Bible

 

Daniel 2:5

Studie

       

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10051

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10051. ‘Et dabis super segmenta ejus et super caput’: quod significet ordinationem exteriorum sub interioribus et intimis, constat ex significatione ‘segmentorum’ quod sint interiora, de qua supra n. 10048, et ex significatione ‘capitis’ quod sit intimum 1 , de qua n. 5328, 6436, 9656, 9913, 9914, et ex significatione ‘intestinorum et crurum’ quae darentur super illa, quod sint extrema et exteriora; quod ‘intestina’ sint extrema seu infima, videatur n. 10030, et quod ‘crura’ sint exteriora, n. 10050; et ex significatione ‘dare haec super illa’ quod sit ordinare. Quod sit ordinare exteriora sub interioribus, et non super illa secundum sensum litterae, est quia altare et ignis super altari sunt suprema seu intima 2 , altare enim repraesentabat Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum, et ignis ipsum Divinum Amorem, quapropter illa quae ex ariete et 3 holocausto erant proxima igni altaris, erant superiora seu interiora, et quae locum supra illa habebant, quia remotiora ab igne altaris, erant inferiora seu exteriora; in sensu enim interno spectantur illa ut superiora seu interiora quae sunt proxima 4 supremo, ac ut inferiora seu exteriora quae sunt remotiora ab illo, secus ac in sensu litterae 5 ; sive dicas superiora et inferiora, sive interiora et exteriora, idem est, nam quod superius est, hoc interius est, et quod inferius est, hoc exterius est, n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325; inde nunc patet quod per ‘dabis intestina 6 et crura super segmenta et [super] caput’ significetur quod extrema et exteriora ordinanda sint sub interioribus ac intimis. Quod altare fuerit repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum 7 , videatur n. 921, 2777, 2811, 9388, 9389, 9714, 9964, et quod ignis altaris sit Ipsius Divinus Amor, n. 6832.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes sit, and inserts sint intima.

2. est supremum

3. seu

4. propiora

5. externo

6. The Manuscript has ac.

7. The Manuscript inserts Divini amoris Ipsius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Psalms 72:17-19

Studie

      

17 His name endures forever. His name continues as long as the sun. Men shall be blessed by him. All nations will call him blessed.

18 Praise be to Yahweh God, the God of Israel, who alone does marvelous deeds.

19 Blessed be his glorious name forever! Let the whole earth be filled with his glory! Amen and amen.