Bible

 

Daniel 2:27

Studie

       

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

Bible

 

Jeremias 27:4

Studie

       

4 Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Hæc dicetis ad dominos vestros :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6082

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6082. ‘Pater tuus et fratres tui venerunt ad te’: quod significet de influxu caelestis interni in bonum spirituale e naturali et in vera Ecclesiae ibi, constat a repraesentatione ‘Israelis’ qui hic ‘pater’, quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et a repraesentatione ‘filiorum ejus’ qui hic ‘fratres’, quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; quod sit influxus caelestis interni, est quia haec dicta sunt ad Josephum per quem repraesentatur caeleste internum, n. 5869, 5877, et influxus in naturale seu in externum venit ab interno.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.