Bible

 

Daniel 2:20

Studie

       

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 424

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

424. Per ‘artificem’ significatur in Verbo sapiens, intelligens: sciens; hic per ‘artificem aeris et ferri’ scientes boni et veri naturalis ut apud Johannem, Impetu dejicietur Babylon, magna urbs, et non invenietur amplius; et vox citharoedorum, et musicorum, et tibicinum, et buccinatorum, non audietur 1 in illa’ amplius; et omnis artifex omnis artis non invenietur 1 in ea’ amplius, Apoc. 18:21, 22;

‘citharoedi’, ut prius, pro veris; ‘buccinatores’ pro bonis fidei; ‘artifex omnis artis’ pro sciente, seu scientia veri et boni:

apud Esaiam,

Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud et catenas argenti conflans, ... artificem sapientem quaerit sibi ad praeparandum sculptile, ne commoveatur, 40:19, 20;

pro iis qui fingunt sibi falsum, quod est ‘sculptile’, ex phantasia, e docent ut appareat sicut verum:

apud Jeremiam,

Simul cum [x] infatuantur, stultescunt, disciplina vanitatum lignum est; argentum extensum, ex Tarshish adfertur; aurum ex Uphaso, opus artificis et manuum conflatoris, hyacinthinum et [purpura] 2 vestis, opus sapientum tota, 10:3, 8, 9; quae significant docentem falsa, et compilantem ex Verbo quibus conflet figmentum; quare vocatur ‘disciplina vanitatum, et sapientum opus’; hi repraesentati olim sunt per artifices qui conflant idola, se falsa, quae ornant ‘auro’, hoc est, quasi bono; ‘argento’, hoc est, quasi’ vero; ‘hyacinthino et [purpura] 2 vesti’, hoc est, naturalibus, quae quasi concordent.

Poznámky pod čarou:

1. Schmidius has in te, Greek ‘en soi’ and so Swedenborg in Apocalypsis Explicata and Apocalypsis Revelata

2. Elsewhere Swedenborg has purpura vestis, which matches the Hebrew.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Esaias 60:17

Studie

       

17 Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum, et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.