Bible

 

Daniel 2:23

Studie

       

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 176

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

176. (Vers. 27.) "Et reget eas virga ferrea." - Quod significet quod castigaturus sit mala per vera quae sunt in naturali homine, constat ex significatione "regere", quod sit castigare, nam sequitur quod "confringeret eas sicut vasa figulina", et mala, quae significantur, per vera castigantur; et ex significatione "virgae ferreae", quod sint vera quae sunt in naturali homine; per "virgam" seu "baculum" significatur potentia qua castigatur, et per "ferrum" vera in naturali. homine quae castigant.

(Quod "virga" seu "baculus" sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, 7568, 7572; quod inde sit quod regibus sit sceptrum, quod est curtus baculus, n. 4581, 4876.) Quod "ferrum", significet vera in naturali homine, est quia metalla, aeque ac reliqua telluris, ex correspondentia significant spiritualia et caelestia, quae omnia se referunt ad vera et bona: "aurum" significat bonum interni hominis, "argentum" ejus verum, "cuprum" seu "aes" bonum externi seu naturalis hominis, "ferrum" ejus verum; inde est, quod ab antiquis Saecula vocata sint a metallis, nempe "Aurea", "Argentea", "Cuprea" et "Ferrea"; "Aurea" ex hominibus antiquissimis qui vixerunt in bono amoris; "Argentea" ex antiquis post illos qui vixerunt in veris ex illo bono; "Cuprea" ex posteris horum qui in bono externo seu naturali; "Ferrea" ex horum posteris, qui erant in solo vero naturali absque bono; verum naturale est verum memoria et non vita; verum vitae est bonum. (Sed plura de hac correspondentia videantur in opere De Caelo et Inferno 104 et 115.)

[2] Successivi status ecclesiae usque ad adventum Domini, intellecti sunt per "aurum", "argentum", "aes", et "ferrum", ex quibus erat statua Nebuchadnezari in somnio visa, de qua ita apud Danielem,

"Caput ejus erat aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum ex parte argilla: .... et excisus est lapis" ex petra, "et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit eos.... . Quod vidisti pedes.... ex parte argilla figuli, et ex parte ferrum", significat quod "regnum divisum erit" .... ex parte regnum erit validum, et ex parte erit fractum: quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (2:32-34, 41-43);

per "caput" quod erat "aurum bonum", intelligitur primus status ecclesiae, quando in bono amoris in Dominum fuerunt; per "pectus et brachia", quae erant "argentum", intelligitur secundus status ecclesiae, quando in veris ex illo bono fuerunt; per "ventrem et femora", quae "ex aere", sequens tertius status ecclesiae, quando non amplius in bono spirituali sed in bono naturali erant, nam "aes" significat id bonum; per "crura", quae erant "ex ferro", intelligitur quartus status ecclesiae, quando non bonum naturale amplius, sed modo verum; per "pedes", autem, qui "ex ferro et ex argilla", intelligitur ultimus status ecclesiae, quando verum et falsum, verum in Verbo et falsum in doctrina; cum vera Verbi falsificantur, et ex falsificatis fit doctrina, tunc status ecclesiae est "ex parte ferrum ex parte argilla", et sic regnum "ex parte validum et ex parte fractum"; "regnum" ibi est ecclesia, quare etiam "regnum

Dei" vocatur; quod sic mixta sint vera falsis, sed quod usque non cohaereant, intelligitur per ea verba, "quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla"; "semen hominis" est Divinum Verum quod in Verbo; (quod "semen" illud significet, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "Homo" Dominum a quo Verbum, et quoque ecclesiam, n. 768, 4287, 7424, 7523, 8547, 9276); quod "argilla figuli" significet falsa quae in naturali, homine, videatur in mox sequente articulo (n. 177): per "lapidem excisum e petra, qui percussit statuam ad pedes ejus", intelligitur Dominus per Divinum Verum, et destructio falsorum non cohaerentium cum veris ex Verbo; (quod "lapis" sit verum, et quod "lapis Israelis" sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6246, 8609, 10376: similiter "Petra", n. 8581, 10580, et in opusculo De Ultimo Judicio 57): quia "ferrum" significat vera in naturali homine, ideo visum est quod pedes statuae essent "ex ferro" nam "pedes" significant naturale (videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).

