Bible

 

Daniel 2:45

Studie

       

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7401

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7401. ‘Ut scias quod nullus sicut Jehovah Deus noster’: quod significet quod unus Deus et non praeter Ipsum, constat ex eo quod cum in sensu historico dicitur ‘quod nullus sit sicut Jehovah Deus’, in sensu interno intelligatur quod nullus Deus praeter Ipsum, et quia nullus praeter Ipsum, quod unus Deus sit; 1 in Verbo aliquoties dicitur quod nullus sit sicut Jehovah Deus, tum quoque quod nullus Deus sit sicut Ipse; ita dictum est in Verbo quia eo tempore in terra ubi Ecclesia, sicut etiam in terris ubi non Ecclesia, plures deos coluerunt, et quisque suum deum praetulit deo alterius; distinguebant illos per nomina, ac Israelitarum et 2 Judaeorum Deum per nomen ‘Jehovae’; ipsi Judaei et Israelitae crediderunt etiam plures deos dari, sed Jehovam reliquis majorem esse ob miracula; quapropter etiam cum miracula cessarunt, ilico ad cultum aliorum deorum lapsi sunt, ut patet ab historicis Verbi; quod unus Deus sit, et 3 non praeter Ipsum, quidem ore dixerunt, sed corde non crediderunt; 4 inde nunc in Verbo dicitur quod Jehovah sit major reliquis diis, et nullus sicut Ipse, 5 ut apud Davidem,

Quis Deus magnus sicut Tu? Tu Deus faciens mirabile, Ps. 77:14, 15 [KJV Ps. 77:13, 14]:

apud eundem,

Quis sicut Jehovah Deus noster? Ps. 113:5:

apud eundem,

Deus magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes deos, Ps. 95:3:

apud eundem,

Magnus Jehovah et laudatus valde, timendus Ille super omnes deos, Ps. 96:4 6 : ideo quoque Jehovah vocatur Deus deorum, et Dominus dominorum, Ps. 136:2, 3; Dan. 2:47: quod tamen id in sensu interno sit, quod unus sit Deus, et 3 non praeter Ipsum, patet apud Esaiam,

Recordamini priorum a saeculo, quia Ego Deus, et non amplius Deus; et non sicut Ego, 46:9.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts hic sensus est sensus internus illorum verborum, in sensu interno seu in sensu literae, .

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. nullus

4. quod in Verbo dictum

5. constat

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5057

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5057. Visum est mihi vas trituratorium, et ei adstitit vir quidam cum ferreo instrumento, qui ex phantasia sibi videbatur in vase illo triturare homines cruciando illos diris modis; hoc vir ille faciebat cum magna jucunditate; ipsa jucunditas communicabatur ut scirem qualis et quanta esset illis qui tales sunt; erat jucunditas infernalis; dicebatur mihi ab angelis quod talis jucunditas regnaverit apud Jacobi posteros, et quod illi nihil jucundius perceperint quam crudeliter tractare gentes, illos occisos feris et avibus devorandos exponere, serris et securibus vivos secare, per fornacem lateritiam mittere, 2 Sam. 12:31, infantes collidere et projicere; talia nusquam mandata fuerunt 1 , nec usquam permissa nisi talibus quibus nervus femoris luxatus est, 2 n. 5051; habitant tales sub calcaneo dextro, ubi adulteri qui quoque crudeles.

[2] Mirum itaque est quod usquam aliquis credat quod gens illa prae aliis electa fuerit; inde etiam est quod plures confirment se in eo quod vita nihil faciat, sed quod electio sit et inde receptio in caelum sit ex sola misericordia, qualiscumque vita fuerit; cum tamen quisque ex sana ratione videre potest quod ita cogitare sit contra Divinum; Divinum enim est ipsa misericordia, quapropter si caelum foret ex sola misericordia, qualiscumque vita sit, omnes quotcumque sunt, 3 reciperentur; detrudere aliquem in infernum ut ibi crucietur, cum tamen recipi posset in caelum, foret immisericordia et non misericordia, ac eligere unum prae alio foret injustitia et non justitia.

[3] Quapropter qui crediderunt et se confirmarunt in eo quod aliqui electi sint et reliqui non electi, et quod in caelum sit solum admissio ex misericordia utcumque vixerunt, [fuerunt utplurimum tales, qui malam vitam egerunt ], illis dicitur quod etiam aliquoties audivi et vidi, quod nusquam 4 alicui negetur caelum a Domino, et si cupiunt, quod possint ab experientia id scire; quapropter elevantur in societatem quandam caeli, ubi illi qui in affectione boni seu in charitate vitam egerunt; at cum illuc veniunt, tunc, quia mali 5 ,

incipiunt angi ac intus cruciari, quia vita illis contraria, et cum apparet lux caelestis, illi in luce illa apparent sicut diaboli, paene absque forma humana, quidam facie retracta, quidam sicut dentium crates, quidam aliter sicut monstra, ita semet abhorrent, et se dejiciunt praecipites in infernum, et quo profundius eo illis melius.

Poznámky pod čarou:

1. et quod talia nusquam mandata fuerint

2. The Manuscript inserts de quo supra.

3. The Manuscript inserts et qualitercunque vixerunt.

4. nunquam

5. si mali fuerint

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.