Arcana Coelestia # 1551
1551. ‘Argento’: quod significet vera, constat a significatione ‘argenti’ quod sit verum: antiquissimi compararunt bona et vera apud hominem metallis: bona intima seu caelestia quae sunt amoris in Dominum, ‘auro’: vera quae inde, ‘argento’: bona autem inferiora seu naturalia, ‘aeri’: vera autem inferiora, ‘ferro’; nec solum comparabant sed ita quoque appellabant; inde derivatum quod tempora quoque assimilata fuerint eisdem metallis, et appellata ‘saecula aurea, argentea, aerea, et ferrea; nam ita sibi successerunt’; ‘saeculum aureum’ fuit tempus Antiquissimae Ecclesiae, quae caelestis homo: ‘saeculum argenteum’ fuit tempus Antiquae Ecclesiae, quae spiritualis homo: ‘saeculum aeris’ fuit tempus Ecclesiae sequentis: cui successit ‘saeculum ferreum’. Similia quoque significata sunt per ‘statuam’ in somnio visam Nebuchadnezzari, Cujus caput de auro bono; pectus et brachia de argento; venter et femora de aere; tibiae de ferro, Dan. 2:32, 33;
quod ita successura, aut quod ita successerint tempora Ecclesiae, apud eundem Prophetam in capite illo constat.
[2] Quod ‘argentum’ significet in sensu interno Verbi ubicumque nominatur, verum, et in opposito sensu falsum, constat ex his locis;
apud Esaiam,
Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes; et pro lapidibus, ferrum; et ponam censum tuum, pacem, et exactores tuos justitiam, 60:17;
ubi patet quid unumquodvis metallum; ibi de Adventu Domini, et Ipsius regno et Ecclesia caelesti agitur; ‘pro aere aurum’ est pro bono naturali bonum caeleste; ‘pro ferro argentum’ est pro vero naturali verum spirituale; ‘pro ligno aes’ est pro corporeo bono naturale bonum; ‘pro lapidibus ferrum’ est pro sensuali vero naturale verum:
apud eundem,
Heu omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non ei argentum, ite, emite, et comedite, 55:1;
‘cui non argentum’ est qui in ignorantia veri, et tamen in bono charitatis, sicut plures intra Ecclesiam, et gentes extra Ecclesiam:
apud eundem,
[3] Me insulae exspectabunt, et naves Tarshish in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo, argentum eorum, et aurum eorum cum illis, Nomini Jehovae Dei tui, et Sancto Israelis, 60:9;
ibi de Ecclesia nova seu gentium in specie, de regno Domini in universali; ‘naves de Tarshish’ pro cognitionibus; ‘argentum’ pro veris, ‘aurum’ pro bonis, quae sunt ‘quae adducent Nomini Jehovae’:
apud Ezechielem,
Accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo, et ex argento Meo quae dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, 16:17;
ibi ‘aurum’ pro cognitionibus caelestium, ‘argentum’ pro spiritualium apud eundem,
Ornata es auro et argento, et vestis tua byssus et sericum et acupictum, 16:13;
de Hierosolyma per quam significatur Ecclesia Domini, cujus ornatu ita describitur:
apud eundem,
Ecce sapiens tu, ... ullum occultum non latuerunt te, in sapientia tua, et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis, 28:3, 4;
de Tyro, ubi manifeste quod ‘aurum’ sint opes sapientiae, et ‘argentum’ opes intelligentiae:
apud Joelem,
[4] Argentum Meam, et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, 4:5 [KJV 3:5];
de Tyro, Zidone et Philistaea per quas significantur cognitiones, quae sunt ‘aurum et argentum, quod intulerunt in templa sua’:
apud Haggaeum, Venient electio omnium gentium, et implebo domum hanc gloria, Mihi argentum, et Mihi aurum, magna erit gloria domus hujus posterioris prae prioris, ii [7, ] 8, 9;
ubi de Ecclesia Domini, de qua praedicatur ‘aurum et argentum’:
apud Malachiam, Sedebit conflans et emundans argentum, et purificabit filios Levi, 3:3;
ubi de Adventu Domini:
apud Davidem,
Sermones Jehovae, sermones puri, argentum conflatum in catino terrae, fusum septies, Ps. 12:7 [KJV Ps. 12:6];
‘argentum purificatum septies’ pro veritate Divina. Quod mandatum filiis Israelis cum exirent Aegypto, quod Peteret mulier a vicina sua, et ab hospita domus suae, vasa argenti, et vasa auri, et vestes, et ponerent super filiis suis, et super filiabus suis, et spoliarent Aegyptios, Exod. 3:22; 11:2, 3; 12:35, 36;
quisque videre potest quod nusquam filiis Israelis dictum fuerit ita furari, et spoliare Aegyptios, nisi repraesentarent aliqua arcana; at quae arcana, constare potest a significatione ‘argenti, et auri, et vestium et Aegypti’, et quod simile quid repraesentaverint, ac quod hic Abramus, quod ‘gravis argento et auro ex Aegypto’.
[5] Sicut argentum significat verum, ita in sensu opposito significat falsum, nam qui in falso sunt, putant falsum esse verum, ut quoque constat apud Prophetas;
apud Mosen,
Non concupisces gentium argentum et aurum, et accipias tibi, ne forte illaqueeris illo, quia abominatio Jehovae Dei tui illud, ... detestando detestaberis illud, Deut. 7:25, 26;
‘gentium aurum’ pro malis, et ‘earum argentum’ pro falsis:
apud eundem,
Non facietis Mecum, deos argenti, et deos auri non facietis vobis, Exod. 20:23;
per quae in sensu interno nihil aliud significantur quam falsitates et cupiditates; falsitates sunt ‘dii argenti’, et cupiditates sunt ‘dii auri’:
apud Esaiam,
Die illo reprobabunt quisque idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, 31:7;
‘idola argenti et idola auri’ pro similibus; ‘quod fecerint manus vestrae’ pro quod ex proprio:
apud Jeremiam,
Infatuantur et stultescunt, disciplina vanitatum lignum illud, argentum extensum de Tarshish adfertur, et aurum de Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris; hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota, 10:8, 9;
pro similibus, ut manifeste constat.