Bible

 

Daniel 2:23

Studie

       

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 176

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

176. (Vers. 27.) "Et reget eas virga ferrea." - Quod significet quod castigaturus sit mala per vera quae sunt in naturali homine, constat ex significatione "regere", quod sit castigare, nam sequitur quod "confringeret eas sicut vasa figulina", et mala, quae significantur, per vera castigantur; et ex significatione "virgae ferreae", quod sint vera quae sunt in naturali homine; per "virgam" seu "baculum" significatur potentia qua castigatur, et per "ferrum" vera in naturali. homine quae castigant.

(Quod "virga" seu "baculus" sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, 7568, 7572; quod inde sit quod regibus sit sceptrum, quod est curtus baculus, n. 4581, 4876.) Quod "ferrum", significet vera in naturali homine, est quia metalla, aeque ac reliqua telluris, ex correspondentia significant spiritualia et caelestia, quae omnia se referunt ad vera et bona: "aurum" significat bonum interni hominis, "argentum" ejus verum, "cuprum" seu "aes" bonum externi seu naturalis hominis, "ferrum" ejus verum; inde est, quod ab antiquis Saecula vocata sint a metallis, nempe "Aurea", "Argentea", "Cuprea" et "Ferrea"; "Aurea" ex hominibus antiquissimis qui vixerunt in bono amoris; "Argentea" ex antiquis post illos qui vixerunt in veris ex illo bono; "Cuprea" ex posteris horum qui in bono externo seu naturali; "Ferrea" ex horum posteris, qui erant in solo vero naturali absque bono; verum naturale est verum memoria et non vita; verum vitae est bonum. (Sed plura de hac correspondentia videantur in opere De Caelo et Inferno 104 et 115.)

[2] Successivi status ecclesiae usque ad adventum Domini, intellecti sunt per "aurum", "argentum", "aes", et "ferrum", ex quibus erat statua Nebuchadnezari in somnio visa, de qua ita apud Danielem,

"Caput ejus erat aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum ex parte argilla: .... et excisus est lapis" ex petra, "et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit eos.... . Quod vidisti pedes.... ex parte argilla figuli, et ex parte ferrum", significat quod "regnum divisum erit" .... ex parte regnum erit validum, et ex parte erit fractum: quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (2:32-34, 41-43);

per "caput" quod erat "aurum bonum", intelligitur primus status ecclesiae, quando in bono amoris in Dominum fuerunt; per "pectus et brachia", quae erant "argentum", intelligitur secundus status ecclesiae, quando in veris ex illo bono fuerunt; per "ventrem et femora", quae "ex aere", sequens tertius status ecclesiae, quando non amplius in bono spirituali sed in bono naturali erant, nam "aes" significat id bonum; per "crura", quae erant "ex ferro", intelligitur quartus status ecclesiae, quando non bonum naturale amplius, sed modo verum; per "pedes", autem, qui "ex ferro et ex argilla", intelligitur ultimus status ecclesiae, quando verum et falsum, verum in Verbo et falsum in doctrina; cum vera Verbi falsificantur, et ex falsificatis fit doctrina, tunc status ecclesiae est "ex parte ferrum ex parte argilla", et sic regnum "ex parte validum et ex parte fractum"; "regnum" ibi est ecclesia, quare etiam "regnum

Dei" vocatur; quod sic mixta sint vera falsis, sed quod usque non cohaereant, intelligitur per ea verba, "quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla"; "semen hominis" est Divinum Verum quod in Verbo; (quod "semen" illud significet, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "Homo" Dominum a quo Verbum, et quoque ecclesiam, n. 768, 4287, 7424, 7523, 8547, 9276); quod "argilla figuli" significet falsa quae in naturali, homine, videatur in mox sequente articulo (n. 177): per "lapidem excisum e petra, qui percussit statuam ad pedes ejus", intelligitur Dominus per Divinum Verum, et destructio falsorum non cohaerentium cum veris ex Verbo; (quod "lapis" sit verum, et quod "lapis Israelis" sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6246, 8609, 10376: similiter "Petra", n. 8581, 10580, et in opusculo De Ultimo Judicio 57): quia "ferrum" significat vera in naturali homine, ideo visum est quod pedes statuae essent "ex ferro" nam "pedes" significant naturale (videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).

