Bible

 

Daniel 2:6

Studie

       

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 664

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

664. "Quia justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum," significat quod omnia quae procedunt ad Ipso sint justa et vera, quia est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. - Per "vias" significantur vera ducentia ad bonum (176); et per "Regem," cum de Domino, significatur Divinum Verum, et per "Regem sanctorum" Divinum Verum in Caelo et Ecclesia ab Ipso; per "sanctos" enim significantur qui in Divinis veris a Domino sunt (173, 586); inde per "justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum" significatur quod omnia quae procedunt a Domino justa et vera sint, quia est ipsum Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. Dominus vocatur "Rex" in Divino Humano Suo, quia Hoc est Messias, Unctus, Christus, Filius Dei; quod "Messias" in lingua Hebraea sit "Christus" in lingua Graeca, et quod "Messias" seu "Christus" sit Filius Dei, videatur supra (520); quod "Messias" significet et Regem et Unctum in lingua Hebraea, notum est. Quod Dominus ut Rex sit Divinum Verum, est quia, "Rex" significat illud (20, 483); inde est quod per "reges" significentur qui in Divinis veris a Domino sunt, (Apocalypsis 1:6; 5:10),; Ex eo est, quod Caelum et Ecclesia dicantur "Regnum" Ipsius; tum quod Adventus Ipsius in mundum dicatur "Evangelium Regni." Caelum et Ecclesia dicuntur "Regnum Ipsius," (Daniel 2:44; 7:13-14, 27; Matthaeus 12:28; 16:28; Marcus 1:14-15; 9:1; 15:43; Luca 1:33; 4:43; 8:1, 10; 9:2, 11, 27; 1 10:11; 16:16; 2 19:11; 21:31; 22:18; 23:51);

et Adventus Ipsius dicitur "Evangelium Regni," (Matthaeus 4:23; 9:35; 24:14).

Sed plura de his videantur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino. Quod Dominus dicatur "Rex," patet ex his locis:

"Illi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia est Dominus dominorum et Rex regum," (Apocalypsis 17:14);

Sedens super Equo albo vocatur Verbum, et Nomen Ipsius est "Dominus dominorum et Rex regum," (Apocalypsis 19:13, 16; 3 Daniel 2:47);

"Dixit Nathanael, Tu es Filius Dei, Tu es Rex Israelis," (Johannes 1:49); 4

"Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, sedebit super Throno gloriae Suae; et dicet Rex illis qui e dextris et qui e sinistris," (Matthaeus 25:31, 34, 41); 5

"Clamarunt, Osanna, Benedictus Qui venit in Nomine Domini, Rex Israelis," (Johannes 12:13);

Pilatus quaesivi Jesum, num esset Rex; "Respondit Jesus, Rex sum Ego, Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum," (Johannes 18:37);

"Regem in pulchritudine Sua videbunt oculi tui; Jehovah Rex noster, Ille salvabit nos," (Esaias 33:17, 22);

"Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester," (Esaias 43:15);

"Sic dixit Jehovah Rex Israelis, ex Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus," (Esajas 44:6);

"Jehovah erit in Regem super totam terram," (Sacharias 14:9; Psalm. 47:3, 7-9 (B.A. 2, 6-8));

"Attollite portae capita vestra, ut ingrediatur Rex gloriae: Jehovah Zebaoth Hic Rex gloriae," (Psalm. 24:7-10);

"Suscitabo Davidi Germen justum, Qui Regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 23:5; 32:15).

(Praeter alibi, ut Esaias 6:5; 52:7; Jeremias 10:7, 10; 46:18; Ezechiel 37:22, 24; Zephanias 3:15; 6 Psalm. 20:10 (B.A. 9); Psalm. 45:12, 14, 16 (B.A. 11, 13, 15); 7 Psalm. 68:25 (B.A. 24); Psalm. 74:12).

