IBhayibheli

 

Hoschea 13:14

Funda

       

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Revelata #241

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 962  
  

241. (Vers. 7.) "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam. - Quod "Leo" significet Verum in sua potentia, hic Divinum Verum Verbi quoad potentiam, constare potest a potentia leonis prae omni animali terrae, tum ex leonibus in mundo spirituali, quod sint imagines repraesentivae potentiae Divini Veri; et quoque ex Verbo ubi significant Divinum Verum in sua potentia; qualis potentia Divini Veri in Verbo est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 49, et in Opere de Caelo et Inferno 228-233; inde est, quod Jehovah seu Dominus comparetur "Leoni," et quoque dicatur "Leo," ut in sequentibus:

"Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih 1 locutus est, quis non prophetet," (Amos 3:8);

"Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit," (Hoschea 11:9-10); 2

"Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis," (Esaias 31:4).

"Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis," (Apocalypsis 5:5);

"Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Genesis 49:9);

in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per "leonem;" "significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; "curvare se" est se mittere in potentiam; "Jehudah" in supremo Sensu significat Dominum, (96, 266).

"Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit," (Apocalypsis 10:3);

"Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Numeri 24:9);

En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis 3 Leo effert se," (Numeri 23:24); 4

haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter,

"Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium," 5 (Micham 5:7 (B.A. 8)). 6

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 11:6; 21:6-9; 35:9; Jeremias 2:15; 4:7; 5:6; 12:8; 50:17; 51:38; 7 Ezechiel 19:3, 5-6; Hoschea 13:7-8; Joel 1:6-7; Nahum 2:12; Psalm. 17:12; Psalm. 22:14 (B.A. 13) Psalm. 57:5 (B.A. 4); Psalm. 58:7 (B.A. 6); 8 Psalm. 91:13; Psalm. 104:21-22; Deuteronomius 33:20).

Imibhalo yaphansi:

1. Jehovih pro "Jehovah"
2. 9, 10 pro "20"

3. juvenis pro "vetus"

4. 24 pro "23, 24"

5. ovium pro "populorum"

6. 7 pro "6, 7"

7. xii. pro "viii."

8. 7 pro "7, 8"

  
Yiya esigabeni / 962  
  

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Revelata #96

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 962  
  

96. "Et blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt," significat falsiloquium quod apud illos sint bona amoris, cum tamen non sunt. - "Blasphemia" hic significat falsiloquium; per "Judaeos" non significantur Judaei, sed illi qui in bono amoris sunt, et abstracte bona amoris; inde per "blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt," significatur falsiloquium quod apud illos bona amoris sint, cum tamen non sunt. Quod per "Judaeos" intelligantur qui in bono amoris sunt, est quia per "Jehudam" in supremo Sensu in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris, et per "Israelem" Dominus quoad Divinum Verum Divinae Sapientiae; inde per "Judaeos" significantur qui in bono amoris a Domino sunt, et per "Israelem" qui in Divinis veris a Domino sunt: quod illi per "Judaeos" intelligantur, constare potest a multis locis ibi, quae adducentur infra (350); videantur etiam aliqua in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 1 (51). Quod per "Judaeos" abstracte intelligantur bona amoris, est quia Sensus spiritualis est abstractus a personis, videatur supra (78, 79). Qui non scit, quod per "Judaeos" in Verbo intelligantur illi qui ab Ecclesia caelesti Domini sunt, qui sunt qui in amore in Ipsum, multum hallucinari potest in lectione Verbi apud Prophetas, sed videatur infra (350).

Imibhalo yaphansi:

1. de Scriptura Sacra pro "de Domino"

  
Yiya esigabeni / 962