[3] Similia per "aurum", "argentum", "aes" et "ferrum" significantur per haec apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro argentum, pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum" (60:17);

"pro aere adducere aurum", est pro naturali bono caeleste bonum; "pro ferro argentum", est pro naturali vero caeleste verum; "pro lignis aes et pro lapidibus ferrum", est naturale bonum et verum tali copia qua sunt ligna et lapides; agitur ibi de statu caelesti ecclesiae. (Porro quod ferrum" significet verum in naturali homine videatur in Arcanis Caelestibus, n. 425, 426.)

[4] Haec allata sunt ut sciatur quid significatur per "virgam ferream", quod nempe potentia qua Dominus castigat mala et dispergit falsa quae in naturali homine; "virga" enim seu "baculus" significat potentiam, ut supra dictum est, et "ferrum" significat vera in naturali homine. Quod Dominus castiget mala et dispergat falsa per vera in naturali homine, est quia omnia mala et inde falsa ibi resident, nulla autem in spirituali seu interno homine; hic non recipit mala et falsa, sed ad mala et falsa clauditur. Et quia omnia mala et falsa in naturali homine resident, ideo illa castigari et dispergi debent per talia quae etiam ibi, quae sunt vera in naturali homine. Vera in naturali homine sunt scientifica et cognitiones, ex quibus homo naturaliter cogitare, ratiocinari, et concludere potest de veris et bonis ecclesiae, et de falsis et malis quae illis opposita sunt, et inde in quadam illustratione naturali esse cum legit Verbum. Verbum enim in littera absque illustratione non intelligitur, et illustratio est vel spiritualis vel naturalis; illustratio spiritualis modo, datur apud illos qui spirituales sunt, qui sunt qui in bono amoris et charitatis sunt et inde in veris; at illustratio solum naturalis apud illos qui naturales sunt (videatur in opere De Caelo et Inferno 153, 425, [455,] et supra, n. 140).

Apud illos etiam qui spirituales sunt, dum vivunt in mundo, est illustratio in naturali, sed existit illa ab illustratione in spirituali; nam apud illos influit Dominus per spiritualem seu internum hominem in naturalem seu externum, et sic illuminat hunc; ex qua illuminatione homo videt quid verum et bonum et quid falsum et malum; et cum homo videt illa, tunc Dominus discutit mala et falsa quae in naturali homine per vera et bona quae etiam ibi sunt et unum faciunt cum bonis et veris in spirituali seu interno homine. (Cetera videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, De Scientiis et Cognitionibus, quid efficiant, n. 51; et De Influxu, n. 277, 278.)

[5] Ex his nunc videri potest quid significatur per "virgam ferream", qua Dominus recturus est gentes, hoc est, castigaturus mala quae in naturali homine. Haec dicta sunt ad angelum hujus ecclesiae, quia in scriptis ad illum agitur de interno et externo homine, et de eorum conjunctione; nam cum internum et externum seu spirituale et naturale conjuncta sunt, tunc Dominus castigat mala et falsa quae in naturali homine, et hoc per cognitiones veri et boni.

Apud illos autem apud quos internus et externus homo non conjuncti sunt, mala et falsa castigari et discuti nequeunt, quoniam nihil recipiunt per spiritualem hominem e caelo, sed omnia quae recipiunt sunt e mundo, quibus rationale eorum favet, et subministrat confirmationes. Similia quae per "virgam ferream" hic, etiam significantur in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Conteres" gentes "sceptro ferreo; sicut vas figuli disperges eas" (Psalmuss 2:9);

apud Esaiam,

"Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (11:4):

in Apocalypsi,

Mulier "peperit filium masculum, recturum omnes gentes Virga ferrea" (12:5);

Ex ore Sedentis super Equo albo prodibat romphaea acuta, ut ea percuteret gentes; Ipse enim reget eas virga ferrea" (19:15);

et apud Micham,

"Surge .... Filia Zionis quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos" (4:13 1 );

"Filia Zionis" est ecclesia caelestis; "cornu" est potentia in naturali homine; "ungulae" sunt ultima ibi, quae vocantur scientifica sensualia; inde patet quid sit "facere cornu ferrum et ungulas aes."

