Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Revelata #241

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 962  
  

241. (Vers. 7.) "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam. - Quod "Leo" significet Verum in sua potentia, hic Divinum Verum Verbi quoad potentiam, constare potest a potentia leonis prae omni animali terrae, tum ex leonibus in mundo spirituali, quod sint imagines repraesentivae potentiae Divini Veri; et quoque ex Verbo ubi significant Divinum Verum in sua potentia; qualis potentia Divini Veri in Verbo est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 49, et in Opere de Caelo et Inferno 228-233; inde est, quod Jehovah seu Dominus comparetur "Leoni," et quoque dicatur "Leo," ut in sequentibus:

"Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih 1 locutus est, quis non prophetet," (Amos 3:8);

"Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit," (Hoschea 11:9-10); 2

"Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis," (Esaias 31:4).

"Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis," (Apocalypsis 5:5);

"Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Genesis 49:9);

in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per "leonem;" "significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; "curvare se" est se mittere in potentiam; "Jehudah" in supremo Sensu significat Dominum, (96, 266).

"Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit," (Apocalypsis 10:3);

"Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Numeri 24:9);

En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis 3 Leo effert se," (Numeri 23:24); 4

haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter,

"Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium," 5 (Micham 5:7 (B.A. 8)). 6

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 11:6; 21:6-9; 35:9; Jeremias 2:15; 4:7; 5:6; 12:8; 50:17; 51:38; 7 Ezechiel 19:3, 5-6; Hoschea 13:7-8; Joel 1:6-7; Nahum 2:12; Psalm. 17:12; Psalm. 22:14 (B.A. 13) Psalm. 57:5 (B.A. 4); Psalm. 58:7 (B.A. 6); 8 Psalm. 91:13; Psalm. 104:21-22; Deuteronomius 33:20).

Imibhalo yaphansi:

1. Jehovih pro "Jehovah"
2. 9, 10 pro "20"

3. juvenis pro "vetus"

4. 24 pro "23, 24"

5. ovium pro "populorum"

6. 7 pro "6, 7"

7. xii. pro "viii."

8. 7 pro "7, 8"

  
Yiya esigabeni / 962  
  

IBhayibheli

 

2 Samuelis 17:8

Funda

       

8 Et rursum intulit Chusai : Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat : sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Revelata #266

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 962  
  

266. "Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis," significat per Divinum Bonum unitum Divino Vero in Suo Humano. - Per "Jehudam" in Verbo intelligitur Ecclesia quae in bono amoris in Dominum est, ac in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris, et per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum Divinae Sapientiae: quod hoc per "Davidem" intelligatur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 43, 44; 1 et quod illud per "Jehudam," videatur (96, 350). Ex his patet, quod per "Ecce vicit Leo, Qui ex tribu Jehudae, Radix Davidis," significetur quod Dominus vicerit Inferna et redegerit omnia in ordinem per Divinum Bonum unitum Divino Vero in Suo Humano. Quod hic sensus illorum verborum sit, non videri potest in Sensu literae, sed solum quod Ipse Ille sit Qui ex tribu Jehudae et ex prosapia Davidis in mundo natus est; at usque eadem illa verba Sensum spiritualem in se continent, in quo per nomina personarum intelliguntur res, ut passim supra dictum est; ita non per "Jehudam" Jehudah, nec per "Davidem" David; sed per "Jehudam" Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Davidem" Dominus quoad Divinum Verum; inde est quod ille sensus inde resultet; quod ille sensus hic exponatur, est quia Apocalypsis quoad Sensum spiritualem nunc aperitur.

Imibhalo yaphansi:

1. 44 pro "48"

  
Yiya esigabeni / 962