Bible

 

Daniel 1:16

Studie

       

16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3004

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3004. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM QUARTUM

Quod arcanissima in sensu interno lateant, quae hactenus ad nullius cognitionem pervenerunt, constare potest ab illis quae hactenus dicta et ostensa sunt, et ab illis quae, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ostendentur. Manifestissime constare potest a sensu interno binorum nominum Domini nostri, JESUS CHRISTUS; haec cum nominantur, pauci aliam ideam habent quam quod sint nomina propria et paene sicut nomina alius hominis, sed sanctiora; norunt quidem doctiores quod ‘Jesus’ significet Salvatorem, et ‘Christus’ Unctum, et inde aliquam ideam interiorem capiunt; sed usque non sunt illa quae angeli in caelo ex nominibus illis percipiunt, sunt adhuc Diviniora, nempe per ‘Jesum’ cum nominatur ab homine legente Verbum, percipiunt Divinum Bonum, et per ‘Christum’ Divinum Verum, et per utrumque Divinum conjugium boni et veri, ac veri et boni; ita omne Divinum in conjugio caelesti, quod est caelum: quid conjugium caeleste, videatur n. 2173, 2803.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.