Bible

 

Daniel 2:47

Studie

       

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8582

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8582. ‘Et percutias petram’: quod significet ut instent rogare Ipsum, nempe Dominum, constat ex significatione ‘percutere’ quod sit instare rogando, sed ex humili corde; quod ‘percutere’ petram sit instanter rogare 1 ex humili corde, constare potest ex eo quod, quia Moscheh percussit petram ex duro corde, et sic expostulavit, ideo ei denuntiatum sit ut non introduceret populum in terram Canaanem, sicut ipse memorat in libro Numerorum, Congregaverunt Moscheh et Aharon congregationem ante petram; et dixit illis, Audite, quaeso, rebelles, num ex petra hac educemus vobis aquas? et sustulit Moscheh manum suam, et percussit petram baculo suo duabus vicibus; nihilominus exiverunt aquae multae; tunc dixit Jehovah ad Moschen et Aharonem, Propterea quod non credidistis in Me, et sanctificaveritis Me in oculis filiorum Israelis, ideo non deducetis congregationem hanc in terram quam dedi illis, 20:10-12.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.