5
Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.
5
Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.
1
Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,
5171. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Viscerum interiorum 1 cum illo
Ad quas provincias pertinent societates angelicae, sciri potest in altera vita ex situ 2 illarum respective ad humanum corpus, tum quoque et operatione et influxu 3 illarum, nam influunt et operantur in id organum et in id membrum in quo sunt; at influxus et operatio 4 illarum non percipi potes ab aliis quam qui in altera vita sunt, et non ab homine nisi apud quem aperta sunt interiora eo usque, et ne quidem ei, nisi a Domino detur reflexio sensitiva cui adjuncta sit perceptio.
Poznámky pod čarou:
1. The Manuscript inserts corporis.
2. The manuscript has earum.
3. The manuscript has earum.
4. The manuscript has earum.