(Quod "Filia Zionis" sit ecclesia caelestis, videatur n. 2362, 9055; quod "cornu" sit potentia veri ex bono in naturali homine, n. 2832, 9081, 9719, 9720, 9721, 10182, 10186; et quod "ungulae" sint scientifica sensualis hominis, quae sunt vera in ultimo ordinis, n. 7729.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 131

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

131. "Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam." - Quod significet Dominum qui solus in tentationibus pugnat, constat ex significatione "romphaeae" seu "gladii", quod sit verum pugnans contra falsum, et in opposito sensu falsum pugnans contra verum; "anceps acuta" dicitur quia penetrat utrinque: hoc quia per "romphaeam" significatur, ideo per illam etiam significatur dispersio falsorum, et quoque tentatio. Quod dispersio falsorum, videatur supra (n. 73 1 ); quod tentatio, est quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de tentationibus; quod etiam significetur tentatio per "romphaeam", est quia tentatio est pugna veri contra falsum et falsi contra verum. (Quod tentatio spiritualis sit talis pugna, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 187-201.) Quod per "Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam" intelligatur Dominus quod solus in tentationibus pugnet, est quia in capite praecedente (vers. 16) dictum est quod visum quod ex ore Filii hominis ambulantis inter septem candelabra romphaea anceps acuta exiret (cap. 1 vers. 16); et per "Filium hominis" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 63).

(Quod Dominus solus in tentationibus pugnet, et nihil homo, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 195-200.)

Quod per "romphaeam" seu "gladium" significetur pugna veri contra falsum, et falsi contra verum, est quia per "bella" in Verbo significantur bella spiritualia, ac bella spiritualia sunt verorum contra falsa ac falsorum contra vera; et quia "bella" in Verbo talia significant, ideo etiam omnia arma belli, sicut "gladius", "hasta", "arcus", "tela", "clipeus", et plura, significant aliqua specialia pugnae spiritualis; "gladius" imprimis, quia in bellis pugnatur gladiis.

(Quod "bella" significent pugnas spirituales, videatur n. 1659, 1664, 8295, 10455; et quod inde singula arma belli significant aliquid pugnae spiritualis, n. 1788, 2686.)

[2] Quod "gladius" in Verbo significet Verum pugnans contra falsum, ac 2 falsum contra verum, ac inde dispersionem falsorum, et quoque tentationem spiritualem, constare potest a plurimis locis ibi, quorum aliqua hic confirmationis causa in medium afferre volo:

- Ut apud Matthaeum,

Jesus dixit se non venisse mittere pacem super terram, sed gladium (10:34);

per "gladium" ibi intelligitur tentationis pugna; causa, quod ita dictum sit, erat, quia homines eo tempore in falsis erant, et Dominus detexit vera interiora, et falsa non nisi quam per pugnas ex his veris possunt ejici.

[3] Apud Lucam,

Jesus dixit discipulis, "Nunc qui habet crumenam tollat, similiter peram; qui vero non habet, vendat Vestimenta sua, et emat gladium" (22:35-38);

per "crumenam" et "peram" significantur cognitiones spirituales, ita vera; per "vestimenta" significantur propria; et per "gladium" pugna.

