Bible

 

Daniel 2:6

Studie

       

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

Bible

 

Apocalypsis 1:1

Studie

   

1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6423

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6423. ‘Et sedebit in valido arcus sui’: quod significet quod tutus a vero pugnante doctrinae, constat a significatione ‘sedere’ quod sit tutus esse, qui enim ‘sedet in valido arcus’, is tutus est; ex significatione ‘arcus’ quod sit doctrina, de qua n. 1 2686, 2709; validum doctrinae est verum, doctrina enim in quo non verum, nihil valet; quod vero sit potentia et valor, videatur n. 878 fin. , 3091, 4931, 4934, 2 4937, 6344; causa quod verum sit ‘validum’, est quia bonum agit per verum; bonum enim est tale ut ad illud nihil mali et falsi accedere possit, ita nec aliquis ex turba infernali; haec ad multam distantiam aufugit cum approximat bonum, seu angelus qui in bono est; ut autem bonum pugnare possit cum turba illa quae ab inferno apud hominem, ac tutari 3 illum omni modo, tum etiam tutari spiritus qui recentes ex mundo veniunt, 4 ut et illos qui in 5 terra inferiore sunt, agit bonum per verum, sic enim approximare potest.

[2] Quanta potentia insit vero, constare mihi potuit ab illis quae in altera vita videre datum est; quidam qui in vero naturali fuit, quia cum vixit in mundo, fuerat in justo, is plura inferna pertransivit et inde mihi locutus est ac illa descripsit; is in tali potentia et valore erat ut spiritus infernales ne hilum possent illum infestare, sic ut tutus ab uno in alterum transiret; quod nequaquam possunt facere qui non in vero sunt. Ex his patet quod per ‘sedebit in valido arcus’ significetur quod tutus a vero doctrinae; quod sit a vero pugnante, sequitur ab illis quae praecedunt, quod ‘jaculentur et odio habeant 6 eum sagittarii’.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts 4935

3. hominem

4. ac

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The manuscript has illum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.