Apocalypsis Revelata #243
243. "Et tertium Animal habens faciem sicut Homo," significat Divinum Verum Verbi quoad sapientiam. - Per "hominem" in Verbo significatur sapientia, quia natus est ut sapientiam recipiat a Domino, et fiat angelus; inde quantum quis est sapiens, tantum est homo; sapientia vere humana est sapere quod Deus, quid Deus, et quid Dei; haec docet Divinum Verum Verbi. Quod per "hominem" significetur sapientia, patet ex his locis:
"Rarum reddam virum Hominem prae auro puro, et Hominem prae auro Ophiris," (Esaias 13:12);
"vir homo" est intelligentia, et "homo" est sapientia.
"Exurentur habitatores terrae, et relictus erit Homo rarus," (Esaias 24:6);
"Seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine Hominis et semine bestiae," (Jeremias 31:27);
"Vos grex Mi, Homo vos, Ego Deus vester," (Ezechiel 34:31); "Erunt Urbes devastatae plenae grege Hominis," (Ezechiel 36:38);
"Vidi terram, cum ecce vacuum et inane, et versus Caelos et non lux eorum, vidi cum ecce non Homo," (Jeremias 4:23, 25); 1
"Sacrificant Hominem, vitulos osculantur," (Hoschea 13:2); "Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum et quadraginta quatuor cubitorum, mensura Hominis quae est Angeli," (Apocalypsis 21:17);
praeter multis aliis in locis, in quibus per hominem significatur sapiens, et in sensu abstracto sapientia.
Imibhalo yaphansi:
1. iv. pro "xxiv."