[4] Apud Jeremiam,

"Gladie contra Chaldaeos, ... et contra habitatores Babelis, et contra principes ejus et contra sapientes ejus; gladie contra mendaces ut stultescant; gladie contra fortes ejus ut consternentur; gladie contra equos ejus, et contra currus ejus gladie contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ejus ut exarescant" (50:35-38);

per "gladium" ibi significatur dispersio et vastatio veri; per singulos illos apud quos erit, ut per "Chaldaeos", "habitatores Babelis", "principes et sapientes ejus", "mendaces", "fortes", "equos", "currus", "thesauros", significantur illi aut illa quae vastabuntur; ut per "equos intellectualia, per "currus" doctrinalia, et per "thesauros" cognitiones: inde dicitur "Siccitas super aquas ejus ut exarescant" "aquae" enim sunt vera ecclesiae, "et siccitas ut exarescant" est vastatio.

(Quod "siccitas" et "exarescentia" sit ubi non verum, videatur n. 8185:

quod "aquae" sint vera ecclesiae, supra. n. 71:

quod "thesauri" sint cognitiones, n. 1694, 4508, 102272-5.)

[5] Apud Esaiam,

"Jehovah disceptabit, et in gladio suo cum omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae" (66:16);

apud Jeremiam,

"Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae usque ad finem terrae" (12:12);

apud Ezechielem,

Propheta et dic, ... Gladius exacutus, etiamque expolitus, ut mactet mactationem exacutus est, ut sit ei splendor expolitus est;... Iteretur gladius tertio, gladius confossorum, gladius confossionis magnae penetralia penetrans, ut colliquescat cor, et multiplicentur offendicula; contra omnes portas eorum dabo aciem gladii; ah, factus est in fulgur" (Ezechiel 21:14-20, 33 [B.A. 9, 10, 14, 15, 18]);

apud Esaiam,

Obviam sitienti adferte aquas, ... cum pane praevenite vagabundum; nam coram gladio vagabuntur, coram gladio extenso et coram arcu tenso, et propter gravitatem belli" (21:14, 15);

apud Ezechielem,

"Cohorrescent... cum volare fecero gladium meum praeter faces eorum, ut trepident ad momenta vir propter animam suam, ... per gladius potentium dejiciens multitudinem eorum" (32:10-12);

apud Davidem,

"Exultabunt sancti in gloria, cantabunt super cubilibus suis; celsitudines Dei in gutture eorum, et gladius orium in manu eorum" (Psalmuss 149:5, 6);

apud eundem,

Accinge gladium tuum super femur tuum, O Potens;... in honore tuo conscende currum, equita super verbo veritatis, ... docebit Te mirabilia dextra tua; tela tua acuta" (Psalmuss 45:4-6 [B.A. 3-5]);

in Apocalypsi,

Data est machaera magna sedenti super equo rufo (6:4);

et alibi,

Ex ore sedentis super equo albo exibat "romphaea acuta, ut per eam percutiat gentes:... reliqui occisi sunt romphaea sedentis super equo" (19:15, 21 3 );

per "gladium" in illis locis significatur verum pugnans et destruens. Haec destructio apparet imprimis in mundo spirituali; illi ibi qui in falsis sunt non sustinent verum; anguntur sicut qui luctantur cum morte cum veniunt in sphaeram lucis, hoc est, ubi Divinum Verum est, et quoque sic deprivantur veris et vastantur.

[6] Sicut pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "gladius"; et in eo sensu significat falsum pugnans contra verum, ac destruens illud. Vastationes ecclesiae, quae sunt quando ibi non amplius vera sed modo falsa, describuntur in Verbo per "gladium", ut in sequentibus his locis: -

"Cadent ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes; tandem Hierosolyma erit conculcata ab "omnibus" gentibus usque dum implebuntur tempora gentium" (Luca 21:24).

Consummatio saeculi, de qua ibi agitur, est ultimum tempus ecclesiae, quando regnatura falsa; "cadere ore gladii" est quod verum destruetur per falsum; "gentes" ibi sunt mala; "Hierosolyma" est ecclesia.

[7] Apud Esaiam,

"Rarum reddam hominem prae auro puro;... inventus confodietur; et omnis congregatus cadet gladio" (13:12, 15);

"homo" qui rarus, pro illis qui in veris; "confodi" et "cadere gladio" pro consumi falso.

