Bible

 

Daniel 2:12

Studie

       

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8581

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8581. ‘Ecce Ego stans ante te ibi super petra in Chorebo’: quod significet Dominum quoad fidei vera, constat ex significatione ‘petrae’ quod sit fides, hic fides a Domino, seu Dominus quoad fidem, nam dicit Jehovah, hoc est, Dominus, ‘ecce Ego stans super petra’, et ex significatione ‘Chorebi’ quod sit lex Divina; inde per illa verba significatur Dominus quoad fidei vera, quae ex lege Ipsius seu Verbo. Quod ‘petra’ sit Dominus quoad fidem, ac respective ad hominem quod sit fides quae a Domino, constat ex pluribus locis in Verbo, ut apud Moschen,

1 Date magnitudinem Deo nostro, Petra, cujus perfectum opus: 2 equitare fecit illum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit illum mel e rupe, et oleum e saxo petrae: sed cum pinguis factus 3 Jeschurun, recalcitravit, deseruit Deum, Qui fecit illum, et vilipendit Petram salutis suae: Petram quae genuit te, oblivioni dedisti, et oblitus es Dei formatoris tui: Petra illorum vendidit illos, et Jehovah conclusit illos; non enim sicut Petra nostra petra illorum: quando dicitur, Ubi dii illorum, Petra cui confisi fuerunt? Deut. 32:3 4, 13, 15, 18, 30, 31, 37; ex his patet quod sit Jehovah, hoc est, Dominus, qui vocatur ‘Petra’; 4 quod sit Jehovah seu Dominus quoad fidem, 5 ex singulis ibi in sensu interno liquet:

[2] apud Danielem,

Videns fuisti usque dum excisus est lapis, qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit illos; tunc contrita sunt simul ferrum, argilla, aes, argentum, et aurum, factaque sunt sicut palea, de 6 areis aestatis; ita ut abstulerit ea ventus, et ullus locus non inventus sit illis; lapis autem qui percussit statuam factus est in 7 petram magnam, et implevit omnem terram: surgere faciet Deus caelorum regnum; quod in saecula non perdetur; etiam regnum Ipsius populo alii non permittetur; conteret et consumet omnia ista regna, ipsum autem stabit in saecula; propterea quod vidisti quod de petra excisus est lapis, qui non per manus, et contrivit ferrum, aes, argillam, argentum, et aurum, 2:34, 35, 44, 45; agitur hic de Domino ac Ipsius regno, et per ‘lapidem’ intelligitur fides, ac per ‘petram’ Dominus quoad fidem; quod illa per ‘lapidem’ et ‘petram’ significentur, patet ei qui expendit; ‘lapis’ etiam in Verbo significat verum quod fidei, videatur n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426; inde quoque Dominus quoad Divinum Verum vocatur ‘lapis Israelis’, n. 6426; quod ‘petra’ sit Dominus quoad verum fidei, est quia per ‘petram’ etiam intelligitur propugnaculum quod contra falsa; ipsum propugnaculum est verum fidei, nam ex illo pugnatur tam contra falsa quam contra mala.

[3] Ex his quoque constare potest quod per ‘petram’ intelligatur Dominus quoad fidem, et quoque fides quae a Domino, in verbis quae Dominus locutus est ad Petrum, apud Matthaeum, Ego tibi dico, Tu 8 es Petrus, et super hac petra aedificabo Ecclesiam, Meam, et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, 16:18, 19;

quod ‘petra’ ibi sit Dominus quoad fidem, ac fides quae a Domino, et quod ‘Petrus’ illam fidem repraesentet, videatur Praefatio ad Gen. xxii, tum n. 9 3750, 4738, 6000, 6073 fin. , 6344 fin. ; patet etiam unicuique qui ex sana ratione cogitat quod potestas aperiendi caelum et claudendi infernum pro bonis, ac aperiendi infernum et claudendi caelum pro malis, sit solius Domini, et quod sit fidei, est quia fides est a Domino, 10 ita quoque est Domini, hoc est, Ipse Dominus in illa; omnis 11 potestas in altera vita etiam est per verum fidei ex bone, n. 4931, 6344, 12 6423, 8200, 8304; 10 qui ex ratione cogitat etiam concludere potest quod Ecclesia Domini non super aliquo homine, ita non super Petro, sed super Ipso Domino, 13 ita super fide in Ipsum, aedificata sit.

[4] Ex his videri potest in quales et in quantos errores labuntur illi qui 14 stricte sensum litterae Verbi premunt, et quam prone antistites Ecclesiae arripiunt quod talis potestas data sit Petro, et consequenter illis qui se ejus successores 15 vocant, nam favet illorum amori, et quam aegre se persuaderi patiuntur quod aliud intelligatur, nam quisque sibi 16 comparare summum potentiae vult; ex 17 illis quoque patet quam necessarium 18 est ut sciatur quid ‘petra’, quid ‘claves’, quid ‘portae inferni’, et perplura alia, in sensu interno significant.

