Bible

 

Daniel 2:43

Studie

       

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 36

  
/ 60  
  

36. (vi.) Sextus status hominum hujus Ecclesiae, qui fuit, post Ultimum Judicium, Elevatio Fidelium ad Deum, ex quibus factum est novum Caelum, et Remotio Infidelium a Deo, ex quibus factum est novum Infernum. -In praemissis supra (a n. 10 13, et a n. 14 17), evolutum est quod post consummationem super omnes qui fuerunt ab unaquavis Ecclesia ex quatuor supranominatis, factum sit ultimum judicium, et post hoc ab illis novum caelum et novum infernum; et sic quod in hac tellure super habitatores ejus exstiterint quatuor judicia, et ex illis quatuor caeli et inferna; et datum est scire quod tam caeli quam inferna illa inter se adeo prorsus segregata sint ut nequicquam aliquis ex suo possit transire in alterius. Omnes hi caeli descripti sunt in opusculo de Amore Conjugiali; et quia spiritualis origo amoris vere conjugialis non aliunde est quam ex conjugio Domini et Ecclesiae, ita ex amore Domini erga Ecclesiam et Ecclesiae in Dominum (quod in illo opusculo, a n. 116 131, ostensum est), et quia in utroque hoc amore fuerunt antiquissimi quamdiu retinuerunt imaginem Dei in se, ideo ex illo opusculo possum transcribere sequentia haec de illo caelo, ad quod tunc mihi aditus concessus est, quae sunt [haec] :-

  
/ 60  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 13

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 60  
  

13. Quis non videt necessitatem quod mali separandi sint a bonis, ne mali letali contagio inficiantur et pereant? Nam malum, quia a partu insidet naturae humanae, ac plus et plus ingeneratur liberis a parentibus, pergente Ecclesia ad consummationem, est sicut pestifer morbus qui vocatur cancer, qui circumserpit, ac partes integras et vivas graduatini mortificat. Quis agricola et hortulanus 1 , dum videt accrescere sentes, urticas, spinas et carduos, non exstirpat illa, antequam inseminat et inarat 2 frumenta et edulia? Quis colonus, dum videt herbam et gramen consumi a vermibus aut locustis, non fodit fossam et separat campum virentem a depasto, et sic consulit ut sata et vireta conserventur? Quis pastor, dum videt feras multiplicari circum circa pascua ovium suarum, non convocat pastores vicinos et servos, ac 3 cum telis aut bolis feras illas trucidat aut abigit? Quis rex, dum videt urbes sui regni circum metropolin suam, et hostibus captas, et subditorum bona ab illis possessa, non convocat agmina, ac ejicit hostes, ac bona surrepta suis restituit, ac insuper adjicit spolia pretii hostium, et sic consolatur illos?

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60