Bible

 

Daniel 2:22

Studie

       

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9406

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9406. ‘Et sub pedibus Ipsius’: quod significet ultimum sensum, qui est sensus ipsius litterae, constat ex significatione ‘pedum’ quod sint naturalia, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, ita plantae, quae sub pedibus, sunt ultima naturae; quod ‘sub pedibus’ hic sit sensus ultimus Verbi, qui est sensus litterae, est quia dicitur de Divino Vero seu Verbo, quod a Domino et quod est Dominus, ut ex illis quae praecedunt constare potest; ac ultimum veri Divini seu Verbi est qualis est sensus litterae, qui est naturalis quia pro homine naturali; quod sensus litterae in se contineat sensum internum, qui est respective spiritualis et caelestis, constat ex omnibus illis quae de Verbo hactenus ostensa sunt; sed homo quo plus mundanus et corporeus est, eo minus hoc capit, quoniam is in lucem spiritualem non elevari se patitur, et inde videre quale est Verbum, quod nempe in littera sit naturale et in sensu interno spirituale; nam e mundo spirituali seu e luce caeli videri possunt inferiora usque ad ultima qualia sunt, non autem vicissim, n. 9401 fin. , ita quod Verbum in littera tale sit.

[2] Quia Verbum in littera est naturale, et per ‘pedes’ significantur naturalia, ideo 1 ultimum Verbi, sicut ultimum Ecclesiae, 2 vocatur ‘locus pedum Jehovae’, ut et ‘scabellum pedum Ipsius’, et quoque ‘nubes et tenebrae’ respective, ut apud Esaiam,

Aperient portas Tuas jugiter, ad adducendum ad Te exercitum gentium, et reges eorum deducentur; gloria Libani ad Te veniet; abies, taeda, buxus simul ad decorandum locum sanctuarii Mei, et locum pedum Meorum honorabilem reddam, 60:11, 13;

agitur hic de Domino ac Ipsius regno et Ecclesia; per ‘exercitum gentium’ intelliguntur qui in bonis fidei, et per ‘reges’ qui in veris fidei; quod ‘gentes’ sint qui in bonis fidei, videatur n. 1259, 1328, 1416, 1849, 4574, 6005, et quod ‘reges’ qui in veris, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; ‘gloria Libani’ seu cedrus est bonum et verum spirituale, ‘abies, taeda, et buxus’ 3 sunt bona et vera naturalia correspondentia, ‘locus sanctuarii’ est caelum et Ecclesia, et quoque Verbum, ‘locus pedum’ est caelum, Ecclesia, ut et Verbum, in ultimis; quod etiam sit Verbum, est quia caelum est caelum ex Divino Vero procedente a Domino, similiter Ecclesia; et Divinum Verum quod facit Ecclesiam et caelum est Verbum; inde quoque intimum tentorii, ubi arca in qua lex, vocatur sanctuarium, lex enim est Verbum, n. 6752:

apud eundem,

Caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum, 66:1:

[3] apud Davidem,

Exaltate Jehovam Deum nostrum, et adorate versus scabellum pedum Ipsius; sanctus Ille; Moscheh et Aharon inter sacerdotes Ipsius; in columna nubis locutus est ad illos, Ps. 99:5-7;

‘scabellum pedum Jehovae versus quod adorarent’ est Divinum Verum in ultimis, ita Verbum; quod ‘Moscheh et Aharon’ in sensu repraesentativo sint Verbum, videatur n. 7089, 7382, 9373, 9374, et quod ‘nubes’ sit Verbum in littera, seu Divinum Verum in ultimis, Praefatio ad Gen. xviii, n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8781; inde patet quid sit ‘loqui in columna nubis’:

[4] apud eundem,

Audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ipsius, et incurvabimus nos scabello pedum Ipsius, Ps. 132:6, 7;

agitur ibi de Domino ac de revelatione Ipsius in Verbo; ‘invenire Ipsum in Ephrata’ est in sensu Verbi spirituali caelesti, n. 4585, 4594, ‘in agris silvae’ est in Verbi sensu naturali seu litterali, n. 3220, 9011 fin. , ‘scabellum pedum’ pro Divino Vero procedente a Domino, 4 in ultimis Verbi:

[5] apud eundem,

Jehovah inclinavit caelum, et densae tenebrae sub pedibus Ipsius; posuit tenebras latibulum Suum, tenebrae aquarum, nubes caelorum; a splendore ante Ipsum nubes Ipsius transiverunt, Ps. 18:10, 12, 13 [KJV Ps. 18:9, 11, 12];

agitur hic de adventu et praesentia Domini in Verbo; ‘densae tenebrae sub pedibus Ipsius’ pro Verbi sensu litterae, similiter ‘tenebrae aquarum et nubes caelorum’; quod usque isti 5 sensui insit Divinum Verum quale est in caelis, significatur per quod ‘posuerit tenebras latibulum Suum’; et quod ad praesentiam Domini 6 appareat sensus internus qualis est in caelo, in sua gloria, significatur per quod ‘a splendore ante Ipsum nubes Ipsius transeant’:

apud Nahum, Jehovae in procella et tempestate via, et nubes pulvis pedum Ipsius, 1:3;

etiam ibi ‘nubes’ pro Verbo in sensu litterae, qui etiam est ‘procella et tempestas, in qua Jehovae via’.

[6] Quando apud hominem translucet verum Divinum, quale est in caelo, 7 ex ipso sensu litterae, tunc hic sensus describitur per ‘pedes’ et per ‘splendorem eorum sicut aeris laevigati’, ut quoque apud Danielem,

Sustuli oculos meos et vidi, ecce vir unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut tarshish, et facies Ipsius sicut facies fulguris, et oculi Ipsius sicut faces ignis, brachia Ipsius et pedes Ipsius sicut splendor aeris laevigati et vox verborum Ipsius sicut vox turbae, 10:5, 6;

hic per ‘virum indutum linteis’ in sensu supremo intelligitur Dominus, et quia Dominus, etiam intelligitur 8 Divinum Verum quod ab Ipso, nam Divinum Verum quod a Domino est Ipse Dominus in caelo et in Ecclesia; verum Divinum seu Dominus in ultimis intelligitur per ‘brachia et pedes sicut splendor aeris laevigati’, tum per ‘vocem verborum Ipsius sicut vox turbae’; similiter apud Ezech. 1:7.

[7] Status Ecclesiae successivus in hac tellure 9 quoad receptionem veri Divini procedentis a Domino etiam intelligitur per statuam visam Nebuchadnezari, apud Danielem,

Caput statuae aurum, pectus ejus et brachia ejus argentum, venter ejus et femora aes, crura ejus ferrum, pedes ejus ex parte ferrum et ex parte argilla, quae non cohaerebant; et lapis ex petra contrivit ferrum, argillam, aes, argentum, et aurum, 2:32, 33, [:34, 35, ] 43[, 45];

primus status Ecclesiae quoad receptionem veri 10 procedentis a Domino est ‘aurum’, quoniam per ‘aurum’ significatur bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 8932, secundus per ‘argentum’, quod est bonum spirituale, quod est bonum fidei in Dominum et charitatis erga proximum, n. 1551, 2954, 5658, 7999, tertius per ‘aes’, 11 quod est bonum naturale, n. 425, 1551, et quartus per ‘ferrum’, quod est verum naturale, n. 425, 426; ‘argilla’ est falsum, quod non cohaeret cum vero et bono; quod ‘lapis ex petra contriverit ferrum, aes, argentum, et aurum’ significat quod Ecclesia quoad receptionem veri ex Verbo pereat, cum falsum et malum confirmantur per sensum litterae Verbi, quod fit cum Ecclesia in ultimo suo statu est, quando non amplius in aliquo caelesti amore sed solum in mundano et corporeo; tale fuit Verbum quoad receptionem ejus apud gentem Judaicam cum Dominus in mundum venit, et tale est apud plerosque Verbum hodie, usque adeo ut ne quidem sciatur quod aliquid internum sit in Verbo; et si diceretur quod sit et quale sit, non recipiatur; cum tamen in antiquissimis temporibus, quae significata sunt per ‘aurum’, in Verbi sensu litterae nihil aliud visum sit quam caeleste paene abstracte a littera. Ex his nunc constare potest quod per ‘Deum Israelis visum sub pedibus’ significetur Verbum in sensu ultimo, qui est sensus litterae.

Poznámky pod čarou:

1. quoque

2. The Manuscript inserts in particulari apud unumquemvis hominem, qui est Ecclesia, et apud omnes in communi, .

3. est bonum et verum naturale correspondens

4. The Manuscript inserts ita pro Ipso Domino, .

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. pateat

7. in

8. Verum Divinum altered to Divinum Verum

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts Divini.

