Bible

 

Amos 4:4

Studie

       

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

Bible

 

Esaias 1:1

Studie

   

1 Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1070

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1070. Vers. 21. Et bibit de vino, et inebriatus est, et discoopertus fuit in medio tentorii sui. ‘Et bibit vinum’ significat quod illa quae sunt fidei vellet investigare: ‘et inebriatus est’ significat quod inde in errores lapsus: ‘et discoopertus fuit in medio tentorii sui’ significat perversa inde; ‘medium tentorii’ est quod principale fidei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.