Bible

 

Daniel 2:16

Studie

       

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 69

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

69. (Vers. 15.) "Et pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti." - Quod significet ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino Amore, constat ex significatione "pedum", quod sint naturale (de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952); inde, cum de Domino, quod sint ultimum ordinis Divini, quia id est naturale; ex significatione "chalcolibani", seu aeris levigati, quod sit bonum naturale (de qua sequitur); et ex significatione "igniti", cum de Domino, quod sit quod ex Divino Amore (de qua n. AC 10055). Dicitur "tanquam in camino igniti", ut exprimatur Divinus Amor in maximo gradu, et in suo pleno; nam Divinum est in suo pleno cum in suo ultimo, et ultimum est naturale (videatur supra, n. 66). Inde patet, quod per "pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino ignitos", significetur ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino Amore. Dicuntur haec, ut quoque praecedentia, comparative; ut quod "caput et capilli candidi esset tanquam lana candida, tanquam nix", et quod "pedes essent similes chalcolibano tanquam in camino igniti"; sed sciendum est quod omnes comparationes in Verbo significent, quia similiter ac ipsae res sunt ex correspondentiis (videatur n.3579, 1 AC 4599, 8989).

[2] Quod "pedes", cum de Domino, significent ultimum ordinis Divini, et quod hoc sit naturale, est quia caelum est caelum ex Divino Humano Domini, et quod inde caelum in toto complexu referat unum Hominem; et quia tres caeli sunt, quod supremum caelum referat caput, medium corpus, et ultimum pedes. Divinum quod facit supremum caelum vocatur Divinum caeleste, Divinum autem quod facit medium caelum vocatur Divinum spirituale, ac Divinum quod facit ultimum caelum vocatur Divinum naturale ex spirituali et caelesti: inde patet causa, cur hic describitur Dominus quoad Divinum Humanum, quod est Filius hominis visus in medio candelabrorum, non modo quoad vestes, sed etiam quoad caput, et pectus, et pedes.

(Quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra, n. 63; et quod "candelabra" sint caelum, etiam supra, n. 62. Sed haec quia arc1na sunt, hactenus in mundo ignota, et tamen sint quae intelligenda ut comprehendatur sensus internus horum, et sequentium in libro hoc prophetico, ideo singilla descripta sunt in specie in opere De Caelo et Inferno: ut, Quod Divinum Humanum Domini faciat Caelum, n. 7-12, 78-86, seq. Quod inde Caelum in toto complexu referat unum Hominem, n. 59-77. Quod tres Caeli sint, et quod supremum referat caput, medium corpus, et ultimum pedes, n. 29-40.) Ex his inde intellectis constare potest quid significatur per "pedes Jehovae" seu "Domini" in Verbo, quod nempe ultimum ordinis Divini seu naturale; et quia externum ecclesiae, cultus et Verbi est ultimum ordinis Divini in ecclesia, et est naturale, ideo hoc per "pedes Jehovae" seu "Domini" in specie significatur.

[3] Quia id per "pedes Jehovae" seu "Domini" significatur, ideo cum Dominus sicut Angelus visus prophetis alibi, etiam similiter visus est; ut Danieli:

"Sustuli oculos meos et vidi; ecce Vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, corpus Ejus sicut Tharschisch;... et oculi Ejus sicut faces ignis; brachia Ejus et pedes Ejus sicut splendor aeris levigati" (10:5, 6).

Similiter cherubi, per quos intelligitur Dominus quoad providentiam et custodiam (n. 9277, 9509, 9673), visi sunt Ezechieli:

"Pedes eorum erant... micantes sicut splendor aeris levigati" (1:7).

Similiter Dominus visus ut Angelus postea in Apocalypsi:

"Vidi Angelum descendentem de caelo, amictum nube, et iris circum caput, et facies Ejus ut sol, et pedes Ejus tanquam columnae ignis" (10:1).

Quia talis visus est Dominus quoad pedes, ideo sub pedibus visus est quibusdam ex filiis Israelis,

"Sicut opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad puritatem" (Exodus 24:10);

quod Dominus illis non visus sit quoad pedes sed "sub pedibus", erat causa quia non in externo ecclesiae, cultus et Verbi erant, sed sub illo (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n 248).

[4] Quoniam "pedes Jehovae" seu "Domini significant ultimum ordinis Divini, et hoc in specie est externum ecclesiae, cultus et Verbi, ideo hoc in Verbo vocatur "scabellum pedum Ipsius":

