Bible

 

2 Samuelis 1:5

Studie

       

5 Dixitque David ad adolescentem, qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1410

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1410. ‘Dixit Jehovah ad Abramum’: quod significet omnium primam animadvertentiam, ita se habet: historicum ibi est repraesentativum, at ipsa verba sunt significativa; in Ecclesia Antiqua talia stilus fuit, cum aliquid verum esset, quod dicerent, ‘Jehovah dixit’ vel ‘Jehovah locutus’, quod significabat ita esse, ut ostensum prius postquam vero significativa versa sunt in repraesentativa, tunc Jehovah seu Dominus actualiter cum iis loquutus, et cum dicitur tunc quod dixit Jehovah seu locutus Jehovah cum aliquo, significat idem ac prius; nam verba Domini in historicis veris simile involvunt ac verba Domini in historicis factis; solum est differentia quod in his factum sit sicut historicum verum, in illis non factum: quare hoc quod dixit Jehovah ad Abramum non aliud significat, quam primam animadvertentiam; sicut cum in Antiqua Ecclesia aliquis animadvertebantur per conscientiam vel per dictamen aliud vel per Verbum eorum quod ita esset, tunc similiter dictum quod ‘Jehovah dixit’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.