Bible

 

Daniel 2:40

Studie

       

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 70

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

70. Quod pedes dicti sint "similes chalcolibano", est quia chalcolibanum est aes levigatum micans ex quodam igneo, et "aes" in Verbo significat bonum naturale. Sunt metalla aeque significativa ac reliqua in Verbo; "aurum" ibi significat bonum caeleSte, quod est bonum intimum; "argentum" significat verum ejus, quod est bonum spirituale; "aes" bonum naturale, quod est bonum ultimum; et "ferrum" verum ejus, quod est verum naturale. Quod metalla significent illa, est ex correspondentia; apparent enim in caelo plura fulgentia sicut ex auro et argento, et quoque plura sicut ex aere et ferro, et notum est ibi quod per illa significentur memorata bona et vera. Inde est, quod antiqui, qui in scientia correspondentiarum fuerunt, appellaverint saecula secundum illa metalla; primum saeculum, "Aureum", quia tunc regnabat innocentia, amor, et inde sapientia; secundum autem saeculum, "Argenteum", quia tunc regnabat verum ex illo bono, seu bonum spirituale, et inde intelligentia; tertium saeculum, "Aeneum" seu "Cupreum", quia tunc regnabat modo bonum naturale, quod est justum et sincerum moralis vitae; ultimum autem saeculum vocabant "Ferreum", quia tunc regnabat modo verum absque bono, et cum id regnat, tunc quoque regnat falsum: haec omnia ex significatione spirituali illorum metallorum.

[2] Ex his constare potest quid significatur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam

Cujus "caput erat ex auro, pectus et brachia ex argento, venter et latus ex aere; crura ex ferro, et pedes partim ex ferro partim ex luto" (Daniel 2:32, 33);

quod nempe status ecclesiae quoad bonum et Verum, a primo tempore usque ad ultimum ejus; ultimum ejus fuit quando Dominus in mundum venit. Quando scitur quod "aurum" significet bonum caeleste, "argentum" bonum spirituale, "aes" bonum naturale, et "ferrum" verum naturale, sciri possunt plura arcana in Verbo ubi illa metalla nominantur:

Ut quid significatur apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam praefecturam tuam pacem, et exactores tuos justitiam" (60:17).

[3] Sed quia de significatione "aeris", quod sit bonum naturale, hic agitur, velim modo aliqua loca adducere, ubi "aes" nominatur et id bonum significat.

Apud Mosen,

"Ascher acceptus fratribus suis, et intingens in oleum pedem suum; ferrum et aes calceus tuus, et sicut dies tui fama tua" (Deuteronomius 33:24, 25);

"Ascher" ut una tribus significat felicitatem vitae et jucundum affectionum (n. 3938, 3939, 6408); "intingere in oleum pedem" significat jucundum naturale, "oleum" jucundum, (n. 9954), "pes" naturale (ut mox supra, n. 69); "ferrum et aes calceus", significat infimum naturale ex vero et bono, "calceus" est infimum naturale (n. 1748, 1860, 6844), "ferrum" est verum ejus et aes est bonum ejus (ut supra).

(Apud eundem, )

"Jehovah Deus tuus introducturus est te in terram opimam terram e cujus lapidibus ferrum et e cujus montibus excides aes" (Deuteronomius 8:7, 9).

Apud Jeremiam,

"Dabo te populo huic in murum aeris munitum, ut oppugnent te, et non praevaleant tibi" (15:20 1 ).

Apud Ezechielem,

" 2 Javan, Thubal et Meschech mercatores tui, cum anima hominis et vasis aeris dederunt negotiationem tuam" (27:13):

agitur in eo capite de mercaturis Tyri, per quas significantur cognitiones boni et veri; per nomina "Javan, Thubal et Meschech" significantur talia quae boni et veri sunt, de quibus cognitiones; "anima hominis" est verum vitae; "vasa aeris" sunt scientifica boni naturalis. (Quid per "Tyrum" significatur, videatur n. 1201: quid per "mercaturas", n. 2967, 4453: quid per "Thubal et Meschech", n. 1151: quid per "Javan", n. 1152, 1153, 1155: quid per "animam hominis", n. 2930, 9050, 9281: quid per "vasa", n. 3068, 3079, 3316, 3318.)

