Bible

 

Daniel 2:19

Studie

       

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9406

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9406. ‘Et sub pedibus Ipsius’: quod significet ultimum sensum, qui est sensus ipsius litterae, constat ex significatione ‘pedum’ quod sint naturalia, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, ita plantae, quae sub pedibus, sunt ultima naturae; quod ‘sub pedibus’ hic sit sensus ultimus Verbi, qui est sensus litterae, est quia dicitur de Divino Vero seu Verbo, quod a Domino et quod est Dominus, ut ex illis quae praecedunt constare potest; ac ultimum veri Divini seu Verbi est qualis est sensus litterae, qui est naturalis quia pro homine naturali; quod sensus litterae in se contineat sensum internum, qui est respective spiritualis et caelestis, constat ex omnibus illis quae de Verbo hactenus ostensa sunt; sed homo quo plus mundanus et corporeus est, eo minus hoc capit, quoniam is in lucem spiritualem non elevari se patitur, et inde videre quale est Verbum, quod nempe in littera sit naturale et in sensu interno spirituale; nam e mundo spirituali seu e luce caeli videri possunt inferiora usque ad ultima qualia sunt, non autem vicissim, n. 9401 fin. , ita quod Verbum in littera tale sit.

[2] Quia Verbum in littera est naturale, et per ‘pedes’ significantur naturalia, ideo 1 ultimum Verbi, sicut ultimum Ecclesiae, 2 vocatur ‘locus pedum Jehovae’, ut et ‘scabellum pedum Ipsius’, et quoque ‘nubes et tenebrae’ respective, ut apud Esaiam,

Aperient portas Tuas jugiter, ad adducendum ad Te exercitum gentium, et reges eorum deducentur; gloria Libani ad Te veniet; abies, taeda, buxus simul ad decorandum locum sanctuarii Mei, et locum pedum Meorum honorabilem reddam, 60:11, 13;

agitur hic de Domino ac Ipsius regno et Ecclesia; per ‘exercitum gentium’ intelliguntur qui in bonis fidei, et per ‘reges’ qui in veris fidei; quod ‘gentes’ sint qui in bonis fidei, videatur n. 1259, 1328, 1416, 1849, 4574, 6005, et quod ‘reges’ qui in veris, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; ‘gloria Libani’ seu cedrus est bonum et verum spirituale, ‘abies, taeda, et buxus’ 3 sunt bona et vera naturalia correspondentia, ‘locus sanctuarii’ est caelum et Ecclesia, et quoque Verbum, ‘locus pedum’ est caelum, Ecclesia, ut et Verbum, in ultimis; quod etiam sit Verbum, est quia caelum est caelum ex Divino Vero procedente a Domino, similiter Ecclesia; et Divinum Verum quod facit Ecclesiam et caelum est Verbum; inde quoque intimum tentorii, ubi arca in qua lex, vocatur sanctuarium, lex enim est Verbum, n. 6752:

apud eundem,

Caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum, 66:1:

[3] apud Davidem,

Exaltate Jehovam Deum nostrum, et adorate versus scabellum pedum Ipsius; sanctus Ille; Moscheh et Aharon inter sacerdotes Ipsius; in columna nubis locutus est ad illos, Ps. 99:5-7;

‘scabellum pedum Jehovae versus quod adorarent’ est Divinum Verum in ultimis, ita Verbum; quod ‘Moscheh et Aharon’ in sensu repraesentativo sint Verbum, videatur n. 7089, 7382, 9373, 9374, et quod ‘nubes’ sit Verbum in littera, seu Divinum Verum in ultimis, Praefatio ad Gen. xviii, n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8781; inde patet quid sit ‘loqui in columna nubis’:

[4] apud eundem,

Audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ipsius, et incurvabimus nos scabello pedum Ipsius, Ps. 132:6, 7;

agitur ibi de Domino ac de revelatione Ipsius in Verbo; ‘invenire Ipsum in Ephrata’ est in sensu Verbi spirituali caelesti, n. 4585, 4594, ‘in agris silvae’ est in Verbi sensu naturali seu litterali, n. 3220, 9011 fin. , ‘scabellum pedum’ pro Divino Vero procedente a Domino, 4 in ultimis Verbi:

[5] apud eundem,

Jehovah inclinavit caelum, et densae tenebrae sub pedibus Ipsius; posuit tenebras latibulum Suum, tenebrae aquarum, nubes caelorum; a splendore ante Ipsum nubes Ipsius transiverunt, Ps. 18:10, 12, 13 [KJV Ps. 18:9, 11, 12];

agitur hic de adventu et praesentia Domini in Verbo; ‘densae tenebrae sub pedibus Ipsius’ pro Verbi sensu litterae, similiter ‘tenebrae aquarum et nubes caelorum’; quod usque isti 5 sensui insit Divinum Verum quale est in caelis, significatur per quod ‘posuerit tenebras latibulum Suum’; et quod ad praesentiam Domini 6 appareat sensus internus qualis est in caelo, in sua gloria, significatur per quod ‘a splendore ante Ipsum nubes Ipsius transeant’:

apud Nahum, Jehovae in procella et tempestate via, et nubes pulvis pedum Ipsius, 1:3;

etiam ibi ‘nubes’ pro Verbo in sensu litterae, qui etiam est ‘procella et tempestas, in qua Jehovae via’.

[6] Quando apud hominem translucet verum Divinum, quale est in caelo, 7 ex ipso sensu litterae, tunc hic sensus describitur per ‘pedes’ et per ‘splendorem eorum sicut aeris laevigati’, ut quoque apud Danielem,

Sustuli oculos meos et vidi, ecce vir unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut tarshish, et facies Ipsius sicut facies fulguris, et oculi Ipsius sicut faces ignis, brachia Ipsius et pedes Ipsius sicut splendor aeris laevigati et vox verborum Ipsius sicut vox turbae, 10:5, 6;

hic per ‘virum indutum linteis’ in sensu supremo intelligitur Dominus, et quia Dominus, etiam intelligitur 8 Divinum Verum quod ab Ipso, nam Divinum Verum quod a Domino est Ipse Dominus in caelo et in Ecclesia; verum Divinum seu Dominus in ultimis intelligitur per ‘brachia et pedes sicut splendor aeris laevigati’, tum per ‘vocem verborum Ipsius sicut vox turbae’; similiter apud Ezech. 1:7.

[7] Status Ecclesiae successivus in hac tellure 9 quoad receptionem veri Divini procedentis a Domino etiam intelligitur per statuam visam Nebuchadnezari, apud Danielem,

Caput statuae aurum, pectus ejus et brachia ejus argentum, venter ejus et femora aes, crura ejus ferrum, pedes ejus ex parte ferrum et ex parte argilla, quae non cohaerebant; et lapis ex petra contrivit ferrum, argillam, aes, argentum, et aurum, 2:32, 33, [:34, 35, ] 43[, 45];

primus status Ecclesiae quoad receptionem veri 10 procedentis a Domino est ‘aurum’, quoniam per ‘aurum’ significatur bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 8932, secundus per ‘argentum’, quod est bonum spirituale, quod est bonum fidei in Dominum et charitatis erga proximum, n. 1551, 2954, 5658, 7999, tertius per ‘aes’, 11 quod est bonum naturale, n. 425, 1551, et quartus per ‘ferrum’, quod est verum naturale, n. 425, 426; ‘argilla’ est falsum, quod non cohaeret cum vero et bono; quod ‘lapis ex petra contriverit ferrum, aes, argentum, et aurum’ significat quod Ecclesia quoad receptionem veri ex Verbo pereat, cum falsum et malum confirmantur per sensum litterae Verbi, quod fit cum Ecclesia in ultimo suo statu est, quando non amplius in aliquo caelesti amore sed solum in mundano et corporeo; tale fuit Verbum quoad receptionem ejus apud gentem Judaicam cum Dominus in mundum venit, et tale est apud plerosque Verbum hodie, usque adeo ut ne quidem sciatur quod aliquid internum sit in Verbo; et si diceretur quod sit et quale sit, non recipiatur; cum tamen in antiquissimis temporibus, quae significata sunt per ‘aurum’, in Verbi sensu litterae nihil aliud visum sit quam caeleste paene abstracte a littera. Ex his nunc constare potest quod per ‘Deum Israelis visum sub pedibus’ significetur Verbum in sensu ultimo, qui est sensus litterae.

Poznámky pod čarou:

1. quoque

2. The Manuscript inserts in particulari apud unumquemvis hominem, qui est Ecclesia, et apud omnes in communi, .

3. est bonum et verum naturale correspondens

4. The Manuscript inserts ita pro Ipso Domino, .

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. pateat

7. in

8. Verum Divinum altered to Divinum Verum

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts Divini.

