Bible

 

Daniel 2:3

Studie

       

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2179

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2179. ‘Ad armentum cucurrit Abraham’: quod significet bonum naturale, constat a significatione 'boum et 1 juvencorum, qui sunt ‘armenti’, de qua mox: quod ‘bestiae’ quae fuerunt armenti et quae fuerunt gregis significent talia quae sunt apud hominem, constare potest ab illis quae in Parte Prima, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, ostensa sunt, et praeterea videantur quae de bestiis in sacrificiis, n. 1823 dicta: quisque mirari potest quod animalia nominata in Verbo, tum 2 oblata in sacrificiis, significaverint bona et vera, seu quod idem, caelestia et spiritualia, sed paucis licet dicere unde est.

[2] Repraesentativa sistuntur in mundo spirituum varia, et ibi coram oculis spirituum multoties etiam animalia, sicut equi varie phalerati, boves, oves, agni, et diversi generis alia, quandoque quae nusquam visa in tellure sed sunt modo repraesentativa; talia quoque visa sunt prophetis, de quibus 3 in Verbo, quae etiam fuerunt inde; animalia quae ibi apparent, sunt repraesentativa affectionum boni et veri, tum etiam mali et falsi; spiritus boni quam optime sciunt quid significant, tum etiam colligunt inde quid inter se loquuntur angeli, nam sermo angelorum 4 cum delabitur in mundum spirituum, aliquoties ita sistitur; ut pro exemplis, cum apparent equi, sciunt quod sermo angelis sit de intellectualibus; cum boves ac juvenci, quod de bonis naturalibus; cum oves, quod de bonis rationalibus ac de probitate cum agni, quod de bonis adhuc interioribus ac de innocentia, et sic porro.

[3] Antiquissimae Ecclesiae homo quia communicabat cum spiritibus et angelis, ac visiones tum somnia jugiter habuit, qualia 5 prophetae, inde ut primum viderunt aliquam bestiam, obvenit illis idea quid significaret; ex illis orta 6 sunt primum repraesentativa et significativa; post illorum tempora manserunt illa diu; et tandem venerata ex antiquitate ita ut per mera repraesentativa scriberent, et qui libri non ita scripti nullius aestimationis essent, immo qui intra Ecclesiam, nullius sanctitatis; inde, ut et ex arcanis aliis causis de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi, etiam libri Verbi ita scripti sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has tum.

2. The Manuscript inserts quae.

3. The Manuscript inserts passim.

4. The Manuscript inserts eorum.

5. The Manuscript has quales.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.