Apud eundem,

Pedes cheruborum erant "micantes sicut species aeris levigati" (1:7):

quid "cherubi", et quid "pedes", vide mox supra (n. 69).

[4] Apud eundem,

Vidi, et "ecce vir cujus aspectus sicut aspectus aeris, et filum lini in manibus... is stans in porta" (40:3):

ille angelus, quia mensus est murum et portas Domus Dei, quae significant externa ecclesiae, visus est aspectus ejus sicut aspectus aeris. Qui scit quod "aes" significet externum ecclesiae, quod in se est naturale, is aliquantum scire potuit cur

Altare holocausti obductum fuit ex aere, ac cribrum ex aere circum illud, et vasa ex aere (Exodus 27:1-4);

ut et cur

Magnum vas, quod mare vocabatur, cum duodecim bovibus sub illo, ac decem labra cum basibus, ut et omnia vasa tabernaculi pro Domo Dei, a Salomone facta sunt ex aere polito ( 3 1 Reg. 7:43-47).

[5] Qui scit quid "aes" significat, is in id arcanum etiam venire potest, cur mandatum fuit quod serpens aeneus poneretur ad aspiciendum a populo, de quo ita apud Mosen:

"Misit Jehovah serpentes in populum, qui momorderunt populum;... et dixit ad Mosen, Fac tibi serpentem, et pone eum super signum, et fiet, omnis qui morsus fuerit et aspexerit illum vivet. Et fecit Moses serpentem aeris, et posuit eum super signum; et factum est cum momordit serpens virum, et aspexit serpentem aeris, revixit" (Numeri 21:6, 8, 9).

Quod ille significaverit Dominum, docet Ipse apud Johannem:

"Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita Oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam" (3:14, 15).

Per "serpentem" significatur id quod est ultimum vitae apud hominem, et vocatur sensuale externum, quod est naturale; hoc ultimum, quia in Domino erat Divinum, ideo serpens aeris apud filios Israelis, apud quos omnia erant repraesentativa, factus est, et significabat quod si aspicerent in Divinum Humanum Domini, reviverent; hoc est, si crederent in Ipsum, vitam aeternam haberent, ut quoque Ipse Dominus docet.

(Quod "videre" in sensu spirituali sit credere, videatur etiam supra, n. 37, 68; et quod "serpens" sit sensuale externum, quod est ultimum vitae hominis, in Arcanis Caelestibus, n. 195, 196, 197, 6398, 6949, 10313.)

Quod "aes" et "ferrum" in Verbo etiam significent durum (Ut Esaias 48:4; Daniel 7:19; et alibi), videbitur in sequentibus.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3305

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3305. ‘Et vocabat nomen ejus Jacob’: quod significet doctrinam veri naturalis, constat a significatione ‘vocare nomen’ seu vocare nomine quod sit quale, de qua mox supra n. 3302; quale quod repraesentatur per ‘Jacobum’, est doctrina veri naturalis, ut constare potest ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit bonum vitae veri naturalis, n. 3300, et ex plurimis locis in Verbo ubi nominatur: sunt enim duo quae naturale constituunt, sicut sunt duo quae rationale, immo quae totum hominem, 1 unum quod est vitae, alterum quod est doctrinae; quod vitae, est voluntatis, quod doctrinae, est intellectus; illud vocatur bonum, hoc autem verum; bonum illud est quod repraesentatur per Esavum, verum autem per Jacobum, seu quod idem, bonum vitae veri naturalis est quod repraesentatur per Esavum, et doctrina veri naturalis quae per Jacobum: sive dicas bonum vitae veri naturalis, et doctrinam veri naturalis, sive illos qui in iis sunt, idem est, bonum vitae enim, et doctrina veri, non dari potest absque suo subjecto; si absque illo, est abstractum quid, quod usque spectat hominem in quo sit; quare per Jacobum hic significantur illi qui in doctrina veri naturalis sunt.