- Ut apud Esaiam,

"Gloria Libani ad Te veniet ad decorandum locum sanctuarii mei, locum pedum meorum honorabilem reddam;... et incurvabunt se ad volas pedum tuorum" (60:13, 14);

apud eundem,

"Caelum thronus meus. et terra scabellum pedum meorum" (66:1);

apud Jeremiam,

Deus "non recordatur scabelli pedum suorum in die irae" (Jeremiam 2:1);

apud Davidem,

"Adorate Jehovam Versus scabellum pedum Ipsius" (Psalmuss 99:5);

apud eundem,

"Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius" (Psalmuss 132:7);

apud Nahum,

"Jehovae... nubes pulvis pedum Ipsius" (1:3);

quod "nubes" sit externum Verbi, seu Verbum quoad litteram, videatur supra (n. 36); et quia "nubes" est externum Verbi, etiam est externum ecclesiae et cultus, nam ecclesia et cultus sunt ex Verbo; "pulvis pedum" dicitur, quia illa quae in sensu litterae Verbi, qui est naturalis, apparent sparsa.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3938

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3938. ‘Et dixit Leah in beatitudine mea, quia beatificabunt me filiae’: quod significet in sensu supremo aeternitatem, in interno felicitatem vitae aeternae, in externo jucundum affectionum, constat ex significatione ‘beatitudinis’, et ex significatione ‘beatificabunt me filiae’: ‘beatitudo’ quod in sensu supremo sit aeternitas, non constare potest nisi ex correspondentia cum illis quae apud hominem sunt; nam quae Divina sunt, seu quae infinita, non capiuntur aliunde quam a finitis, quorum ideam habere potest homo; absque idea ex finitis, 1 et principaliter absque idea ex illis quae sunt spatii et 2 temporis, homo 3 nihil potest comprehendere de Divinis, minus de Infinito; ne quidem potest homo absque idea spatii et temporis aliquid cogitare, n. 3404, nam quoad corpus est in tempore, ita quod quae ex sensualibus externis; at angeli et spatio sunt, 4 habent ideas status, inde es in Verbo significent status, videatur n. 1274, 1382, 2625; , 2788, 2837, 3254, 3356, 3827;

[2] sed sunt bini status, nempe status qui correspondet spatio, et status qui correspondet tempori; status qui correspondet spatio, est status quoad ‘esse’, et status qui correspondet tempori, est status quoad ‘existere’, n. 2625; sunt enim duo quae faciunt hominem, nempe esse et existere; esse hominis non aliud est quam recipiens aeterni quod procedit a Domino; sunt enim homines, spiritus et angeli non nisi quam recipientia seu formae recipientes vitae a Domino; receptio vitae est de qua praedicatur ‘existere’; credit 5 homo quod sit, et quidem ex se, cum tamen non est ex se, sed existit ita, ut dictum est;

ESSE solum est in Domino, et id vocatur JEHOVAH; ex ESSE quod JEHOVAH, sunt omnia quae apparent sicut sint; sed Esse Domini seu Jehovah nusquam alicui communicari potest, solum Humano Domini.

Hoc factum est Esse Divinum, hoc est, Jehovah; quod Dominus quoad utramque Essentiam sit Jehovah, videatur n. 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035.

[3] Existere praedicatur 6 etiam de Domino, sed modo cum fuit in mundo ac induit ibi Divinum Esse; at cum factus Divinum Esse, tunc non amplius Existere de Ipso praedicari potest, aliter ac quoddam Procedens ab Ipso; quod procedit ab Ipso, est quod apparet sicut Existere in Ipso, at non est in Ipso, sed est ab Ipso, et facit ut homines, spiritus, et angeli existant, hoc est, vivant. Existere apud hominem, spiritum et angelum est vivere, et vivere ejus est felicitas aeterna; felicitas vitae aeternae est cui in supremo sensu correspondet aeternitas, quae a Divino Esse Domini. Quod felicitas vitae aeternae sit quae in sensu interno significatur per ‘beatitudinem’, 7 patet; 8 tum quod jucundum affectionum in sensu externo, ita absque explicatione.

[4] Sed est jucundum affectionum veri et boni quod correspondet felicitati vitae aeternae, quod significatur; omnes affectiones habent sua jucunda, sed quales affectiones, talia sunt jucunda; affectiones mali et falsi etiam habent sua jucunda, et antequam homo regeneratur, et accipit a Domino affectiones veri et boni, apparent illa jucunda sicut unica, usque adeo ut Credant quod non alia jucunda dentur, consequenter si privarentur illis quod prorsus perirent; at qui a Domino accipiunt jucunda affectionum veri et boni, per gradus vident et percipiunt qualia jucunda illius vitae sunt quae unica esse crediderunt, quod nempe vilia respective, immo spurca; et quo plus in jucunda affectionum veri et boni progressus fit, eo plus incipit homo vilipendere jucunda illa mali et falsi, et tandem aversari illa;

[5] locutus quandoque sum cum illis in altera vita qui in jucundis 9 mali et falsi fuerunt, et illis dicere datum, quod non prius vitam habeant quam cum privantur jucundis suis, sed dixerunt sicut tales in mundo quod si illis privarentur, nihil vitae amplius illis esset; sed respondere datum quod tunc primum vita incipiat, et cum illa vita felicitas qualis in caelo, quae ineffabilis est respective; sed hoc non potuerunt capere quia quod ignotum est, creditur nihil esse: similiter se habet cum omnibus illis in mundo qui in amore sui et mundi sunt, et inde in nulla charitate, illi jucundum illorum amorum sciunt, sed non jucundum hujus, nempe charitatis, quare etiam prorsus nesciunt quid charitas, et adhuc magis quod aliquod jucundum sit in charitate, cum tamen jucundum charitatis est quod implet universum caelum, et facit ibi beatitudinem et felicitatem, et si credere velis, etiam intelligentiam et sapientiam cum earum jucundis, nam in jucunda charitatis influit Dominus cum luce veri et flamma boni, inde cum intelligentia et sapientia; falsa autem et mala rejiciunt illa, suffocant et pervertunt, inde insipientia et insania; ex his constare potest quid jucundum affectionum est, et quale est, quod correspondet felicitati 10 vitae aeternae.

