Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #1

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 120  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
Yiya esigabeni / 120  
  

IBhayibheli

 

Apocalypsis 21:5

Funda

       

5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Revelata #295

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 962  
  

295. CAPUT VI.

1. ET vidi cum aperuisset Agnus primum ex sigillis, et audivi unum ex quatuor Animalibus dicens tanquam voce tonitrui, Veni et aspice.

2. Et vidi, et ecce Equus albus, et sedens super illo habens arcum, et data ei corona et exivit vincens et ut vinceret.

3. Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi secundum Animal dicens, Veni et aspice.

4. Et exivit alius Equus rufus; et sedenti super illo datum ei tollere pacem de terra, ut alii alios occiderent, et data ei machaera magna.

5. Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi tertium Animal dicens, Veni et aspice; et vidi, et ecce Equus niger, et sedens super illo habens stateram in manu sua.

6. Et audivi Vocem in medio quatuor Animalium, dicentem, Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris.

7. Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi Vocem quarti Animalis dicentem, Veni et aspice.

8. Et vidi, et ecce Equus pallidus, et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo, et data illis potestas interficiendi super quartam partem terrae in romphaea et in fame et in morte et a bestiis (terrae).

9. Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi sub ter Altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant.

10. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, Qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra.

11. Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi.

12. Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terrae motus magnus factus est, et Sol factus est niger tanquam saccus pilosus, et Luna facta est tanquam sanguis.

13. Et Stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus dejicit grossos suos a magno Vento concussa.

14. Et Caelum abscessit tanquam Liber convolutus: et Omnis Mons et Insula e locis suis emota sunt.

15. Et reges terrae et magnates, et divites et chiliarchi, et potentes, et omnis servus et omnis liber, absconderunt se ipsos in speluncis, et in petris montium.

16. Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni.

17. Quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR DE EXPLORATIONE ILLORUM, SUPER QUOS ULTIMUM JUDICIUM FUTURUM EST; ET EXPLORATUM QUALIS INTELLECTUS VERBI FUERAT APUD ILLOS, ET INDE QUALIS STATUS VITAE ILLORUM:

QUOD ESSENT QUI IN VERIS EX BONO (vers. 1, 2);

QUI ABSQUE BONO (vers. 3, 4).

QUI IN CONTEMPTU VERI (vers. 5, 6);

ET QUI QUOAD BONUM ET QUOAD VERUM PRORSUS VASTATI (vers. 7, 8).

DE STATU ILLORUM QUI IN INFERIORE TERRA PROPTER MALOS A DOMINO CUSTODITI SUNT, QUOD TEMPORE ULTIMI JUDICII LIBERANDI (vers. 9-11);

DE STATU ILLORUM QUI IN MALIS ET INDE FALSIS, QUALIS DIE ULTIMI JUDICII (vers. 12-17).

CONTENTA 2 SINGULORUM VERSUUM.

1. "Et vidi, cum aperuisset Agnus primum ex sigillis," significat a Domino explorationem omnium super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad intellectum Verbi, et inde quoad status vitae eorum (295); "et audivi unum ex quatuor Animalibus dicens tanquam voce tonitrui," significat secundum Divinum Verum Verbi (296); "Veni et aspice," significat manifestationem de primis in ordine (297).

2. "Et vidi et ecce Equus albus," significat intellectum veri et boni ex Verbo apud hos (278); "et sedens super illo habens arcum," significat quod illis doctrina veri et boni ex Verbo, ex qua pugnarunt contra falsa et mala quae ab Inferno (299); "et data ei corona," significat insigne pugnae illorum (300); "et exivit vincens et ut vinceret," significat victoriam super mala et falsa in aeternum (301).

3. "Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi 3 secundum Animal dicens, veni et aspice," significat simile hic ut supra (302, 303, 304).

4. "Et exivit alius Equus, rufus," significat intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et inde quoad vitam apud illos (305); - sedenti super illo datum est tollere pacem de terra," significat sublatam charitatem, securitatem spiritualem, et requiem internam (306); - ut alii alios occiderent, significat intestina omnia, infestationes ab Infernis, et irrequies internas, (11, 307); "et data ei machaera magna," significat destructionem veri per falsa mali (308).

5. "Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi 4 tertium Animal dicens, veni et aspice," significat simile hic ut supra (309, 310, 321); "et vidi et ecce Equus niger," significat intellectum Verbi deperditum quoad verum, ita quoad doctrinam apud hos (312); "et sedens super illo habens stateram in manu sua," significat aestimationem boni et veri, qualis illa apud hos (313).