[2] Qui in sensu litterae solo manent, per Jacobum in Verbo intelligi credunt omnem illum populum qui ex Jacobo, et propterea illi populo tribuunt omnia illa quae de Jacobo et historice et prophetice dicta sunt; sed Verbum est Divinum in eo principaliter quod omnia et singula quae ibi non spectent unam gentem seu unum populum, sed universum genus humanum, 2 nempe quod est, quod fuit, et quod erit; et adhuc universalius, 3 nempe regnum Domini in caelis; et in 4 supremo sensu Ipsum Dominum; quia ita est, est Verbum Divinum; 5 si modo unam gentem, tunc foret humanum, et nihil plus Divinum ibi, quam quod apud gentem illam esset sanctum cultus; quod tale non fuerit apud populum qui Jacob vocatur, cuivis notum esse potest: inde etiam patet quod per ‘Jacobum’ in Verbo non Jacob intelligatur, tum quod per ‘Israelem’ non Israel, 6 quod in propheticis paene ubivis, ubi Jacob, etiam Israel nominetur, et nemo scire potest, quid in specie per unum et quid per alterum intelligitur nisi ex sensu qui altius latet, et in se arcana caeli recondit.

[3] Quod itaque per Jacobum significetur in sensu 7 interno doctrina veri naturalis, seu quod idem, illi qui in ea doctrina sunt, ex quacumque gente sint, et quod in sensu supremo 8 intelligatur Dominus, constare potest ab his locis;

apud Lucam, Angelus dixit ad Mariam, Concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen Ejus Jesum; Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; et dabit Illi Dominus Deus thronum Davidis patris Sui, ita ut regnet super domum Jacobi in saecula, et regni Ipsius non sit finis, Luc. 1:31-33;

quod hic per ‘domum Jacobi’ non gens seu populus Judaicus intellectus sit, quisque videt, regnum enim Domini non fuit super illum populum, sed super omnes in universo qui in fide in Ipsum sunt, et ex fide in charitate; inde constat quod per ‘Jacobum’ ab angelo nominatum, non sit populus Jacobi intellectus, consequenter nec alibi; per semen Jacobi, per natos Jacobi, per terram Jacobi, per hereditatem Jacobi, per regem Jacobi, per Deum Jacobi, quae toties in Verbo Veteris Testamenti leguntur, non illa sint:

[4] similiter se habet cum Israele, ut apud Matthaeum, Angelus Domini apparuit in somnio Josepho, dicens, Experrectus sume Puerum, et matrem Ipsius, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicero; ille experrectus sumpsit Puerum et matrem Ipsius noctu, et concessit in Aegyptum; ut impleretur quod dictum a propheta, dicente, Ex Aegypto vocavi filium Meum, 2:13-15;

apud Prophetam ita dicitur, Cum puer Israel, tunc dilexi illum, et ex Aegypto vocavi filium Meum, Hosh. 11:1;

quod hic ‘Israel’ sit Dominus, manifeste patet; et tamen ex sensu litterae non aliud sciri potest quam quod puer Israel sint primi posteri Jacobi, qui in Aegyptum venerunt, et dein evocati 9 sunt. Similiter se habet alibi ubi Jacob et Israel nominantur, tametsi hoc non apparet 10 ex sensu litterae; ut apud Esaiam,

Audi Jacob serve mi, et Israel quem elegi, sic dixit Jehovah factor tuus et formator tuus ab utero, juvat te, Ne time, serve mi Jacob, et Jeshurun quem elegi, quia effundam aquas super sitientem, et rivos super aridam; effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos; hic dicet, Jehovae ego; et hic vocabit se nomine Jacobi, et ille scribet manu sua Jehovae, et nomine Israelis cognominabit se, 44:1-3, 5;

ubi manifeste ‘Jacob et Israel’ pro Domino, ac ‘semen et nati Jacobi 11 ’ pro illis qui in fide in Ipsum sunt:

[5] in prophetico de filiis Israelis apud Mosen,

Josephus sedebit in firmo arcus sui, et corroborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi, inde pastor lapis Israelis, Gen. 49:24;

ibi ‘fortis Jacobus et lapis Israelis’ etiam manifeste pro Domino:

apud Esaiam,

Gloriam Meam alii non dabo, attende Mihi Jacob, et Israel vocate a Me, Ego idem, Ego primus, etiam Ego novissimus,

48:11, 12;

etiam ‘Jacob et Israel’ ibi est Dominus:

apud Ezechielem,

Accipiam lignum Josephi, quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam eos super illo cum ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum, ut sint unum in manu Mea: Ego accipiam filios Israelis ab inter gentes, quo abiverunt, et congregabo eos e circuitu, et adducam eos super terram suam, et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis, et rex unus erit omnibus illis in regem, et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in dua regna iterum... Servus Meus David rex super eos, et pastor unus erit omnibus illis; ... tunc habitabunt super terra, quam dedi servo Meo Jacobo, in qua habitarunt patres vestri; habitabunt super ea, illi et filii illorum, et filii filiorum illorum, usque in aeternitatem; David servus Meus princeps illis in aeternum: pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis; dabo illos, et multiplicabo illos, et ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum: sic erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, ut cognoscant gentes, quod Ego Jehovah sanctificem Israelem, in esse sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum, 37:19, 21, 22, 24-28; hic iterum manifeste patet quod per ‘Josephum’, per ‘Ephraimum’, per ‘Jehudam’, per ‘Israelem’, per ‘Jacobum’, perque ‘Davidem’ non intelligantur illi, sed quod in supremo sensu Divine spiritualia quae in Domino, et quae Domini in regno et in Ecclesia Ipsius; quod David non erit rex illis et princeps in aeternum, ut dicitur, quisque scire potest, sed quod per Davidem intelligatur Dominus, n. 1888; etiam sciri potest quod Israel non 12 congregabitur quo dispersus est, et quod illi non sanctificabuntur, et sanctuarium in medio eorum ponetur in aeternum, ut dicitur, sed quod illi qui per ‘Israelem’ in sensu repraesentativo significantur, qui quod sint omnes fideles, notum est:

[6] apud Micham, Colligendo colligam Jacobum omnem te, congregando congregabo reliquias Israelis, una ponam eum sicut oves Bozrae, 2:12,

similiter:

apud Esaiam,

Venturos radicabit Jacob, efflorescet et florebit Israel, et implebuntur facies orbis proventu, 27:6;

etiam similiter:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah ad domum Jacobi, Qui redemit Abrahamum, Non jam pudefiet Jacobus, et non jam facies ejus pallescent, quia in videndo illo natos suos, opus manuum Mearum, in medio ejus sanctificabunt nomen Meum, et sanctificabunt Sanctum Jacobi, et Deum Israelis timebunt, et scient errantes spiritu intelligentiam, 29:22-24:

apud eundem,

Dixit Jehovah uncto suo 13 Koresho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram ipso gentes, et lumbos regum solvam, ad aperiendum coram ipso januas, et portae non claudantur: Ego ante te ibo, et tortuosa rectificabo, januas aeris confringam, et vectes ferri concidam, dabo tibi thesauros latebrarum, et occultas opes absconditorum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, Qui vocatus nomine tuo Deus Israelis, propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum; vocavi te nomine tuo, cognominavi te cum non nosceres Me, 14 45:1-4;

ubi etiam manifeste de Domino:

apud Micham, In extremitate dierum, erit mons domus Jehovae constitutus in caput montium, ... ibunt gentes multae, et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, et ad domum Dei Jacobi, ut doceat nos de viis Suis, et ibimus in semitis Ipsius, nam e Zione exibit doctrina, et verbum Jehovae e Hierosolyma, 4:1, 2:

apud Davidem,

Amat Jehovah portas Zionis prae omnibus habitaculis Jacobi, gloriosa praedicanda in te civitas Dei, Ps. 87:1-3:

apud Jeremiam,

Servient Jehovae Deo suo, et Davidi regi suo, quem excitabo eis; et tu ne timeas serve Mi Jacob, et ne terrearis Israel, quia ecce Ego servans te e longinquo, 30:9, 10:

apud Esaiam,

Attendite insulae ad me, et auscultate populi e longinquo, Jehovah ab utero vocavit me, e visceribus matris meae meminit nominis mei, et dixit mihi, Servus meus tu Israel, in quo gloriosus reddar, 49:1, 3:

apud eundem,

Tunc deliciaberis super Jehovah, et eveham te in excelsa terrae, et cibabo te hereditate Jacobi, 58:14:

apud eundem,

Producam ex Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium Meorum, ut possideant eum electi Mei, et servi Mei habitent ibi, 65:9.