[6] Homo hujus saeculi credit, si modo in ultima mortis hora confidentiam fidei habeat, in quacumque affectione per totum vitae suae cursum vixerit, possit venire in caelum; cum illis qui ita vixerunt et quoque ita crediderunt, etiam quandoque locutus sum; illi cum in alteram vitam veniunt, primum nihil aliud cogitant quam quod intrare possint in caelum, non attendentes ad vitam suam anteactam, quod nempe per illam vitam induerint jucundum affectionis mali et falsi ex amoribus sui et mundi qui illis pro finibus fuerant; illis dicere datum est quod unusquisque admitti possit in caelum, quia nulli a Domino caelum negatur, sed num ibi vivere possint, scire poterunt si admittuntur; aliqui qui constanter id crediderunt, etiam admissi sunt; sed quia ibi est vita 11 amoris in Dominum et amoris erga proximum, quae omnem vitae sphaeram et felicitatem ibi facit, cum illuc venerunt, inceperunt angi, nam in tali sphaera non respirare potuerunt, et tunc sentire foeditatem suarum affectionum, ita cruciatum infernalem, quare inde se praecipitarunt, dicentes quod longe inde abesse velint, mirantes quod id sit caelum, quod illis infernum; inde patet quale jucundum unum est et quale jucundum alterum, et quod illi qui in jucundo 12 affectionum mali et falsi sunt, nequaquam interesse possint illis qui in jucundo affectionis boni et veri, quodque opposita sint, sicut caelum et infernum; videantur n. 537-539, 541, 547, 1397, 1398, 2130, 2401.

[7] Porro quod felicitatem vitae aeternae attinet, homo qui in affectione boni et veri est, cum vivit in mundo, non potest illam percipere, sed loco ejus jucundum quoddam; causa est quia in corpore est, et cum in corpore, est in curis mundanis et inde in anxietatibus; haec faciunt ut felicitas vitae aeternae quae intus' in illo est, non manifestari possit aliter tunc, nam cum illa ab interiore influit in curas et anxietates, quae sunt exterius apud hominem, tunc inter curas ibi et anxietates illabitur, et fit 13 quoddam jucundum obscurum, at usque est jucundum in quo beatum est, et in hoc 14 felix; contentum esse in Deo est tale; at cum homo exuitur corpore, et simul mundanis illis, tunc felicitas quae latuit ita in obscuro in 15 interiore ejus homine, prodit et se revelat.

[8] Quia affectio toties nominatur, dicendum est quid per affectionem intelligitur: est affectio nihil aliud quam amor sed continuum ejus; homo enim afficitur vel malo et falso, vel bono et vero, ex amore; hic amor quia in omnibus et singulis ejus adest et inest, non percipitur ut amor, sed variatur secundum res, et secundum status et eorum mutationes, et hoc continue in singulis quae homo vult, cogitat et agit; hoc continuum amoris est quod vocatur affectio, estque id continuum 16 quod regnat in hominis vita et quod facit omne jucundum apud illum, et quia hoc, facit ipsam ejus vitam, nam vita hominis non est nisi quam jucundum quod est affectionis ejus, ita non nisi quam affectio quae est amoris ejus; amor est velle hominis, et inde est ejus cogitare, et sic est ejus agere.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has proinde

2. The Manuscript inserts quae sunt.

3. The Manuscript has quamdiu in corpore, nihil potest cogitare, Arcana Coelestia 3404, corpus enim est in tempore et in spatio; starting at cogitare, over this is interpolated comprehendere de Divinis, minus de Infinito; nequidem potest homo absque idea spatii et temporis aliquid cogitare, homo enim corpore suo, ita in cogitatione ex sensualibus et corporeis, cum est in mundo

4. The Manuscript inserts pro ideis ex illis.

5. The Manuscript inserts enim.

6. The Manuscript has quoque

7. The Manuscript inserts inde.

8. The Manuscript has et quod jucundum affectionum sit, quod in sensu externo, significatur, constare potest absque explicatione;

9. The Manuscript inserts affectionum.

10. The Manuscript has aeterno

11. The Manuscript has affectionis

12. The Manuscript has affectionis

13. The Manuscript has quod

14. The Manuscript has felicitas

15. The Manuscript has interno

16. The Manuscript has illud vitae hominis quod regnat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.