11. autem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4391

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4391. ‘Et acquisitioni suae fecit tuguria’: quod significet similiter in communi, bono et 1 vero tunc, constat ex significatione ‘acquisitionis’ quod sint bona et vera in communi; et ex significatione ‘facere tuguria’ seu tentoria quod sit simile cum ‘aedificare domum’, nempe accipere incrementum boni a vero, cum differentia quod aedificare domum sit minus commune, ita interius, et ‘facere tuguria’ seu tentoria sit communius, ita exterius; illud erat pro ipsis, nempe Jacobo, ejus feminis et natis, hoc pro servitiis, gregibus et armentis; ‘tuguria’ seu tentoria in Verbo proprie significant sanctum veri, et distinguuntur tabernaculis, quae etiam tentoria vocantur, per id 2 quod haec significent sanctum boni, n. 414, 1102, 2145, 2152, 4128; illa in lingua originali appellantur ‘succoth’, haec autem ‘ohalim’: sanctum veri est bonum quod a vero.

[2] Quod significatio tuguriorum seu tentoriorum quae vocantur succoth, illa sit, patet quoque ab his locis in Verbo:

apud Davidem,

Jehovah Deus equitavit super cherubo, et volavit, et vectus super alis venti, posuit tenebras absconsionem Suam, et circuitus Suos tentorium Suum, tenebrae aquarum, nubes caelorum, Ps. 18:11, 12 [KJV Ps. 16:10, 11]:

et alibi, Inclinavit caelos cum descendit, et densae tenebrae si pedibus Ipsius: et equitavit super cherubo, et volavit, et vectus super alis venti, et posuit tenebras circum Se tentoria, ligatur aquarum, nubes caelorum, 2 Sam. 22:10-12;

ubi 3 de revelatione Divina seu Verbo; ‘inclinare caelos cum descendit’ pro abscondere interiora Verbi; ‘densae tenebrae sub pedibus Ipsius’ pro quod illa quae apparent homini', sint tenebrae respective; sensus litteralis Verbi est talis; ‘equitare super cherubo’ pro quod ita provisum; ‘ponere tenebras circum Se tentoria’, seu ‘circuitus Suos tentorium Suum’ pro sanctum veri in abscondito, nempe intus in sensu litterali; ‘ligaturae aquarum et nubes caelorum’ sunt 4 Verbum in littera; quod ‘nubes caelorum’ sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad cap. xviii Gen. et n. 4060:

[3] simile significatur 5 per haec apud Esaiam,

Creabit Jehovah super omne habitaculum montis Zionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, et fumum et splendorem ignis flammae noctu, nam super omni gloria obtegumentum; et tentorium erit in umbram interdiu, et in refugium et absconsionem contra inundationem et pluviam, iv5, 6; ‘nubes’ quoque hic est sensus ‘litteralis Verbi’, et ‘gloria’ sensus internus, ut quoque apud Matthaeum 24:30; Marcum 13:26;

Lucam 21:27;

tentorium quoque 6 hic pro sancto veri. Quod dicatur quod interiora vera sint in abscondito, est ob causam si revelata fuissent, quod tunc illa profanavissent 7 , videatur n. 3308, 3399, 8 4289; quod etiam exponitur per haec verba apud Davidem,

Occultas eos in abdito facierum Tuarum prae insidiosis consiliis viri, abscondis eos in tentorio prae lite linguarum, Ps. 31:21 [KJV Ps. 31:20].

[4] Quod ‘tentorium’ sit sanctum veri, patet etiam apud Amos, In die illo erigam tentorium Davidis lapsum, et obsepiam rupturas, et destructa erigam, et aedificabo juxta dies aeternitatis, 9:11;

‘erigere tentorium Davidis lapsum’ pro sanctum veri restaurare postquam periit; ‘David’ pro Domino respective ad Divinum Verum, n. 1888, ‘rex’ enim est Divinum Verum, n. 2015, 2069, 3009. Quia ‘tentorium’ significabat sanctum veri, et ‘habitare tentoria’ significabat cultum inde, ideo festum tentoriorum, quod vocatur festum tabernaculorum, in Ecclesia Judaica et Israelitica, institutum erat, Lev. 23:34, 42, 43; Deut. 16:13, 16, ubi etiam festum illud vocatur festum succoth seu tentoriorum.

Poznámky pod čarou:

1. asin the Manuscript and the First Latin Edition but cf 4388, 50:10

2. in eo

3. ibi

4. est

5. The Manuscript inserts etiam.

6. The Manuscript deletes quoque, and inserts etiam.

7. quod interiora vera abscondita fuerint, fuit ob causam ne prophanarentur

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.