Bible

 

Daniel 2:47

Studie

       

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10030

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10030. ‘Tegentem intestina’: quod significet quod ultimis seu infimis, constat ex significatione ‘intestinorum’ quod sint ultima seu infima; quod intestina sint ultima seu infima, est quia sunt ultima et infima viscerum interiorum hominis, non modo quoad situm sed etiam quoad usum; quoad situm, sunt infra ventriculum cui appendantur, et quoad usum, ultimo recipiunt illa quae apud hominem digeruntur; supra illa sunt, ut notum est, ventriculus, hepar, pancreas, lien, et superius adhuc cor et pulmo, et adhuc superius caput; etiam notum est quod superiora haec suas sordes et sua recrementa conjiciant in intestina, et per illa amandent ea, partim per ventriculum, partim per ductus ex hepate, qui vocantur ductus hepatici, ut et cystici seu biliares 1 , partim per ductus ex pancreate, qui ductus cum reliquis 2 exitus suos habent in intestinum duodenum; inde nunc patet cur per intestina significantur ultima seu infima. Quod per viscera quae apud 3 hominem, significentur talia quae spiritualis mundi sunt, 4 constare potest ex illis quae ad finem plurium capitum ubi de correspondentia Maximi Hominis, quod est caelum, cum omnibus apud hominem, actum est, copiose ostensa sunt; quid in specie correspondet intestinis, videatur n. 5392, et 5 quod inferna correspondeant ejectis inde faecibus et excrementis 6 , n. 5393-5396.

[2] Quia in sequentibus nunc memorantur aliquot viscera corporis, sicut reticulum, hepar, renes, crura, pectus, armus, caput, ac de ordinatione eorum in sacrificiis 7 agitur, ideo luc primum ostendendum est quod per hominis membra in genere significentur talia quae in Maximo Homine sunt, hoc est, in caelo, hic solum per illa per quae 8 describitur statua Nebucadnezaris apud Danielem,

Quod ejus caput esset aurum purum, pectus et bracchia argentum, venter et latus 9 aes, crura ferrum, et pedes ex parte ferrum et ex parte argilla, 2:32, 33;

qui non scit quod Verbum Domini sit spirituale, credit quod illa de regnis terrae dicta sint, sed in Verbo non agitur de regnis terrae, sed de regno Dei, ita de caelo et de Ecclesia; quod haec 10 per talia quae sunt in tertis, et in harum 11 regnis, describantur, est causa quia mundana et terrestria correspondent talibus quae in caelo sunt; est enim universa natura, et universus mundus theatrum repraesentativum regni Domini 12 , videantur citata n. 9280, et terrestria ac mundana 13 sunt quae homo primum capit 14 ;

[3] inde constare potest quod per statuam Nebucadnezari visam in somnio non significentur mundana sed caelestia; sed quid in specie per caput, per pectus, per ventrem et latus, per crura, et per pedes significatur, ex correspondentia illorum, ita ex sensu interno Verbi, sciri potest; ex correspondentia scitur quod per caput significetur primus status Ecclesiae, per pectus et bracchia secundus, per ventrem et latus tertius, et per crura quartus, ac per pedes ultimus; quia primus status Ecclesiae fuit status boni amoris in Dominum, dicitur quod caput esset ex auro puro, et quia secundus status fuit status veri ex illo bono 15 , dicitur quod pectus et bracchia essent ex argento, et quia tertius status fuit bonum amoris et ejus verum in externo seu naturali homine, dicitur quod venter et latus essent ex aere, et quia quartus status fuit verum fidei, dicitur quod crura essent ex ferro, et quia ultimus status fuit verum, quod fidei vocatur, absque bono, dicitur quod pedes essent quoad partem ex ferro, et quoad partem ex argilla; et quia talis status Ecclesiae ultimus fuit, dicitur quod ex petra excisus sit lapis, qui contrivit et dispersit omnia, adeo 16 ut abstulerit ea ventus, et nullus locus inventus sit illis, 17 vers. 34, 35, 35, per quae significatur quod bonum amoris in Dominum, bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei prorsus disparata sint, usque adeo ut non sciretur quid sunt, sed modo aliquid de veris fidei absque bono, seu cum bono quod non bonum est, ita quod non cohaeret cum veris fidei;