[7] In omnibus illis locis per ‘Jacobum et Israelem’ in sensu supremo intelligitur Dominus, et in sensu repraesentativo regnum Domini spirituale, et Ecclesia quae ex doctrina veri et vita boni Ecclesia est, per ‘Jacobum’ illi qui in externis illius Ecclesiae sunt, et per ‘Israelem’ qui in internis. Ex his et perpluribus aliis locis constare potest quod per ‘Jacobum’ nullibi intellectus sit Jacob, nec per ‘Israelem’ Israel, sicut nec per ‘ 15 Jishakum’ Jishak, et per ‘Abrahamum’ Abraham, ubi nominantur, ut apud Matthaeum, Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Jishako, et Jacobo, in regno caelorum, 8:11:

apud Lucam, Videbitis Abrahamum, Jishakum et Jacobum, et omnes prophetas in regno Dei, 13:28:

et apud eundem,

Lazarus sublatus ab angelis in sinum Abrahami, 16:22;

ignorant enim Abrahamum, Jishakum et Jacobum in caelo, 16 et qui ibi, non aliud per illa verba cum ab homine leguntur, percipiunt quam Dominum quoad Divinum et Divinum Humanum, et cum Abrahamo, Jishako et Jacobo accumbere, quam esse cum Domino, et in Abrahami sinu esse, quam esse in Domino; sed dictum est ita, quia homo tunc temporis tam remotus erat ab internis ut non sciret aliud, nec scire vellet aliud, quam quod 17 omnia in Verbo se haberent secundum litteram, et cum secundum litteram cum illis locutus est Dominus, quod fidem reciperent, et quoque quod tunc internus sensus inesset, per quem conjunctio hominis cum Se. Quia ita est, constare potest quid in Verbo Veteris Testamenti significatur per ‘Deum Jacobi’, et per ‘Sanctum Israelis’, quod nempe Ipse Dominus; quod ‘Deus Jacobi’ sit Dominus, videatur 2 Sam. 23:1; Esai. 2:3; 41:21; Mich. 4:2; Ps. 20:1; 46:7; 75:9; 76:6; 81:1, 4; 84:8; 94:7; 114:7; 132:2; 146:5 18 . Quod Sanctus Israelis sit Dominus, Esai. 1:4; 5:19, 24; 10:20; 12:6; 17:7; 29:19; 30:11, 12, 15; 31:1; 37:23; 41:14, 16, 20; 43:3, 14; 45:11; 47:4; 48:17; 49:7; 54:5; 55:5; 60:9, 14; Jer. 50:29; Ezech. 39:7; Ps. 71:22; 19 78:41; 89:18.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts nempe.

2. The Manuscript has quod in terris, qui sunt, qui fuerunt, et qui erunt

3. The Manuscript has totum

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript has si autem unam modo gentem

6. The Manuscript inserts eo.

7. The Manuscript has repraesentativo

8. The Manuscript has repraesentatur

9. The Manuscript has sint

10. The Manuscript has in

11. The Manuscript inserts et Israel.

12. The Manuscript has congregarentur, quo dispersi sunt

13. see note to Arcana Coelestia 2851.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript has Isacum Isacus

16. The Manuscript has nec aliud per illa verba, cum leguntur ab homine, percipiunt angeli, quam Dominum quoad Divinum et Humanum, cum quo accumbere est esse cum Domino, et in cujus sinuesse, est esse in Domino

17. The Manuscript has esset secundum literam in Verbo

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.