IBhayibheli

 

Hoschea 13

Funda

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #6077

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

6077. ‘Ad peregrinandum in terra venimus’: quod significet quod ad quaerendam vitam in scientificis, constat a significatione ‘peregrinari’ quod sit instrui, tum vivere, de qua n. 1463, 2025; ita ‘venire ad peregrinandum’ est ad quaerendum vitam; et a significatione ‘terrae’ hic terrae Aegypti, quod sit ubi scientificum, ita scientificum; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, pluries ostensum est. Quod vita veri sit in scientificis, seu quod vera suam vitam in scientificis quaerant, sciendum est quod omnia quae in spirituali mundo sunt, et inde omnia quae in naturali, quaerant aliquod ulterius in quo sint, et agant causam in effectu, propterea ut continue aliquid producant; hoc ulterius est quasi corpus, et illud quod quaerit in hoc esse, est quasi anima; hic nisus non desinit quam in ultimis naturae ubi inertia occurrunt; in naturali mundo hoc apparet a singulis; etiam in spirituali mundo in hoc: bonum quaerit vivere in veris, et vera quaerunt in scientificis, et scientifica in sensualibus, et sensualia in mundo.

[2] Quod in specie vera in scientificis attinet, sciendum quod vera interiora quidem insinuari queant scientificis, sed vera inibi non habent vitam priusquam in illis bonum est, in bono est vita, et in veris a bono, et sic in scientificis a bono per vera; tunc bonum est instar animae veris, et per vera scientificis, quae instar corporis sunt; verbo, charitas erga proximum vivificat et animat fidem, et per fidem scientifica quae sunt mentis naturalis.

[3] Pauci sunt hodie qui sciunt quod vera et scientifica inter se distincta sint; causa est quia pauci in veris fidei sunt ex charitate, et vera fidei in quibus non charitas, non aliud sunt quam scientifica, sunt enim in memoria non secus ac res aliae quae ibi; at cum vera fidei sunt ex charitate, seu cum in illis est charitas, tunc perceptibiliter se distinguunt a scientificis, et se quandoque elevant ab illis, ac tunc intuentur scientifica sub se; hoc apprimis constare potest a statu hominis post mortem; is tunc rationaliter potest cogitare et loqui de veris et bonis fidei et hoc multo perspicacius quam in vita corporis, at nulla scientifica potest e memoria depromere; haec sunt apud illum sicut res oblitae et obliteratae tametsi omnia secum habet, videatur n. 2475-2477, 2479, 1 2480-2486: inde constare potest quod vera fidei quae in se sunt spiritualia, et scientifica quae in se sunt naturalia, inter 2 se distincta sint; et quod vera fidei eleventur a scientificis versus caelum per affectionem boni charitatis.

Imibhalo yaphansi:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

IBhayibheli

 

Ezechiel 1:5

Funda

       

5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.