[8] Apud eundem,

"In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus Vestrae... Tunc cadet Aschur gladio non viri, et gladius non hominis comedet eum; qui vero fugit sibi coram gladio juvenes ejus in tributum erunt" (31:7, 8);

"idola quae fecerunt manus" sunt falsa ex propria intelligentia; "Aschur" est rationale per quod; "cadere gladio non viri" et "non hominis", est non destrui per aliquam pugnam veri contra falsum; "qui fugit sibi coram gladio, juvenes ejus in tributum erunt", est verum quod non destruitur hoc serviet falsis: quod hic sensus istorum verborum sit, non apparet in sensu litterae; inde patet quantum distat sensus spiritualis a sensu litterae.

[9] Apud Jeremiam,

"In vanum percussi filios Vestros, et disciplinam non acceperunt; Comedit gladius vester prophetas Vestros" (2:30);

apud eundem,

"Ecce prophetae dicentes, Non videbitis gladium, et fames non erit vobis... gladio et fame consumentur prophetae;... si egredior in agrum, ecce confossi gladio; et si intro urbem, ecce aegritudines famis" (14:13-18);

agitur hic et ibi de ecclesiae vastatione quoad verum; "prophetae" sunt qui docent vera, et "gladius" qui consumit eos est falsum pugnans et destruens; "ager" est ecclesia, "urbs" est doctrina, "confossi gladio in agro" sunt apud quos in ecclesia destructa sunt vera, "fames" quae intra urbem est defectus omnis veri in doctrina.

[10] Apud eundem,

"Abnegarunt Jehovam quando dixerunt, Non Ille; non veniet super nos malum, ac gladium famemque non videbimus" (5:12);

apud eundem,

"Juvenes morientur gladio, ac filii filiaeque eorum morientur fame" (11:22);

"juvenes" sunt qui in veris, et abstracte ipsa vera; - "mori gladio" est destrui per falsa; "filii filiaeque" sunt cognitiones veri et boni; "fames" est defectus earum.

[11] In Threnis,

"Cum periculo animarum nostrarum adducimus panem nostrum propter gladium deserti" (5:9);

"desertum" est ubi non bonum quia non verum; "gladius" ejus est destructio veri; "panis" est bonum quod "cum periculo animarum" recipitur, quia omne bonum implantatur homini per verum.

[12] Apud Ezechielem,

"Gladius foris, ac pestis et fames intus; qui in agro gladio morietur; qui in urbe pestis et fames comedent" (7:15);

"gladius" est destructio veri; "pestis" est inde consumptio; "fames" est plenarius defectus: similiter alibi (Ut Jeremias 21:7; 29:17, 18; 34:17).

[13] Apud Sachariam,

"Vae pastori nihili deserenti gregem; gladius super brachio ejus, et super oculo dextro ejus; brachium ejus arescendo exarescet, et oculus dexter ejus caligando caligabit" (11:17);

"gladius super brachio" est destructio voluntarii quoad bonum, "gladius super oculo dextro" est destructio intellectualis quoad verum; quod periturum omne bonum et omne verum significatur per quod "brachium arescendo exarescet et oculus dexter caligando caligabit."

[14] Apud Esaiam,

"Sic dicetis ad dominum vestrum, ... Ne time propter verba quae audivisti, quibus blasphemarunt pueri regis Aschuris Jehovam"... ecce cadere faciam eum gladio in terra sua. Et Sancheribus rex Aschuris reversus est;... et factum est cum incurvaret se in domo 4 Nisroch Dei sui, "... duo "filii percusserunt eum gladio" (37:6, 7, [37,] 38);

quia rationale est quod agnoscit et quod negat Divinum, et cum negat arripit omne falsum loco veri et sic perit, ideo hoc repraesentativum exstitit, nempe quod rex Aschuris, quia blasphemavit Jehovam, a filiis in domo "Nisroch Dei sui percuteretur gladio; "Aschur" significat rationale in utroque sensu (n. 119, 1186); "filii" regis illius significant falsa; et "gladius" destructionem per illa.

