Bible

 

Daniel 2:21

Studie

       

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1030

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1030. VERSUS 1, 2.

"Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me, dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis; cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram."

1. "Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me", significat statum ecclesiae apud Pontificios manifestatum (n. 1031); "dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae", significat religiosum illorum, in quo omne bonum et verum ecclesiae adulteratum et profanatum est (n. 1032); "sedentis super aquis multis", significat dominans super omnia Verbi, et inde super sancta ecclesiae (n. 1033).

2. "Cum qua scortati sunt reges terrae", significat quod falsificaverint omnia vera ecclesiae (n. 1034); "et inebriati sunt a vino scortationis ejus inhabitantes terram", significat quod ex falsificatis insaniverint illi qui ab ecclesia (n. 1035).

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1034

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1034. (Vers. 2.) "Cum qua scortati sunt reges terrae." - Quod significet quod falsificaverint omnia vera ecclesiae, constat ex significatione "scortari", quod sit falsificare (de qua (supra), n. 141, 161, 817(c), 881); et ex significatione "regum terrae", quod sint vera ecclesiae ("reges" sunt vera, et "terra" est ecclesia). Plurimis in locis in Verbo dicuntur "reges", et creditur quod per illos intelligantur reges, aut regna illorum; sed per illos in Verbo intelliguntur omnes qui in veris ex bono a Domino sunt, et in sensu abstracto, in quo est sensus spiritualis, vera ex bono; quod haec intelligantur per "reges", videatur supra (n. 29, 31, 553, 624(e), 625); quod adhuc constare potest ex sequentibus his, in Apocalypsi,

Jesus Christus "Princeps regum terrae", qui "fecit nos reges et sacerdotes" (1:5, 6);

alibi,

Agnus fecit "nos reges et sacerdotes, ut regemus super terra" (5:10: similiter cap. 16:12, 14).

[2] Quia per "reges" significantur vera ex bono, etiam per illos in opposito sensu significantur falsa ex malo; nam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent; haec itaque per "reges" significantur in sequentibus hujus capitis: –

Capita bestiae septem "etiam reges septem sunt; quinque ceciderunt et unus est, alter nondum venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere" (vers. 10):

tum,

"Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt" (vers. 12);

ut et,

"Mulier ... est urbs magna habens regnum super reges terrae" (vers. 18):

similiter in sequentibus, ubi dicitur,

Quod bestia, reges terrae, et exercitus eorum, facerent bellum cum Sedente super Equo albo (Apocalypsis 19:19).

Ex his patet quid significatur per quod "reges terrae scortati sint cum meretrice sedente super aquis multis", nempe quod vera ecclesiae ab illis qui e Babylonia sunt, falsificata sint. Similiter in sequentibus, ubi dicitur,

Quod reges terrae cum muliere illa scortati sint, "et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati." Tum, "Deflebunt eam, et plangent super illa reges terrae, qui cum ea scortati et deliciati sunt" (Apocalypsis 18:3, 9, 11).

Similia per "reges" significantur apud Danielem,

"Quod ad cornua (decem)" bestiae quartae, "ex eo regno decem reges surgent, et alius .. post eos, qui diversus erit a prioribus, qui tres reges humiliabit" (7:24).

[3] Quod "reges" significent illos qui in veris ex bono sunt, et abstracte vera ex bono, est quia Dominus vocatur "Rex" ex Divino Vero, et "Sacerdos" ex Divino Bono; et inde caelum ubi Divinum Verum regnat, vocatur "thronus Ipsius": ex eo est, quod angeli in caelis et homines in terris, qui in veris ex bono a Domino sunt, dicantur "filii Regis", tum "filii regni", ac "heredes"; quare illi sunt qui intelliguntur per "reges, "

ubi Dominus vocatur "Rex regum" (Ut in hujus capitis versu 14; et cap. 19:16; et alibi).

  
/ 1232