[4] hoc bonum est bonum externum absque interno, quale est bonum meriti, bonum propter se et propter mundum, ita propter 18 lucra, honorem, et famam, propter amicitias illorum causa, aut propter favorem 19 , et quoque solum propter timorem legis et non propter bonum charitatis, quod est bonum concivis, bonum societatis humanae, bonum patriae, et bonum Ecclesiae;

[5] talia bona quae supra dicta sunt significantur 20 per ‘argillam’ seu ‘lutum’, 21 verum cum quo id bonum non cohaeret, est ‘ferrum’; ideo dicitur, Ferrum quod vidisti mixtum cum argilla luti, 22 commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla, vers. 43; ‘semen hominis’ est verum fidei ex proprio, ita verum falsificatum e adulteratum per applicationem ad mala ex intuitione sui et mundi; ex his 23 patet 24 quod per membra hominis a capite ejus usque ad plantam pedis significentur talia quae sunt Ecclesiae.

[6] Quod in genere ‘caput’ significet caeleste bonum, quod est bonum amoris in Dominum, ‘pectus’ spirituale bonum, quod est bonum charitatis erga proximum, et quod ‘pedes’ naturale bonum, quod est bonum et verum fidei, videatur n. 9913, 9914; quod etiam 25 similia per aurum, argentum, aes, et ferrum, n. 5658; quid autem in specie significatur per ‘caput’, videatur n. 4938, 4939, 5328, 9913, 9914, quid per ‘aurum’, n. 113, 1551, 1552, 5658, 9510, 9881, quid 26 per ‘pectus’, n. 4938, 4939, 5328, 6436, 9913, 9914, quid 27 per ‘argentum’, n. 1551, 5658, 6914, 6917; inde patet quid significatur per ‘ventrem’ et per ‘latus’, quae sunt infra pectus; quid autem 28 per ‘aes’, n. 425, 1551, quid 29 per ‘pedes’, n. 2162, 3147, 3761, 4938-4952, quid per ‘ferrum’, n. 425, 426, et quid per ‘argillam’ seu ‘lutum’, n. 1300, 6669.

[7] Ex his nunc sciri 30 potest quod per membra seu viscera hominis significentur talia quae eis correspondent in Maximo Homine, seu in caelo, quae omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum fidei, et quia 31 correspondent his 32 , etiam correspondent iisdem 33 in Ecclesia, nam caelum Domini in terris est Ecclesia. Quod correspondentia sit hominis et omnium apud hominem cum Maximo Homine, quod est caelum, videantur quae ab ipsa experientia ad finem plurium capitum ostensa sunt, in his locis, n. 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 5846-5866, 5976-5993, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6326, 6466-6495, et quid correspondentia, n. 2987-3003, 3213-3227, 3337-3352, 3472-3485.

Poznámky pod čarou:

1. hepatici et cystici

2. qui vocantur ductus pancreatici, qui

3. intra

4. The Manuscript inserts et correspondent, .

5. etiam

6. The Manuscript inserts inde.

7. in sacrificium et in holocaustum

8. hic solum ex illis quae altered to prout ubi

9. The Manuscript inserts ibi.

10. The Manuscript deletes haec, and inserts id.

11. illarum

12. Dei

13. talia

14. capiet

15. amore

16. ita

17. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. (in the margin) et favorem illorum causa