[15] Apud Mosen,

Urbs quae colit alios deos, percuteretur gladio et combureretur igne (Deuteronomius 13:13, (14, 16,) 17 [B.A. 12, 13, 15, 16]);

hoc statutum erat, quia eo tempore omnia repraesentativa erant; "colere alios deos" est colere ex falsis; "percuti gladio" est perire falso; et "comburi igne" est perire malo falsi.

[16] Apud eundem,

Quisquis tetigerit in agro confossum gladio, immundus erit (Numeri 19:16, 18, 19);

"in agro confossus gladio" repraesentabat illos intra ecclesiam qui destruxerunt vera apud se; "ager" ibi est ecclesia.

[17] Quod "gladius" significet falsum destruens verum, patet apud Davidem:

"Inflammantur filii hominis, dentes eorum hasta et tela, et lingua eorum gladius acutus" (Psalmuss 57:5 [B.A. 4]);

"Ecce eructant ore suo, gladii in labiis eorum" (Psalmuss 59:8 [B.A. 7]);

Operantes iniquitatem "acuunt sicut gladium linguam suam, tendunt telum suum verbo amaro" (Psalmuss 64:4 [B.A. 3]).

Ex his patet quid significatur per Domini verba ad Petrum,

"Omnes accipientes gladium, per gladium peribunt" (Matthaeus 26:51, 52);

nempe, quod qui credunt falsa perituri sint per falsa.

[18] Ex his nunc patet quid per "romphaeam", "machaeram", seu "gladium" in Verbo in utroque sensu significatur. Quod talia per "gladium" significentur, est quoque ex apparentia in mundo spirituali. Quando ibi pugnae spirituales sunt, quae sunt pugnae veri contra falsum, et falsi contra verum, tunc apparent varia arma belli, sicut enses, hastae, clipei, et similia; non quod per talia illis pugnae sint, sed sunt modo apparentiae repraesentativae pugnarum spiritualium. Quando falsa acriter pugnant contra vera, tunc quandoque e caelo apparet splendor aut fulgur ensis utrinque se vibrantis, ex quo magnus terror; quo dissipantur illi qui ex falsis pugnant.

[19] Ex eo patet quid intelligitur per haec apud Ezechielem,

"Exhorrescent cum volare fecero gladium meum praeter facies eorum, ut trepident ad momenta propter animam suam" (32:10-12);

et apud eundem,

"Propheta et dic,... gladius exacutus est, etiamque expolitus,... ut sit ei splendor ut colliquescat cor,... ah, factus est in fulgur" (Ezech. 21:14-20, 33 [B.A. 9, 10, 15]).

Quod inde tantus terror sit, est quia ferrum, ex quo ensis, significat verum in ultimis, ac splendor et fulgur est ex luce caeli et ejus vibratione super eum: lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino; Divinum Verum ita incidens in illos qui in falsis sunt terrorem incutit.

[20] Exinde quoque patet quid significatur per quod, ejecto Adamo,

"Ab oriente Edenis habitare facti sint cherubi, et flamma gladii hinc inde vertentis et vibrantis se ad custodiendum vitam ad arborem vitae" (Genesis 3:24);

per "arborem vitae" significatur amor caelestis, qui est amor in Dominum; per "cherubos" custodia; per "flammam gladii hinc inde vertentis se" terrifica abactio et rejectio omnium qui in falsis sunt; "oriens Edenis" est ubi praesentia Domini est in illo amore: significatur itaque per illa, quod omnis aditus clausus sit ad agnoscendum solum Dominum (ei) qui non vitam amoris vivit. Quod per "gladium significetur falsum, patet manifeste apud Ezechielem, ubi de principe Tyri hoc dicitur,

"Evaginabunt gladios super pulchritudinem sapientiae tuae" (28:7);

per "principem Tyri" significatur intelligentia quae ex cognitionibus veri; quia illa exstinguitur per falsa, ideo dicitur "super sapientiam", quod non dici posset nisi per "gladios" intelligerentur falsa.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232