Bible

 

Daniel 2:43

Studie

       

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 36

  
/ 60  
  

36. (vi.) Sextus status hominum hujus Ecclesiae, qui fuit, post Ultimum Judicium, Elevatio Fidelium ad Deum, ex quibus factum est novum Caelum, et Remotio Infidelium a Deo, ex quibus factum est novum Infernum. -In praemissis supra (a n. 10 13, et a n. 14 17), evolutum est quod post consummationem super omnes qui fuerunt ab unaquavis Ecclesia ex quatuor supranominatis, factum sit ultimum judicium, et post hoc ab illis novum caelum et novum infernum; et sic quod in hac tellure super habitatores ejus exstiterint quatuor judicia, et ex illis quatuor caeli et inferna; et datum est scire quod tam caeli quam inferna illa inter se adeo prorsus segregata sint ut nequicquam aliquis ex suo possit transire in alterius. Omnes hi caeli descripti sunt in opusculo de Amore Conjugiali; et quia spiritualis origo amoris vere conjugialis non aliunde est quam ex conjugio Domini et Ecclesiae, ita ex amore Domini erga Ecclesiam et Ecclesiae in Dominum (quod in illo opusculo, a n. 116 131, ostensum est), et quia in utroque hoc amore fuerunt antiquissimi quamdiu retinuerunt imaginem Dei in se, ideo ex illo opusculo possum transcribere sequentia haec de illo caelo, ad quod tunc mihi aditus concessus est, quae sunt [haec] :-

  
/ 60  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 17

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 60  
  

17. Notum est quod, ut aliquid perfectum sit, erit trinum in justo ordine, unum sub altero, et communicatio intercedens, et quod hoc trinum faciat unum; non aliter a columna, super qua est coronamentum, sub hoc teres subtensio, et sub hac stylobata. Tale trinum est homo; supremum ejus est caput, medium ejus est corpus, et infimum ejus sunt pedes et plantae. Omne regnum in hoc aemulatur hominem ibi erit rex ut caput, praeterea tribuni et officiarii ut corpus, ac rustici cum servis ut pedes et plantae: similiter in Ecclesia, primus 1 infulatus, antistites parochi, et flamines sub illis. Ipse mundus nec subsistit nisi tria consequentia in ordine sint, quae sunt mane, meridies et vespera; ut et quotannis ver, aestas et autumnus,--ver ut fiat seminatio, aestas ut germinatio, ac autumnus ut fructificatio; nox autem et hiems non conferunt ad stabilimentum mundi. Nunc quia omne perfectum erit trinum, ut sit unum [et] contineatur cohaerens, ideo uterque mundus, tam spiritualis quam naturalis, ex tribus atmosphaeris seu elementis consistit et subsistit, quarum prima proxime ambit solem et vocatur aura, altera sub hac et vocatur aether, ac tertia sub illis et vocatur aer; tres hae atmosphaerae in mundo naturali sunt naturales, in se passivae, quid ex sole qui est purus ignis procedunt; at tres illis correspondentes in mundo spirituali sunt spirituales, in se activae, quia ex Sole qui est purus amor procedunt. Angeli caelorum in regionibus trium harum atmosphaerarum habitant; angeli supremi caeli in aura caelesti quae proxime ambit Solem ubi Dominus, angeli medii caeli in aethere spirituali sub illis, et angeli infimi caeli in aere spirituali naturali sub duobus illis; ita constabiliti sunt omnes caeli, a primo ad ultimum hoc quod hodie a Domino conditur. Ex his animadverti potest unde est quod per "tria" in Verbo significetur 2 completum (videatur Apocalypsis Revelata 507, 875).

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60