11. autem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4594

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4594. ‘Haec Bethlehem’: quod significet loco illius resurrectionem novi spiritualis caelestis, constat ex significatione ‘Bethlehem’ quod sit spirituale caelestis 1 in statu novo, ‘Ephrath’ enim est spirituale caelestis in statu priore, n. 4585; per quod sepeliebatur ibi, significatur resurrectio novi, n. 4593. Quod Rachel alterum suum filium seu Benjaminem pareret in Bethlehem, et in pariendo moreretur, tum quod David natus in Bethlehem et ibi unctus in regem, et denique quod Dominus ibi nasceretur, est arcanum quod nondum revelatum est, nec alicui revelari potuit qui non sciret quid significatum per Ephratam et per Bethlehem, et quid repraesentatum per Benjaminem tum per Davidem; imprimis qui non sciret quid spirituale caelestis, hoc enim significatum est per loca illa; et repraesentatum per personas illas.

[2] Quod Dominus ibi nasceretur, et non alibi, erat quia Ipse solus natus est spiritualis caelestis homo, omnes autem alii naturales cum facultate seu potentia ut per regenerationem a Domino fieri possent vel caelestes vel spirituales; quod Dominus natus [sit] spiritualis caelestis homo, erat ex causa ut Humanum Suum Divinum posset facere, et hoc secundum ordinem ab infimo gradu ad supremum, et sic disponeret in ordinem omnia quae in caelis et quae in infernis; spirituale caelestis 2 enim est intermedium inter naturalem seu externum hominem, et inter rationalem seu internum, videatur supra n. 4585, 4592, ita infra illud fuit naturale seu externum, et supra illud rationale seu internum;

[3] qui haec non capere potest, is nequaquam comprehendet per quamcumque revelationem cur Dominus natus in Bethlehem; Ephrath enim ab antiquissimo tempore significavit spirituale caelestis, inde postea Bethlehem; ex hoc nunc est quod apud Davidem haec dicantur,

Juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, Si intravero in tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei, si dedero secundum oculis meis, palpebris meis dormitationem, usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Eo in Ephrata 3 , invenimus Eum in agris silvae; intrabimus in habitaculi Ejus, incurvabimus nos scabello pedum Ejus, Ps. 132:2-7;

quod haec de Domino dicta sint, manifeste patet; ‘audivimus de Eo, et invenimus Eum’ exprimitur ibi in fine in lingua originali per litteram H desumptam ex nomine Jehovae:

[4] et apud Micham,

Tu Bethlehem Ephrataea 3 , parum est ut sis inter millenas Jehudae, ex te Mihi exibit, qui erit dominator in Israele, et exitus Ipsius ab antiquo, a diebus aeternitatis, Mich. 5:1 [KJV Mich. 5:2]; Matth. 2:6.

Ex his propheticis notum fuit populo Judaico quod Messias seu Christus nasceretur in Bethlehem, ut constat apud Matthaeum,

Herodes congregatis omnes pontifices et scribas populi, scrutatus est ab illis, ubi Christus Messias nasciturus; hi dixerunt illi, in fiet Bethlehemo Judaeae, 2:4, 5;

et apud Johannem,

Judaei dixerunt, Nonne scriptura dicit, quod ex semine Davidis, et ex Bethlehem, urbs ubi David, Christus (Messias) venturus esset? 7:42:

quod etiam ibi natus sit, videatur Matth. 2:1; Luc. 2:4-7 inde etiam, et quia ex Davide, vocatur Dominus ‘virga ex trunco Jishaji’, et ‘radix Jishaji’, Esai. 11:1, 10; ‘Jishajus’ enim pater Davidis Bethlehemita fuit, et David ibi natus, et quoque unctus in regem, 1 Sam. 16:1-14; 17:12; inde Bethlehem dicta fuit urbs Davidis, Luc. 2:4, 11; Joh. 7:42; per Davidem imprimis repraesentatur Dominus quoad regium seu 4 Divinum Verum, n. 1888.

Poznámky pod čarou:

1. caeleste

2. caeleste, in the First Latin Edition

3. Hebrew = Ephratah

4. The Manuscript inserts Ipsius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.