Bible

 

Daniel 2:43

Studie

       

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10050

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10050. ‘Et crura ejus’: quod significet purificationem exteriorum quae naturalis hominis, constat ex significatione 'lavare crura quod sit purificatio naturalis hominis; quod ‘lavare’ sit purificare 1 , videatur mox supra n. 10049; et ex significatione ‘crurum’ quod sint exteriora quae naturalis hominis; quod ‘crura’ significent illa 2 , est quia simul intelliguntur pedes, nam crura bestiarum sunt quattuor, et cohaerent pedibus, et ‘pedes’ ex correspondentia significant naturale seu 3 externum hominis, videatur n. 2162, 3147, 4 3761, 4938-4952.

[2] Simile per ‘crura’ significatur apud Amos, Sicut eripuit pastor ex ore leonis duo crura, aut particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria, in angulo lecti, et in extremitate spondae, 3:12;

per ‘leonem’ hic significantur qui vastant Ecclesiam, per ‘crura’ externum ejus, quod etiam est naturalis hominis, per ‘ 5 particulam auris’ apperceptivum ejus, per ‘habitantes in Samaria’ illi qui in cultu externo sunt; ‘angulus lecti et extremitas spondae’ est infimum naturale, quod est sensuale externum, et ejus verum et bonum.

[3] Per ‘crura’, ubi agitur de statua Nebuchadnezaris apud Danielem,

quod caput ejus esset ex auro puro, pectus et bracchia ex argento, venter et latus ex aere, crura ex ferro, ac pedes partim ex ferro et partim ex argilla, 2:32, 33, significatur verum fidei in externo seu naturali homine, quod etiam est ‘ferrum’, videatur n. 10030; quod ‘crura’ hic distinguantur a pedibus, est causa quia crura se aliter habent apud hominem quam apud bestias.

Poznámky pod čarou:

1. purificatio

2. quod per crura significetur naturale is deleted, but nothing has been inserted in its place.

3. quod

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Exodus 30

Studie

   

1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,

2 habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.

3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,

4 et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.

5 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.

6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.

7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud :

8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.

9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.

10 Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.

11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12 Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.

13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino.

14 Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.

15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.

16 Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.

17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,

19 lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,

20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,

21 ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen,

23 dicens : Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,

24 casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin :

25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,

26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,

27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,

28 et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.

29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur.

30 Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.

31 Filiis quoque Israël dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.

32 Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.

33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

34 Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; æqualis ponderis erunt omnia :

35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.

36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.

37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.

38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.