Bible

 

Daniel 2:3

Studie

       

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1299

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1299. 1 Quod ‘bitumen fuit iis pro luto’ significet quod malum cupiditatis pro bono, constat ex significatione ‘bituminis’ et ex significatione ‘luti’ in Verbo: hic quia agitur de aedificatione tum Babylonicae, praedicantur talia quae aedificationi inserviunt, tu bitumen quia sulphureum et igneum, quibus significantur in Verbo cupiditates imprimis quae sunt amoris sui; hic per ‘bitumen’ mala cupiditatum ut et falsa inde, quae etiam sunt mala quibus turris, de qua in sequentibus, exstruitur; quod talia significentur, constat apud Esaiam,

Dies ultionis Jehovae; ... convertentur torrentes ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem, 34:8, 9;

‘pix et sulphur’ pro falsis et malis cupiditatum: praeter alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6762

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6762. ‘Et abscondidit illum in arena’: quod significet quod ablegaverit ubi falsa, constat a significatione ‘abscondere’ quod sit ablegare; et a significatione ‘arenae’ quod sit scientificum verum, et in opposito sensu scientificum falsum; quod ‘arena’ id sit, est quia ‘lapis’, ex quo arena est, significat utrumque, 1 n. 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426; verum etiam per ‘arenam’ significatur apud Mosen,

Sebulon et Jisaschar populos in montem vocabunt, 2 ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae, Deut. 33:18, 19;

‘populos in montem vocare’ pro facere ut vera fiant bona, seu fides charitas, ‘populi’ enim sunt vera fidei, ‘mons’ bonum charitatis; ‘sacrificare sacrificia justitiae’ pro cultu ex charitate; ‘affluentiam maris sugere’ pro abundare veris scientificis; ‘obtecta occultorum arenae’ pro scientificorum verorum arcanis; et quia ‘arena’ significat scientificum verum, etiam in opposito sensu significat scientificum falsum, nam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, et qualis 3 est sensus oppositus, cognoscitur ex genuino. Cum hoc quod ablegaverit inter falsa quae significantur per ‘abscondidit illum in arena’ ita se habet: spiritus infernales qui in falsis sunt, cum in mundo spirituum fuerunt et ibi destruere conati sunt vera apud illos qui in tentatione sunt, relegantur dein in inferna unde amplius exire nequeunt; hoc per 4 experientias plures mihi scire datum est; tale est quod significatur per relegationem inter falsa 5 .

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts videatur.

2. et, in the First Latin Edition.

3. sit

4. vivas experientias

5. The Manuscript inserts, hoc est, inter illos qui in falsis sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.