Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7401

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7401. ‘Ut scias quod nullus sicut Jehovah Deus noster’: quod significet quod unus Deus et non praeter Ipsum, constat ex eo quod cum in sensu historico dicitur ‘quod nullus sit sicut Jehovah Deus’, in sensu interno intelligatur quod nullus Deus praeter Ipsum, et quia nullus praeter Ipsum, quod unus Deus sit; 1 in Verbo aliquoties dicitur quod nullus sit sicut Jehovah Deus, tum quoque quod nullus Deus sit sicut Ipse; ita dictum est in Verbo quia eo tempore in terra ubi Ecclesia, sicut etiam in terris ubi non Ecclesia, plures deos coluerunt, et quisque suum deum praetulit deo alterius; distinguebant illos per nomina, ac Israelitarum et 2 Judaeorum Deum per nomen ‘Jehovae’; ipsi Judaei et Israelitae crediderunt etiam plures deos dari, sed Jehovam reliquis majorem esse ob miracula; quapropter etiam cum miracula cessarunt, ilico ad cultum aliorum deorum lapsi sunt, ut patet ab historicis Verbi; quod unus Deus sit, et 3 non praeter Ipsum, quidem ore dixerunt, sed corde non crediderunt; 4 inde nunc in Verbo dicitur quod Jehovah sit major reliquis diis, et nullus sicut Ipse, 5 ut apud Davidem,

Quis Deus magnus sicut Tu? Tu Deus faciens mirabile, Ps. 77:14, 15 [KJV Ps. 77:13, 14]:

apud eundem,

Quis sicut Jehovah Deus noster? Ps. 113:5:

apud eundem,

Deus magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes deos, Ps. 95:3:

apud eundem,

Magnus Jehovah et laudatus valde, timendus Ille super omnes deos, Ps. 96:4 6 : ideo quoque Jehovah vocatur Deus deorum, et Dominus dominorum, Ps. 136:2, 3; Dan. 2:47: quod tamen id in sensu interno sit, quod unus sit Deus, et 3 non praeter Ipsum, patet apud Esaiam,

Recordamini priorum a saeculo, quia Ego Deus, et non amplius Deus; et non sicut Ego, 46:9.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts hic sensus est sensus internus illorum verborum, in sensu interno seu in sensu literae, .

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. nullus

4. quod in Verbo dictum

5. constat

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4751

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4751. ‘Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus’: quod significet quod inde nihil proficuum et inde nihil altitudinis si hoc prorsus exstingueretur, constat ex significatione ‘quid lucri’ quod sit quod inde nihil proficuum et quoque quod nihil altitudinis, de qua sequitur; ex significatione ‘occidere’ quod sit exstinguere, hic Divinum Verum, in specie de Divino Humano Domini, quod per ‘fratrem’ nempe Josephum intelligitur; et ex significatione ‘obtegere sanguinem’ quod sit prorsus abscondere sanctum verum; quod ‘sanguis’ sit sanctum verum, videatur supra n. 4735. Quomodo haec se habent, ex sequentibus patet.

[2] Quod ‘lucrum’ hic non modo significet proficuum sed etiam altitudinem, seu ‘quid lucri’ quod inde nihil proficuum et nihil altitudinis, est quia ex cupiditate [quaestus]

et avaritia hoc dictum 1 ; cupiditas enim quaestus et avaritia in se habet quod non solum universum mundum possidere velit, sed etiam lucri causa quemcumque praedari, immo occidere, et quoque pro parvo occideret si non obstarent leges, et praeterea in auro et argento, quae homo talis possidet, spectat se in potentia maximum, utcumque aliter in externa forma apparet; inde patet quod in avaritia non solum sit amor mundi sed etiam amor sui, et quidem amor sui spurcissimus; nam apud sordide avaros elatio animi seu superbia extrinsecus non ita conspicitur, illa enim quandoque non curat opes ostentationis causa, nec est id genus amoris sui quod conjunctum solet esse cum voluptatibus, nam parum curant corpus suum et ejus victum ac amictum, sed est amor prorsus terrestris, nihil aliud pro fine habens quam pecunias, in quibus se non actu sed potentia credit super 2 omnes; inde constare potest quod in avaritia sit amor sui omnium infimus ac vilissimus; quapropter in altera vita apparent sibi inter sues, n. 939; suntque illi prae reliquis contra bonum quodcumque; in tanta inde caligine sunt ut nequaquam videre possint quid bonum et quid verum; quod sit aliquid internum hominis quod vivit post mortem, prorsus non capiunt; corde suo irrident illos qui hoc dicunt.

[3] Gens Judaica talis fuerat ab initio, quapropter non potuit ei aliquod internum manifeste aperiri, ut patet a Verbo Veteris Testamenti; et quia radicitus in pessimo illo genere amoris sui sunt, ideo quoque nisi per avaritiam tam longe removerentur ab internis ac inde tenerentur in spissa caligine, conspurcarent interiora vera et bona, et sic prae ceteris illa profanarent, nam profanare non possunt quamdiu non agnoscunt, n. 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3402, 3489, 3898, 4289, 4601. Inde est quod Dominus de illis dicat apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, ille homicida erat ab initio, 8:44;

et de Juda Iscariot, qui repraesentabat Ecclesiam Judaicam, apud eundem,

Nonne Ego vos duodecim elegi, at e vobis unus est diabolus ? 6:70;

per illum etiam quod vendiderit Dominum, simile repraesentatum est, quod hic per Jehudam qui dixit, ‘ite et vendamus Josephum’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts est.

2. supra

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.