[3] Similia per "aurum", "argentum", "aes" et "ferrum" significantur per haec apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro argentum, pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum" (60:17);

"pro aere adducere aurum", est pro naturali bono caeleste bonum; "pro ferro argentum", est pro naturali vero caeleste verum; "pro lignis aes et pro lapidibus ferrum", est naturale bonum et verum tali copia qua sunt ligna et lapides; agitur ibi de statu caelesti ecclesiae. (Porro quod ferrum" significet verum in naturali homine videatur in Arcanis Caelestibus, n. 425, 426.)

[4] Haec allata sunt ut sciatur quid significatur per "virgam ferream", quod nempe potentia qua Dominus castigat mala et dispergit falsa quae in naturali homine; "virga" enim seu "baculus" significat potentiam, ut supra dictum est, et "ferrum" significat vera in naturali homine. Quod Dominus castiget mala et dispergat falsa per vera in naturali homine, est quia omnia mala et inde falsa ibi resident, nulla autem in spirituali seu interno homine; hic non recipit mala et falsa, sed ad mala et falsa clauditur. Et quia omnia mala et falsa in naturali homine resident, ideo illa castigari et dispergi debent per talia quae etiam ibi, quae sunt vera in naturali homine. Vera in naturali homine sunt scientifica et cognitiones, ex quibus homo naturaliter cogitare, ratiocinari, et concludere potest de veris et bonis ecclesiae, et de falsis et malis quae illis opposita sunt, et inde in quadam illustratione naturali esse cum legit Verbum. Verbum enim in littera absque illustratione non intelligitur, et illustratio est vel spiritualis vel naturalis; illustratio spiritualis modo, datur apud illos qui spirituales sunt, qui sunt qui in bono amoris et charitatis sunt et inde in veris; at illustratio solum naturalis apud illos qui naturales sunt (videatur in opere De Caelo et Inferno 153, 425, [455,] et supra, n. 140).

Apud illos etiam qui spirituales sunt, dum vivunt in mundo, est illustratio in naturali, sed existit illa ab illustratione in spirituali; nam apud illos influit Dominus per spiritualem seu internum hominem in naturalem seu externum, et sic illuminat hunc; ex qua illuminatione homo videt quid verum et bonum et quid falsum et malum; et cum homo videt illa, tunc Dominus discutit mala et falsa quae in naturali homine per vera et bona quae etiam ibi sunt et unum faciunt cum bonis et veris in spirituali seu interno homine. (Cetera videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, De Scientiis et Cognitionibus, quid efficiant, n. 51; et De Influxu, n. 277, 278.)

[5] Ex his nunc videri potest quid significatur per "virgam ferream", qua Dominus recturus est gentes, hoc est, castigaturus mala quae in naturali homine. Haec dicta sunt ad angelum hujus ecclesiae, quia in scriptis ad illum agitur de interno et externo homine, et de eorum conjunctione; nam cum internum et externum seu spirituale et naturale conjuncta sunt, tunc Dominus castigat mala et falsa quae in naturali homine, et hoc per cognitiones veri et boni.

Apud illos autem apud quos internus et externus homo non conjuncti sunt, mala et falsa castigari et discuti nequeunt, quoniam nihil recipiunt per spiritualem hominem e caelo, sed omnia quae recipiunt sunt e mundo, quibus rationale eorum favet, et subministrat confirmationes. Similia quae per "virgam ferream" hic, etiam significantur in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Conteres" gentes "sceptro ferreo; sicut vas figuli disperges eas" (Psalmuss 2:9);

apud Esaiam,

"Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (11:4):

in Apocalypsi,

Mulier "peperit filium masculum, recturum omnes gentes Virga ferrea" (12:5);

Ex ore Sedentis super Equo albo prodibat romphaea acuta, ut ea percuteret gentes; Ipse enim reget eas virga ferrea" (19:15);

et apud Micham,

"Surge .... Filia Zionis quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos" (4:13 1 );

"Filia Zionis" est ecclesia caelestis; "cornu" est potentia in naturali homine; "ungulae" sunt ultima ibi, quae vocantur scientifica sensualia; inde patet quid sit "facere cornu ferrum et ungulas aes."

