Bible

 

Amos 4

Studie

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Bible

 

Esaias 1:1

Studie

   

1 Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3439

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3439. ‘Ego Deus Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego’: quod significet quod Divinum etiam esset ibi, nempe in sensu litterali Verbi, constat ex repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum Domini, de qua n. 2833, 2836, 3251, 3305 f. ; inde ‘Jehovah Deus Abrahami’ significat Domini Divinum quod Abraham repraesentat; et quia agitur de Verbo, quod quoque est Dominus quia omne Verbum ab Ipso et omne Verbi de Ipso, ideo per ‘Ego Deus Abrahami ne timeas, quia cum te Ego’ significatur quod Divinum etiam 1 sit ibi. Cum Divino in 2 Verbo ita se habet: Ipsum Divinum est in sensu supremo Verbi, quia ibi est Dominus; Divinum etiam est in sensu interno, quia ibi est regnum Domini in caelis, inde 3 sensus ille vocatur caelestis et spiritualis; Divinum quoque est in sensu litterali Verbi 4 quia ibi est regnum Domini in terris, inde sensus ille vocatur externus ut et naturalis, sunt enim ibi apparentiae crassae, 5 a Divino remotiores: at usque ibi omnia et singula sunt Divina. Tres illi sensus se habent sicut se habuit tabernaculum; intimum ejus, seu quod intra velum, ubi arca in qua testimonium, fuit sanctissimum seu sanctum sanctorum; internum autem, seu quod immediate extra velum, ubi mensa aurea et candelabrum, erat sanctum; externum autem ubi atrium, etiam erat sanctum; ad illud conveniebat coetus et inde vocabatur ‘tentorium conventus’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has esset

2. The Manuscript has sensu litterali Verbi

3. The Manuscript has hic sensus vocatur sensus Verbi

4. The Manuscript has quia ibi etiam est Regnum Domini, sed externum quale est in terris in externa Ipsius Ecclesia

5. The Manuscript inserts quae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.