IBhayibheli

 

Hoschea 13:9

Funda

       

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Explicata #389

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 1232  
  

389. VERSUS 9-11.

"Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subter altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, et requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, et futuri interfici sicut et illi."

9. "Et cum aperuisset quintum sigillum, significat praedictionem adhuc ulteriorem (n.390); " 1 vidi sub altari", significat qui sub caelo reservati sunt (n. 391); "animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant", significat qui rejecti sunt et abditi propter Divinum Verum, et propter confessionem Domini (n. 392).

10. "Et clamabant voce magna", significat dolorem animi eorum (n. 393); "dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra?" significat suspiria ad Dominum, qui Justitia, de judicio et remotione illorum qui persequuntur et infestant illos qui profitentur Dominum et in charitatis vita sunt (n. 394).

11. "Et datae singulis stolae albae", significat Divinum Verum a Domino apud illos, et tutationem (n. 395); "et dictum eis ut requiescerent adhuc tempus parvum", significat aliquam adhuc durationem in illo stat" (n. 396); "usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, futuri interfici sicut et illi", significat dum omnia consummata sunt n. 397).

Imibhalo yaphansi:

1. The editors made a correction or note here.

  
Yiya esigabeni / 1232  
  

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #2003

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

2003. ‘Ego, ecce foedus Meum cum te’: quod significet Divinae Essentiae unionem cum Humana, constat a significatione ‘foederis’ quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038; hic quod sit unio Divinae Essentiae cum Humana, patet inde et a sensu interno praecedentium, ita ab ipsis verbis quod ‘foedus Meum cum te’.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.