Bible

 

Daniel 2:20

Studie

       

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 427

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

427. Vers. 23. Et dixit Lamech uxoribus suis Adah et Zillah, Audite vocem meam uxores Lamechi, et auribus percipite dictum meum, quod virum occidi in vulnus meum, et parvulum in livorem meum. Per ‘Lamechum’ significatur, ut prius, vastatio: ‘quod dixerit uxoribus suis Adah et Zillah, ut perciperent auribus suis dictum ejus’ est confessio, quae non aliter fit quam ubi Ecclesia, quae quod significetur per uxores ejus, dictum: ‘quod virum occiderit in vulnus suum’ significat quod exstinxerit fidem; per ‘visum’ significatur fides, ut prius: ‘quod parvulum in livorem suum’ est quod charitatem: per ‘vulnus et livorem’ significatur quod non integrum magis; per ‘vulnus’ quod desolata fides, per ‘livorem’ quod devastata charitas.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Jeremias 15:12

Studie

       

12 Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs ?