33
tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.
3384. ‘Habitabat Jishak in Gerar’: quod significet statum Domini quoad illa quae sunt fidei respective ad rationalia quae adjungenda, constat a significatione ‘habitare in Gerar’ quod sit esse in illis quae 1 fidei sunt, ita status quoad illa; ‘habitare’ enim significat vivere, n. 1293, et ‘Gerar’ illa quae sunt fidei, n. 1209, 2504, 3365; et a repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630; quod sint respective ad rationalia quae adjungenda, constat ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, nam agitur in toto hoc capite de illis, nempe de rationalibus quae illustrata a Divino Domini sunt apparentiae veri.
[2] Quod ‘habitare’ sit esse et vivere, ita status, patet a perpluribus locis in Verbo; ut apud Davidem,
Habitabo in domo Jehovae in longitudinem dierum, Ps.
23:6: Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, Habitem in domo Jehovae omnibus diebus vitae meae, Ps. 27:4: Non habitabit in medio domus Meae, faciens dolum, Ps. ci
7; ubi ‘habitare in domo Jehovae’ pro esse et vivere in bono amoris, nam hoc est ‘domus Jehovae’:
apud Esaiam,
Habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos, 9:1;
‘habitantes 2 in terra umbrae mortis’ pro statu eorum qui in ignorantia boni et veri sunt:
apud eundem,
Babel non habitabitur in aeternum, 13:20;
pro statu damnationis illorum qui ‘Babel’ sunt:
[3] apud eundem,
Jehovah Deus Israelis habitans cherubos, 37:16;
Pastor Israelis... habitans cherubos, effulge, Ps. 80:2
[KJV 1];
‘habitans cherubos’ est Dominus quoad statum providentiae, ne quis in sancta amoris et fidei nisi praeparatus a Domino immittatur, n. 308:
apud Davidem,
In pace simul cubo et dormio, nam Tu Jehovah solus securum me habitare facis, Ps. 4:9 [KJV Ps. 4:8];
‘securum facere habitare’ pro statu pacis:
apud Jeremiam,
Quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui, 2:13;
de Babele; ‘habitare super aquis multis’ pro esse in cognitionibus de vero:
[4] apud Danielem,
Deus Ipse revelat profunda et abscondita, novit quid in tenebris, et lux cum Eo habitat, 2:22;
‘habitare’ pro esse:
apud eundem,
Sub arbore 3 illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, 4:9:
et apud Ezechielem,
Sub ramis ejus pepererunt omnis fera agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae, 31:6;
‘habitare’ pro esse et vivere:
apud Hoscheam,
Area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur illi, non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, 9:2, 3;
‘non habitare in terra Jehovae’ pro non esse in statu boni amoris, ita non in regno Domini.
Poznámky pod čarou:
1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
2. in umbra mortis, in the First Latin Edition
3. The Manuscript has ejus