IBhayibheli

 

Hoschea 13:8

Funda

       

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #5215

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

5215. ‘Et exustae euro’ quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione ‘exuri euro’ quod sit consumi ab igne cupiditatum; ‘eurus’ enim et ‘oriens’ in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, 1 3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde 2 concupiscentiae et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur ‘ignis’ ex causa de qua n. 5071, consequenter ‘exuri’.

[2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; 3 at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria 4 et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et 5 est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per ‘exuri euro’ significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae 6 sunt ‘aristae graciles’, quod significetur quod plena sint cupiditatum.

[3] Quod per ‘eurum’ seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem,

Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. 78:26, 27;

quod per ‘carnem quam ventus ille adduxit’ significatae sint concupiscentiae, et per ‘avem alae’ phantasiae inde, patet apud Mosen,

Num. 11:31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius ‘sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes’:

[4] apud Ezechielem,

Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, 17:10:

et apud eundem,

Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis 7 virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, ... exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, ... sceptrum ad dominandum, 19:12, 14;

ibi ‘ventus orientalis’ seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum:

apud Esaiam,

Meditatus est de vento suo duro, in die euri, 27:8:

[5] apud Hoscheam,

Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, 13:15;

ibi quoque ‘ventus orientis’ seu ‘eurus’ pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, 18:17:

[6] apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Esaiam,

Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt 8 euro, et divinatores 9 sicut Philistaei, 2:6:

apud Hoscheam,

Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2 [KJV 1];

‘ventus’ hic pro phantasiis, et ‘eurus’ pro cupiditatibus: simile etiam per ‘ventum orientalem’ in sensu interno intelligitur, per quem ‘productae sunt locustae’, et per 10 quem ‘locustae conjectae in mare’, Exod. 10:13, 19;

et quoque per quem divisae sunt aquae maris Suph, Exod. 14:21.

Imibhalo yaphansi:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts affectiones illorum.

3. sed

4. vel

5. consequenter

6. per aristas graciles significantur

7. (virga) in the Manuscript, Schmidius

8. The Manuscript inserts ab.

9. sunt, in the First Latin Edition

10. But see Arcana Coelestia 7702

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #8054

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

8054. ‘Et erit, cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei, et Chittaei, et Emorraei, et Chivaei, et Jebusaei’: quod significet in regionem caeli occupatam ab illis qui in malo et falso, constat ex significatione ‘terrae Cananaei, et Chittaei, et Emorraei, et Chivaei, et Jebusaei’ quod sit 1 caelum, hic regio caeli occupata ab illis qui in malo et falso; quod ‘terra Canaan’ sit regnum Domini in caelo, et in terra seu Ecclesia, videatur n. 1413, 1437, 1585, 1607, 1866, 3038, 3481, 3686, 3705, 4116, 4240, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 5757, 2 6516; mala et falsa significantur per gentes hic nominatas, malum ex falso mali per ‘Cananaeum’, n. 4818; falsum ex quo malum per ‘Chittaeum’, n. 2913; malum et inde falsum per ‘Emorraeum’, n. 1857, 6306; 3 idololatricum in quo aliquid boni per ‘Chivaeum’, n. 6860, et 4 idololatricum in quo aliquid veri per ‘Jebusaeum’, n. 6860; quod regio caeli, 5 in quam venturi illi qui ab Ecclesia spirituali, ante Adventum Domini occupata fuerit a malis et falsis, videatur supra n. 6858.

[2] Quod hanc rem ulterius attinet, sciendum quod ante Adventum Domini caelum non distinctum fuerit in tres caelos, nempe in intimum seu tertium, in medium seu secundum, ac in ultimum seu primum, sicut post Adventum Domini, sed erat unum; 6 caelum spirituale nondum erat; regio ubi caelum spirituale futurum, occupata fuit ab illis qui in falso et malo, sed qui potuerunt teneri in aliquo vero et bono per media externa, imprimis per ideas eminentiae ac dignitatis, pariter ac fit in mundo; ibi qui in malo sunt et in falso, usque 7 obligantur, ut vera quasi cogitent et loquantur, utque bona quasi velint et faciant per media externa quae sunt 8 honores et lucra; causa quod regio illa caeli a talibus tunc occupata fuerit, erat 9 quia deerant boni, et qui ab Ecclesia spirituali nondum erant praeparati, et tamen ubivis a spiritibus impletum esse debuit ut esset continuum a Domino usque ad hominem, nam si discontinuum, periisset homo; sunt etiam hodie regiones 10 caeli aliquae a talibus occupatae, 11 at illi qui ibi vi forti 12 detinentur a malis faciendis; immediate supra caput sunt qui per innocentiam fallunt et seducunt, sed supra illos sunt caelestes ab Antiquissima Ecclesia, qui illos tenent in vinculis tali vi ut nequaquam possint 13 alicui malum inferre; post occipitium est quoque hodie regio 14 quae fuerat caeli occupata a malis; et quoque antrorsum versus sinistrum;

[3] malorum etiam conatus continuus est invadendi 15 loca ubi boni, et actualiter invadunt, ut primum a bonis non impleta sunt; conatum illum saepius appercipere datum est; regiones illae occupantur cum in mundo augentur mali ac 16 diminuuntur boni, nam tunc ad hominem accedunt spiritus mali, et ab illo recedunt 17 spiritus boni, et quantum hi recedunt, tantum regiones proximae ad hominem occupantur a malis; cum hoc fit in communi, 18 incolae regionum illarum permutantur; hoc fit cum Ecclesia prope suum finem est, nam tunc regnat malum et falsum; sed circa finem Ecclesiae dejiciuntur illi, et regiones occupatae dantur bonis qui interea ad caelum praeparati sunt; hoc intelligitur per haec apud Johannem, Factum est bellum in caelo; Michael et angeli ejus pugnarunt contra draconem, et draco pugnavit ac angeli ejus, sed non praevaluerunt, neque locus inventus est illorum amplius in caelo, [Apoc. ] 12:7, 8.

Hic status caeli repraesentatus est 19 per terram Canaanem, quod gentes illam occupaverint, et per filios Israelis, quod illas inde ejecerint; per terram enim 20 Canaanem significatur regnum Domini, ita caelum et Ecclesia, ut ex locis supra citatis videri potest.

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript inserts regnum Domini, ita.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. ad

6. medium seu secundum, ac ultimum seu primum constituebant tales, qui in falso et malo erant

7. etiam obligari possunt, ut vera loquantur ac praedicent

8. honoris, lucri, famae

9. ut continuus esset nexus a Domino per coelos usque ad hominem, absque nexu continuo et inde influxu periret genus humanum. Above this, from continuus onwards, the Manuscript inserts non alicubi esset absque spiritibus ac inde discontinuum esset sed impletum, nam absque continuo per angelos et spiritus deficeret nexus a Domino usque ad hominem, hic absque nexu continuo cum Domino non subsisteret

10. inferiores coeli

11. et

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. quae coeli fuerat after malis

15. illa loca

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. angeli

18. tunc regiones, quae fuerant coeli prope hominem, occupantur a malis; hoc fit cum Ecclesia prope suum finem est, cum non amplius aliqua fides, quia non charitas

19. in terra Canaane per gentes, quod

20. Canaan, in the First Latin Edition.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.