6. "Et audivi vocem in medio quatuor Animalium, dicentem," significat Divinam custodiam Verbi a Domino (314); - Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario," significat quia aestimatio boni et veri tam pusilla est, ut vix ulla (315); - et oleum et vinum ne laeseris," significat quod a Domino provideatur, ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur (316).

7. "Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti Animalis dicentem, veni et aspice," significat simile quod supra (317, 318, 319).

8. "Et vidi et ecce Equus pallidus," significat intellectum Verbi deperditum et quoad bonum et quoad verum (320); - et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo," significat exstinctionem vitae spiritualis et inde damnationem (321); "et data est illis potestas interficiendi super quartam partem terrae," significat destructionem omnis boni Ecclesiae (322); "in romphaea et in fame et in morte et a bestiis terrae," significat per falsa doctrinae, per mala vitae, per amorem proprii, et per concupiscentias (323).

9. "Et cum aperuisset quintum sigillum," significat a Domino explorationem status vitae illorum, qui die Ultimi Judicii salvandi erant, ac interea reservati (324); "vidi subter Altari animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant," significat illos qui a malis rejecti propter vitam secundum vera Verbi et agnitionem Divini Humani Domini, ne seducerentur, a Domino custoditi sunt (325).

10. "Et clamabant voce magna," significat dolorem cordis (326); "dicentes, Usque quo Domine, (Qui Sanctus et Verus,) non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra," significat super ia quod Ultimum Judicium protrahatur, et non removeantur qui violentiam inferunt Verbo et Divino Domini (327).

11. "Et datae singulis stolae albae," significat communicationem et conjunctionem illorum cum angeli qui in Divinis veris (erant) (328); "et dictum (iis), ut adhuc requiescerent tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi," significat quod Ultimum Judicium parum adhuc protraheretur, usque dum collecti (fuerint) qui similiter rejecti sunt a malis (329).

12. "Et vidi cum aperuisset sigillum sextum," significat a Domino explorationem status vitae illorum qui interius mali erant, super quos judicium futurum est (330); "(et) ecce terrae motus magnus factus est," significat statum Ecclesiae apud illos prorsus immutatum, et terrorem (331); "et Sol factus est niger tanquam saccus pilosus, et Luna facta est tanquam sanguis,' significat apud illos omne bonum amoris adulteratum, et omne verum fidei falsificatum (332).

13. "Et Stellae (Caeli) ceciderunt in terram," significat omnes cognitiones boni et veri disparatas (333); "sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento agitata," significat per ratiocinationes naturalis hominis separati a spirituali (334).

14. "Et Caelum abscessit sicut liber convolutus," significat separationem a Caelo et conjunctionem cum Inferno (335); "et omnis mons et insula e locis suis emota sunt," significat quod omne bonum amoris et verum fidei recesserit (336).

15. "Et reges terrae et magnates, et divites et chiliarchi,et potentes, et omnis servus et (omnis) liber," significat illos qui ante separationem fuerunt in intellectu veri et boni, in scientia cognitionum illorum, in eruditione, ab aliis vel a se ipsis, et usque non in vita secundum illa (337); "absconderunt se ipsos in speluncis et in peris montium," significat nunc illos in malis et in falsis mali (338).

16. "Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni," significat confirmationes mali per falsa ex malo, usque ut non agnoscerent aliquod Divinum Domini (339).

17. "Quia venit dies magnus irae Ipsius, et quis potest consistere," significat quod tales facti sint a se ipsis per separationem a bonis et fidelibus propter Ultimum Judicium, quod alioquin non sustinerent (340).

EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Et vidi cum aperuisset Agnus primum ex sigillis," significat a Domino explorationem omnium super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad intellectum Verbi, et inde quoad status vitae eorum. "Haec significantur, quia nunc in ordine sequitur exploratio omnium super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad status vitae eorum, et hoc a Domino secundum Verbum: hoc itaque est quod significatur per quod "Agnus aperuerit sigilla Libri:" quod "aperire Librum," et "solvere sigilla ejus" significet nosse status vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum, videatur supra (259-265, 267, 273, 274).

Imibhalo yaphansi:

2. CONTENTA pro "CONTENTUM"

3. audivi pro "et audivi"

4. audivi pro "et audivi"

  
Yiya esigabeni / 962