Bible

 

Daniel 2:14

Studie

       

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7401

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7401. ‘Ut scias quod nullus sicut Jehovah Deus noster’: quod significet quod unus Deus et non praeter Ipsum, constat ex eo quod cum in sensu historico dicitur ‘quod nullus sit sicut Jehovah Deus’, in sensu interno intelligatur quod nullus Deus praeter Ipsum, et quia nullus praeter Ipsum, quod unus Deus sit; 1 in Verbo aliquoties dicitur quod nullus sit sicut Jehovah Deus, tum quoque quod nullus Deus sit sicut Ipse; ita dictum est in Verbo quia eo tempore in terra ubi Ecclesia, sicut etiam in terris ubi non Ecclesia, plures deos coluerunt, et quisque suum deum praetulit deo alterius; distinguebant illos per nomina, ac Israelitarum et 2 Judaeorum Deum per nomen ‘Jehovae’; ipsi Judaei et Israelitae crediderunt etiam plures deos dari, sed Jehovam reliquis majorem esse ob miracula; quapropter etiam cum miracula cessarunt, ilico ad cultum aliorum deorum lapsi sunt, ut patet ab historicis Verbi; quod unus Deus sit, et 3 non praeter Ipsum, quidem ore dixerunt, sed corde non crediderunt; 4 inde nunc in Verbo dicitur quod Jehovah sit major reliquis diis, et nullus sicut Ipse, 5 ut apud Davidem,

Quis Deus magnus sicut Tu? Tu Deus faciens mirabile, Ps. 77:14, 15 [KJV Ps. 77:13, 14]:

apud eundem,

Quis sicut Jehovah Deus noster? Ps. 113:5:

apud eundem,

Deus magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes deos, Ps. 95:3:

apud eundem,

Magnus Jehovah et laudatus valde, timendus Ille super omnes deos, Ps. 96:4 6 : ideo quoque Jehovah vocatur Deus deorum, et Dominus dominorum, Ps. 136:2, 3; Dan. 2:47: quod tamen id in sensu interno sit, quod unus sit Deus, et 3 non praeter Ipsum, patet apud Esaiam,

Recordamini priorum a saeculo, quia Ego Deus, et non amplius Deus; et non sicut Ego, 46:9.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts hic sensus est sensus internus illorum verborum, in sensu interno seu in sensu literae, .

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. nullus

4. quod in Verbo dictum

5. constat

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4820

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4820. ‘Et accepit illam et venit ad illam’: quod significet quod tribus Jehudae conjungeret se illis, nempe malis ex falsis mali, constat ex significatione ‘accipere illam’ nempe in mulierem et ‘venire seu intrare ad illam’ quod sit conjungi, de qua aliquoties prius; conjugia enim in sensu interno repraesentant conjunctionem boni et veri quia inde sunt, n. 2727-2759, at in opposito sensu conjunctionem mali et falsi, hic conjunctionem tribus Jehudae cum illis, nam de Jehuda dicitur, per quem quod significetur tribus ab illo nominata, videatur supra 4815; hic non dicitur quod acceperit illam in uxorem sed solum ‘quod acceperit et venerit ad illam’, ex causa quia copulatio illegitima erat, n. 4818, tum 1 quia sic tacite indicaretur quod non conjugium sed scortatio esset, ita quod filii ex illa etiam ex scortatione nati essent; conjunctio quoque 2 mali cum falso 3 nec aliud est; quod postea dicta fuerit uxor ejus his verbis, ‘et multiplicati dies, et moriebatur filia Shuae uxor Jehudae’, vers. 12, dicetur infra.

Poznámky pod čarou:

1. et

2. etiam

3. The Manuscript inserts quae in sensu interno hic significatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.