20. tale bonum significatur

21. The Manuscript inserts et.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The Manuscript inserts nunc.

24. The Manuscript deletes constare potest, inserts and deletes patet then restored constare potest.

25. et quod

26. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

27. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

28. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

29. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

30. constare

31. illis quae

32. quae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

33. illis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6669

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6669. ‘In luto et in lateribus’: quod significet propter mala quae invenerunt, et falsa quae finxerunt, constat ex significatione ‘luti’ quod sit bonum, et in opposito sensu malum 1 , de qua sequitur; et ex significatione ‘laterum’ quod sint falsa quae fingunt, de qua n. 1296; de malis et falsis quae infernales inveniunt et fingunt, videatur mox supra n. 6666. Quod ‘lutum’ sit malum ex quo falsum, patet ab his locis in Verbo:

apud Esaiam,

Impii sicut mare impulsum, quando quiescere non potest, ejiciunt aquae ejus caenum et lutum, 57:20;

‘caenum’ pro falso ex quo malum, et ‘lutum’ pro malo ex quo falsum:

[2] apud Jeremiam,

Immersi sunt in lutum pedes tui, recesserunt retrorsum, 38:22;

‘immersi in lutum pedes’ pro quod naturale in malum:

apud Nahum, Aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua; intra in caenum, et calca lutum, repara fornacem latericiam, ibi comedet te ignis, et exscindet te gladius, 3:14, 15;

‘calcare lutum’ pro 2 ex malo cogitare falsum:

apud Habakuk, Dicet, Vae multiplicanti non suum, quousque? et oneranti super se lutum, nonne subito surgent mordentes te? 2:6, 7;

‘onerare super se lutum’ pro malum:

[3] apud Davidem,

Jehovah fecit ascendere me e fovea devastationis, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. 40:3 [KJV Ps. 40:2]:

apud eundem,

Submersus sum in luto profundo, nec consistens, veni in profunditates aquarum, et fluctus obruit me: eripe me e luto ne submergar, et e profunditatibus aquarum, et ne absorbeat me profunditas, Ps. 69:3, [15], 16 [KJV 2, 14, 15];

[4] ‘lutum’ pro malo ex quo falsum: apud Esaiam,

Venient antistites sicut lutum, et sicut figulus calcat caenum, 41:25 3 : ‘lutum’ autem pro bono in his locis:

apud Esaiam,

Nunc Jehovah Pater noster Tu, nos lutum, et Tu figulus noster, et opus manus Tuae omnes nos, 64:7 [KJV 8];

‘lutum’ pro homine Ecclesiae qui formatur, ita pro bono fidei per quod homo formatur, hoc est, reformatur 4 :

[5] similiter apud Jeremiam,

Dixit Jehovah ad Jeremiam, Surge et descende domum figuli, et ibi audire faciam te verba Mea. Descendi itaque in domum figuli, cum ecce ille fecit opus super tabula, sed corruptum est vas quod ille faciens, sicut lutum in manu figuli; et reversus est, et fecit illud vas aliud, quemadmodum rectum fuit, in 5 oculis figuli facere. Tunc factum est verbum Jehovae ad me, dicendo, Num sicut figulus hic non possum facere vobis, domus Israelis? dictum Jehovae: Ecce quemadmodum lutum in manu figuli, sic vos in manu Mea, domus Israelis, 18:1-6;

‘domus Israelis’ pro Ecclesia quae formanda, et quia formatio fit per bonum charitatis et verum fidei, et illa significantur per ‘lutum’ et ‘vas figuli’, ideo propheta jussus est ire 6 in domum figuli; quod 7 non factum nisi per ‘lutum’ et per ‘vas figuli’ illa significata fuerint.

[6] Alibi etiam Jehovah seu Dominus vocatur ‘figulus’, et, homo qui reformatur ‘lutum’, nempe Esai. 29:15, 16, 45:9; Hiob 10:9, 33:6.

Quod Dominus fecerit lutum ex sputo, et inunxerit super oculos caeci nati, et jusserit ut lavaret se in lacu Siloam, et quod inde caecus factus videns, Joh. 9:6, 7, 11,

factum erat quia repraesentabatur reformatio hominis qui in ignorantia veri natus est, et quod reformatio fiat per bonum fidei quod est ‘lutum’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quod invenirent.

2. invenire malum

3. The Manuscript inserts, similiter.

4. The Manuscript inserts et regeneratur.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. ad

7. The Manuscript inserts alioquin.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.