Bible

 

Daniel 2:43

Studie

       

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10050

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10050. ‘Et crura ejus’: quod significet purificationem exteriorum quae naturalis hominis, constat ex significatione 'lavare crura quod sit purificatio naturalis hominis; quod ‘lavare’ sit purificare 1 , videatur mox supra n. 10049; et ex significatione ‘crurum’ quod sint exteriora quae naturalis hominis; quod ‘crura’ significent illa 2 , est quia simul intelliguntur pedes, nam crura bestiarum sunt quattuor, et cohaerent pedibus, et ‘pedes’ ex correspondentia significant naturale seu 3 externum hominis, videatur n. 2162, 3147, 4 3761, 4938-4952.

[2] Simile per ‘crura’ significatur apud Amos, Sicut eripuit pastor ex ore leonis duo crura, aut particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria, in angulo lecti, et in extremitate spondae, 3:12;

per ‘leonem’ hic significantur qui vastant Ecclesiam, per ‘crura’ externum ejus, quod etiam est naturalis hominis, per ‘ 5 particulam auris’ apperceptivum ejus, per ‘habitantes in Samaria’ illi qui in cultu externo sunt; ‘angulus lecti et extremitas spondae’ est infimum naturale, quod est sensuale externum, et ejus verum et bonum.

[3] Per ‘crura’, ubi agitur de statua Nebuchadnezaris apud Danielem,

quod caput ejus esset ex auro puro, pectus et bracchia ex argento, venter et latus ex aere, crura ex ferro, ac pedes partim ex ferro et partim ex argilla, 2:32, 33, significatur verum fidei in externo seu naturali homine, quod etiam est ‘ferrum’, videatur n. 10030; quod ‘crura’ hic distinguantur a pedibus, est causa quia crura se aliter habent apud hominem quam apud bestias.

Poznámky pod čarou:

1. purificatio

2. quod per crura significetur naturale is deleted, but nothing has been inserted in its place.

3. quod

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1094

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1094. ‘Servus servorum erit fratribus’ quod significet vilissimum in Ecclesia, constat ex natura cultus externi separati ab interno: quod cultus externus in se spectatus nihil sit nisi internus sit qui eum sanctum faciat, unicuivis constare potest. Quid adoratio externa absque adoratione cordis nisi gestus? quid oratio oris si non ei inest mens, nisi blateratio? et quid opus quoddam si non intentio in illo, nisi quoddam nihil? quare externum omne in se est inanimatum quoddam, at unice vivit ab interno.

[2] Qualis sit cultus externus separatus ab interno, constare mihi potuit a multis in altera vita; magae et praestigiatrices ibi, dum vixerunt in mundo, aeque frequentarunt Ecclesiam et sacramenta ac alii; similiter dolosi et quidem hi prae aliis; tum quoque qui rapinis delectati fuerunt; ut et avari; et tamen infernales sunt et maximo odio habent Dominum et proximum; cultus eorum internus in externo fuerat vel ut viderentur mundo, vel ut obtinerent mundana, terrestria et corporea quae cupiverunt, vel ut sub specie sanctitatis fallerent, vel ex habitu quodam inducto: quod tales pronissimi sint ad adorandum quemcumque deum aut quodcumque idolum quod sibi suisque cupiditatibus favet, constat manifeste; imprimis a Judaeis, qui quia nihil nisi in externis posuerunt cultum, toties in idololatrias lapsi sunt; causa est quia talis cultus in se non est nisi idololatricus, nam colitur ab iis externum:

[3] gentes quoque in terra Canaane quae coluerunt Baales et alios deos, paene similem cultum externum habuerunt; nam non solum templa et altaria sed etiam sacrificia habebant, sic ut parum differret eorum cultus externus a cultu Judaeorum; solum quod illi nominarent Baalem, Ashtaroth aliumve pro suo deo, et Judaei Jehovam; sicut etiam hodie, putantes quod sola nominatio Jehovae faceret eos sanctos et electos, cum tamen hoc potius eos prae aliis damnaverit; sic enim profanare potuerunt sanctum quod gentes non possent; talis cultus est qui vocatur ‘Canaan’ qui servus servorum dicitur: quod ‘servus servorum’ sit vilissimum in Ecclesia, videatur versu sequente.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.