Bible

 

Daniel 2:1

Studie

       

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

Bible

 

Jeremias 27:5

Studie

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3600

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3600. Quod ‘ecce de pinguedinibus terrae habitatio tua’ significet quod ex Divino Bono vita; et quod ‘de rore caeli desuper’ significet quod ex Divino Vero, constat a significatione 1 ‘pinguedinis’ quod sit bonum, de qua n. 353, hic Divinum Bonum quia dicitur de Domino; ex significatione ‘habitationis’ quod sit vita, de qua n. 1293, 3384; et quod ‘habitatio’ praedicetur de bono, n. 2268, 2451, 2712; et ex significatione ‘roris caeli’ quod sit verum quod 2 ex bono status pacis et innocentiae, de qua supra n. 3579, hic Divinum Verum quia dicitur de Domino. Ad Jacobum similia dicta sunt, nempe, ‘dabit tibi Deus de rore caeli, et de pinguedinibus terrae’, supra vers. 28, sed ibi primo loco dictum 3 de ‘rore’ ita de vero, et secundo de ‘pinguedinibus terrae’, ita de bono', et quoque quod ‘Deus 4 ei de illis daret’; hic autem ad Esavum dicitur primo loco de ‘pinguedinibus terrae’ ita de bono, et secundo de ‘rore caeli’ ita de vero, et non quod ‘Deus daret’, sed quod ‘habitatio ejus erit de illis’; inde quoque patet quod ‘Jacobus’ repraesentet verum et ‘Esau’ bonum, tum quod verum apparenter priore loco sit primum, et quod id inversum ordinis sit, secundum illa quae pluries prius ostensa sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has pinguedinum

2. The Manuscript has ex statu pacis

3. The Manuscript inserts est.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.