[5] Quod Jehovah dicatur ‘petra’ et quod tunc intelligatur Dominus quoad fidem, etiam ex multis aliis locis in Verbo constat, ut ex his sequentibus, quos adducere absque ulteriore explicatione licet:

apud Esaiam,

Mittite 19 agnum dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem Sionis, 16:1:

apud eundem,

Oblita es [Dei] salutis tuae, et petrae refugii tui non recordata es, 17:10:

apud eundem,

Cadet Aschur gladio non viri, etiam petra ejus prae formidine ejus transibit, xxxi [8, ] 9:

apud eundem,

Cantent habitatores petrae, e capite montium clament, 42:11:

apud eundem,

Attendite ad me, sectantes justitiam, quaerentes Jehovam, respicite ad petram e qua excisi estis, 51:1:

apud Jeremiam,

Relinquite urbes, et habitate in petra, habitatores Moabi, 48:28:

apud eundem,

Ego contra te, mons perdens, perdens universam terram, et extendam manum Meam contra te, et devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis, nec sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum, 51:25, 26;

de Babele:

apud Davidem,

Fecit ascendere me a fovea devastationis, e caeno luti, ac constituit super petra pedes meos, Ps. 40:3 [KJV Ps. 40:2]:

apud eundem,

Ab extremitate terrae ad Te clamo, cum deficit cor meum, 20 ad petram altam a me ducis me, Ps. 61:3 [KJV Ps. 61:2]:

apud eundem,

Cibavit illos ex adipe tritici, et e petra melle saturavi illos, Ps. 81:17 [KJV 16].

[6] Quia ‘petra’ significabat Dominum quoad fidem, ac fidem a Domino, ideo etiam mirabilia facta sunt super petra, de quibus in libro Judicum, Angelus Jehovae dixit ad 21 Gideonem ut sumeret carnem et azyma, et poneret super petra, et jus effunderet, et ascendebat ignis e petra, et comedit carnem et azyma, 6:20, 21: et alibi in eodem libro, Manoach pater Simsonis sumpsit haedum caprarum, et obtulit super petra; tunc angelus mirabiliter fecit, et ascendebat in flamma, 13:19, 20;

quid haec significabant, constare potest si ex sensu interno evolvitur quid repraesentabat 22 Gideon' et quid ‘Manoach pater Simsonis’, tum quid significabant ‘caro et azyma’, ac ‘jus’, ut et ‘haedus caprarum’, et ‘ignis’; omnia enim et singula repraesentabant et significabant.

[7] Ex significatione ‘Petrae’ quod sit fides, etiam sciri potest quid intelligitur per quod Moscheh, cum videret Jehovam, poneretur in foramine petrae, Exod. 33:20-23, per ‘foramen’ enim ‘petrae’ significatur obscurum fidei. Quod petra in Chorebo, ex qua aquae, significet Dominum, in Ecclesiis notum est, sed quod 23 significet Dominum quoad fidem, et 24 quoque quod fidem a Domino, nunc ostensum est. Simile 25 quod per ‘petram in Chorebo’ etiam significatur per haec apud Esaiam,

Dicite, Redemit Jehovah servum Suum Jacobum; tunc non 26 sitient, in vastitatibus ducet illos, aquas e petra effluere faciet illis, dum findet petram ut effluant aquae, 48:20, 21.

Quod aqua daretur populo 27 non ex alia petra quam ex 28 illa in Chorebo, 29 est quia per ‘Chorebum’ significatur lex Divina; quod lex Divina per ‘Chorebum’ significetur, est quia ibi promulgata 30 est lex; et fides quae a Domino, est ex lege Divina, hoc est, ex Verbo; per id enim Dominus docet quid fides, et quoque dat fidem.

Poznámky pod čarou:

1. Dabo, in the Manuscript, the First Latin Edition.

2. evigilare, in the Manuscript, the First Latin Edition.

3. The Manuscript inserts est.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts etiam.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. Aramaic (tur) = a mountain

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. et

11. potentia

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. ac

14. non alium sensum Verbi quam sensum literae

15. dicunt

16. vindicare

17. his

18. sit

19. Hebrew (kar), compare Arcana Coelestia 3994

20. in

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. sit Dominus

24. quod sit fides

25. ac

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

28. petra Chorebi

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. fuit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Jeremias 51

Studie

   

1 Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem :

2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.

3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus : nolite parcere juvenibus ejus : interficite omnem militiam ejus.

4 Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus.

5 Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël.

6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam : nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei.

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.

8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam : tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.

9 Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.

10 Protulit Dominus justitias nostras : venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.

11 Acuite sagittas, implete pharetras : suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.

12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias, quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.

13 Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.

14 Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.

15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.

16 Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo : qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.

17 Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.

18 Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suæ peribunt.

19 Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen ejus.

20 Collidis tu mihi vasa belli : et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna :

21 et collidam in te equum et equitem ejus : et collidam in te currum et ascensorem ejus :

22 et collidam in te virum et mulierem : et collidam in te senem et puerum : et collidam in te juvenem et virginem :

23 et collidam in te pastorem et gregem ejus : et collidam in te agricolam et jugales ejus : et collidam in te duces et magistratus :

24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ, omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.

25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis :

26 et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta : sed perditus in æternum eris, ait Dominus.

27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez : numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.

28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.

29 Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.

30 Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, habitaverunt in præsidiis : devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres : incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.

31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

32 Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.

33 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus : adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.

34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis : reddidit me quasi vas inane : absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

35 Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion : et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.

36 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam : et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.

37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.

38 Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum.

39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.

40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.

41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !

42 Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum ejus operta est.

43 Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.

44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus : et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.

45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,

46 et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra : et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.

47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.

48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt, quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.

49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.

50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium : operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.

52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.

53 Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.

54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum :

55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam : et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ, dedit sonitum vox eorum,

56 quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.

57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus : et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex (Dominus exercituum nomen ejus).

58 Hæc dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.

59 Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiæ.

60 Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.

61 Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,

62 dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.

63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,

64 et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.