(Quod "Filia Zionis" sit ecclesia caelestis, videatur n. 2362, 9055; quod "cornu" sit potentia veri ex bono in naturali homine, n. 2832, 9081, 9719, 9720, 9721, 10182, 10186; et quod "ungulae" sint scientifica sensualis hominis, quae sunt vera in ultimo ordinis, n. 7729.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 140

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

140. "Quod habeas illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram illis Israelis. - Quod significet illos qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sed usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia, constat ex historicis Verbi de Bileamo et Balaco in sensu spirituali intellectis, quae prius memoranda sunt. Bileamus ex Pethor Mesopotamiae erat praestigiator, et ideo vocatus a Balaco rege Moabi ut malediceret populo Israelitico; sed hoc inhibuit Jehovah, et dedit ei loqui prophetice: sed usque postea consuluit Balaco perdere illum populum dolo, abducendo illum a cultu Jehovae ad cultum Baalpeoris. Inde nunc per "Bileamum" intelliguntur illi qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sed usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia. Quod Bileamus praestigiator fuerit, constat ex his apud Mosen,

"Iverunt seniores Moabi et seniores Midianis ad Bileamum, et praestigiae in manu eorum" (Numeri 22:7);

"Cum videret Bileamus quod bonum in oculis Jehovae benedicere Israeli, non ivit sicut prioribus vicibus obviam divinationibus" (Numeri 24:1);

et apud Josuam,

"Bileamum filium Beoris praestigiatorem occiderunt filii Israelis gladio super confossos eorum" (13:22).

Quod vocatus sit a Balaco rege Moabi ad maledicendum populo Israelitico, videatur Numeri 22:5, 6, 16, 17; Deuteronomius 23:4, 5 [B.A. 3, 4);

sed quod Jehovah hoc inhibuerit, ac dederit ei loqui prophetice, Numeri 22:9, 10, 12, 20; 23:5, 16.

Prophetica quae locutus est, videantur Numeri 23:7-15, 18-24; 24:5-9, 16-19, 20-24;

quae omnia sunt vera, quia dicitur quod

"Jehovah posuerit verbum in "ejus" ( 1 Num. 23:5, 12, 16).

[2] Quod postea consuluerit Balaco perdere populum Israeliticum dolo, abducendo a cultu Jehovae ad cultum Baalpeoris, patet ab his apud Mosen,

"In Schittim coepit populus scortari cum filiabus Moabi, et Vocarunt populum ad sacrificia deorum suorum; comedit populus et incurvavit se diis 2 earum, imprimis adjunxit se (Israel) Baalpeori;... ideo occisi sunt" ab Israele "viginti quatuor millia" (Numeri 25:1, (-3), 9, 18);

Occiderunt Bileamum inter Midianitas; et filii Israelis captivas duxerunt omnes feminas ex Midianitis, quod erat "ex consilio Bileami ad tradendum illos praevaricationi contra Jehovam per negotium Peoris" (Num. 31:8, 9, 16).

Quod per "Bileamum" intelligantur qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sequitur ex nunc ostensis; nam locutus est prophetice vera de Israele et quoque de Domino: quod quoque de Domino, videatur in prophetia ejus, Numeri 24:17; loqui prophetice de Israele, non est de populo Israelitico, sed de ecclesia Domini quae per "Israelem" significatur. Illustrationem intellectus sui etiam ipse describit his verbis,

"Dictum Bileami filii Beoris, dictum Viri aperti oculos, dictum audientis verba Dei, ... qui procidit et revelatus oculos" (Numeri 24:3, 4, 15, 16);

"apertus oculis" et "revelatus oculos" est illustratus quoad intellectum; "oculi" enim in Verbo significant intellectum (videatur n. 2701, 4410-4421, 4523-4534, 9051, 10569).

[3] Quod per "bileamum" simul intelligantur qui amant dolo perdere illos qui ab ecclesia, etiam patet ex supra ostensis; et praeterea continue, cum equitavit super asina, meditatus est praestigiis uti ad perdendum filios Israelis; et cum hoc non potuit aggredi per maledictiones, consuluit Balaco perdere illos vocando ad sacrificia deorum ejus, et scortando cum filiabus Moabi; per "filios Israelis", quos perdere voluit, significatur ecclesia, quoniam apud illos ecclesia instituta fuit (videatur n. 6426, 8805, 9340).