Poznámky pod čarou:

1. 27 pro "16"

2. 16 pro "26"

3. 13 pro "12"

4. 49 pro "50"

5. 41 pro "40"

6. Zephanias 3:15 pro "Zephanias 1:15; cap. 3:15"

7. 16 pro "15"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 737

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

737. "Septem Capita Montes sunt septem, ubi Mulier sedet super illis," (Vers. 10.) "et Reges septem sunt," significat Divina Bona et Divina Vera Verbi, super quibus Religiosum Catholico Romanum fundatum est, tempore destructa et tandem prophanata. - Quoniam per "Bestiam coccineam" significatur Verbum, et ideo per "Capita" ejus significantur bona amoris et vera sapientiae ibi, quare Verbum, quale est quoad illa duo apud illos qui per "Babylonem" intelliguntur, hic describitur, Divinum Bonum amoris ibi per "Montes," et Divinum Verum ibi per "Reges." Quod per "Montes" significentur bona amoris, videatur (336, 339, 714(a)); et quod per "Reges" significentur vera sapientiae (20, 664, 704); 1 et quod per "Caput," dum de Domino, significetur Divinus Amor Divinae Sapientiae ac Divina Sapientia Divini Amoris Ipsius (47, 538, 568); 2 et quod per "septem" significetur omne et completum, et quod dicantur de rebus sanctis (10, 391, 657);, et quod per "Mulierem" significetur Religiosum Catholico Romanum (723); inde nunc per "septem Capita Montes sunt septem, ubi Mulier sedet super illis," significantur Divina Bona et Divina Vera Verbi, super quibus Religiosum Catholico Romanum fundatum est; causa est, quia ab illo Religioso totum Verbum prophanatum et adulteratum est, de quo supra (717, 719-721, 723, 728-730). Dicitur tempore prophanatum, quoniam principio fuit Verbum illis sanctum: sed sicut viderunt se potuisse dominari per sancta Ecclesiae, a Verbo recesserunt, ac pro sancto aequali, at realiter superiori, agnoverunt propria Edicta, Praecepta et Statuta; et tandem omnem potestatem Domini in se transtulerunt, non relinquendo aliquid. Ex statu illorum primo, quando sanctum habuerunt Verbum, est quod Lucifer, per quem intelligitur Babel (717), dictus sit "filius aurorae," at ex statu posteriori, quod "demissus sit in Infernum," (Esajas 14); sed de hoc videantur plura in Sapientia Angelica de Divina Providentia 257. Videri potest, sicut per "Montes septem, ubi Mulier sedet," intelligatur Roma, quia illa super septem montibus est aedificata, a quibus etiam nomen habet; sed sit quod Roma intelligatur, quoniam ibi est Thronus et Tribunal illius Religiosi, usque tamen per "Montes septem" hic significantur Divina Bona Verbi et inde Ecclesiae, prophanata; nam numerus septem non aliud quam sanctum, hic quod prophanatum est, adjicit, sicut idem numerus alibi; ut quod dicantur Septem Spiritus coram Throno Dei, (Apocalypsis 1:4);

Septem Candelabra, in quorum medio Filius Hominis, (Apocalypsis 1:13; 2:1);

Septem stellae, (Apocalypsis 2:1; 3:1);

Septem lampades ignis coram Throno, (Apocalypsis 4:5);

Septem sigilla, quibus Liber obsignatus est, (Apocalypsis 5:1); Septem cornua et septem oculi Agni, (Apocalypsis 5:6); 3

Septem Angeli cum septem tubis, (Apocalypsis 8:2);

Septem tonitrua, (Apocalypsis 10:3-4);

Septem Angeli habentes septem plagas in phialis, (Apocalypsis 15:1, 6-7).

Similiter hic quod Bestia coccinea haberet "septem Capita," et quod "septem Capita essent septem Montes," et quoque essent "septem Reges."

Poznámky pod čarou:

1. 704 pro "604"
2. 568 pro "565"

3. v. pro "iv."

  
/ 962