Bible

 

Daniel 2:21

Studie

       

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1030

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1030. VERSUS 1, 2.

"Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me, dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis; cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram."

1. "Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me", significat statum ecclesiae apud Pontificios manifestatum (n. 1031); "dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae", significat religiosum illorum, in quo omne bonum et verum ecclesiae adulteratum et profanatum est (n. 1032); "sedentis super aquis multis", significat dominans super omnia Verbi, et inde super sancta ecclesiae (n. 1033).

2. "Cum qua scortati sunt reges terrae", significat quod falsificaverint omnia vera ecclesiae (n. 1034); "et inebriati sunt a vino scortationis ejus inhabitantes terram", significat quod ex falsificatis insaniverint illi qui ab ecclesia (n. 1035).

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1035

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1035. "Et inebriati sunt a vino scortationis ejus inhabitantes terram." - Quod significet et quod ex falsificatis insaniverint illi qui ad ea ecclesia, constat ex significatione "inebriari", quod sit insanire in spiritualibus (de qua (supra), n. 376(f)); ex significatione "vini", quod sit spirituale verum (de qua etiam, n. 376); ex significatione "scortationis" quod sit falsificatio veri (de qua mox supra); et ex significatione "inhabitantium terram", quod sint qui ab ecclesia; (quod per "terram" in Verbo significetur ecclesia, supra pluries ostensum est): ex his nunc patet quod per quod "inebriati sint vino scortationis ejus inhabitantes terram", significetur quod insaniverint ex falsificatis illi qui ab ea ecclesia.

[2] Quod insanitionem, quae significatur per "inebriationem" et per "ebrietatem" in Verbo, ulterius attinet, illa non est ex falsis, sed ex falsificatis veris; causa est, quia verum ex caelo agit in intellectum, et simul falsum ex inferno; inde fit discidium in mente, et similis insania qualis est ebrio in mundo: sed haec insania non datur apud alios quam apud illos qui in malo sunt, et confirmarunt falsa mali per Verbum; nam omnia Verbi sunt vera et communicant cum caelo, et falsa mali sunt ex inferno: ex falsis autem quae non ex malo sunt, non fit inebriatio spiritualis; illa enim falsa non pervertunt et destruunt vera spiritualia, quae intus in veris sensus litterae latent, nam non concludunt inde malum, ut faciunt falsa ex malo.

[3] Falsa ex non malo comparari possunt aquis non puris, quae potatae non inducunt ebrietatem; sed falsa ex malo comparari possunt vino aut sicerae, quae inducunt ebrietatem: quare etiam insanitio illa in Verbo dicitur fieri per vinum, quod vocatur "vinum scortationis" ac "vinum Babelis", apud Jeremiam,

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes" (51:7).

  
/ 1232