[4] Arcanum de asina super qua Bileamus equitavit, quae ter deflexit e via ex viso angelo cum ense evaginato, et quod locuta sit ad Bileamum, velim hic paucis explicare. Bileamus cum equitavit super asina, continuo meditatus est praestigias contra filios Israelis; lucrum quo honoraretur in animo ejus erat; quod etiam patet ex his ejus verbis,

"Non ivit sicut prioribus vicibus obviam divinationibus" (Numeri 24:1):

corde etiam praestigiator erat; quare cum ex se, non aliud cogitavit. Per "asinam" super qua equitatur, in sensu spirituali Verbi significatur intellectuale illustratum; quapropter equitare super asina seu mula erat insigne summi judicis et regis (videatur supra, n. 31(b), et in Arcanis Caelestibus, n 2781, 5741, 9212). Angelus cum ense evaginato significat Divinum Verum illustrans et pugnans contra falsum (videatur etiam, supra, n. 131(a)). Inde per quod "asina ter deflexerit e via", significatur quod intellectus illustratus non concordaret cum cogitatione praestigiatoris, quod etiam intelligitur per quod angelus dixit ad Bileamum,

"Ecce ego exivi in adversum, quia mala est via coram me" (Num. 22:32 3 );

per "viam" in sensu spirituali Verbi significatur id quod homo ex intentione cogitat (videatur in opere De Caelo et Inferno 479, 534, 590: et in opusculo De Ultimo Judicio 48); quod detentus sit a cogitatione et intentione praestigiis utendi per timorem mortis, patet ab angeli dictis ad illum,

"Nisi asina declinasset coram me, utique etiam nunc te occidissem" (Numeri 22:33).

[5] Auditum a Bileamo sicut asina locuta sit ad illum; sed usque non illa locuta est, verum audita est loquela sicut ab illa: quod ita sit, per vivam experientiam mihi saepius ostensum est; datum est audire equos sicut loquentes, quod tamen non erat ab illis sed sicut ab illis: cum Bileamo actualiter ita factum est, ob causam ut describeretur historia illa in Verbo propter sensum internum in singulis, in quo describitur quomodo Dominus tutatur illos qui in veris et bonis sunt, ne laedantur a talibus qui loquuntur quasi ex illustratione, et tamen animum et intentionem seducendi gerunt. Qui credit quod Bileamus potuisset laedere filios Israelis per praestigias, multum fallitur; nam praestigiae nihil quicquam valuissent contra illos; quod etiam ipse Bileamus fatetur, dicendo,

"Non valet divinatio contra Jacobum, nec praestigiae contra Israelem" (Numeri 23:23).

Quod Bileamus seducere potuisset illum populum dolo, erat causa quia populus ille talis fuit corde; Jehovam modo ore colebant sed Baalpeorem corde; et quia tales erant, ideo hoc permissum fuit.

[6] Praeterea sciendum est quod homo possit in illustratione esse quoad intellectum, tametsi in malo est quoad voluntatem; facultas enim intellectualis separata est a facultate voluntaria apud omnes qui non regenerati sunt, at solum apud illos qui regenerati sunt unum agunt: intellectus enim est scire, cogitare, et loqui vera; voluntatis autem est velle illa quae intelligit, et ex voluntate seu amore facere illa: dissidentia utriusque apparet manifeste apud spiritus malos; quando illi convertuntur ad bonos spiritus, etiam intelligunt vera et quoque agnoscunt illa, paene sicut illustrati forent; ast ut primum se convertunt ab illis, redeunt ad voluntatis suae amorem, et nihil veri vident, immo negant illa quae audiverunt (videatur in opere De Caelo et Inferno 153, 424, 455).

[7] Quod intellectus in illustratione possit esse, datum est homini propter reformationem: in voluntate enim hominis residet omne malum, tam in quod nascitur, quam in quod semet introducit; et voluntas non emendari potest, nisi homo sciat et per intellectum agnoscat vera et bona, et quoque falsa et mala; alioquin non potest haec aversari et illa amare. (Plura de Voluntate et Intellectu videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 4 2835.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232