitur de Humano Ipsius; quod non potest dici, quia non dari, nisi Humanum Ipsius sit Divinum. Praeter illa etiam dicunt, quod Sancti cum Christo regnent, et quod Christus adorandus sit, et quod Sancti invocandi et venerandi: tum quod Christus sit vera Lux, et quod in Ipso vivant et mereantur, et similia alia, quae involvunt Divinitatem Humani Ipsius. Haec ex Concilio Tridentino et ex Bulla. Ita quod, sicut dictum est, videant illud verum, sed tanquam clausis oculis.

  
/ 962