35
Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
35
Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
The loins, as in Ezekiel 29:7, signify the marriage of truth and good. In general, loins signify love, and when referring to the Lord, divine love. They can also signify the interiors of conjugial love. In Isaiah 11:5, they signify people in the divine good of love, and reins signify people in love towards their neighbor.
(Izinkomba: Apocalypse Revealed 830)
4731. ‘Et audivit Reuben’: quod significet confessionem fidei Ecclesiae in communi, constat ex repraesentatione ‘Reubenis’ quod sit fides intellectu seu doctrina quae primum est regenerationis, in complexu verum doctrinae per quod ad bonum vitae perveniri potest, de qua n. 3861, 3866, hic ideo confessio fidei Ecclesiae in communi. Quod Reuben hic interponit se, est quia Ecclesia quae incohat a fide, desineret esse Ecclesia nisi Divinum hoc verum in illa maneret, nempe quod Humanum Domini Divinum sit, hoc enim est supremum seu intimum verum Ecclesiae; quapropter Reuben 1 voluit eripere Josephum, per quem id verum hic repraesentatur, e manu fratrum 2 ad reducendum eum ad patrem ejus, per quae significatur quod illud verum vellet vindicare 3 Ecclesiae; et ulterius cum rediit Reuben ad foveam, et vidit quod nullus Joseph ibi, quod ‘disciderit vestes suas, et dixerit ad fratres, Natus non amplius, et ego quo ego venio’, vers. 29, 30, 30, quibus significatur quod nulla in Dominum fides amplius, ac ita nulla Ecclesia.
[2] Supremum seu intimum hoc verum quod Humanum Domini Divinum sit, ab illis in Ecclesia qui in sola fide sunt, negatur; sed usque quia ex Verbo sciunt quod Domino Divinum sit, et non capiunt quomodo Humanum possit esse Divinum, idcirco utrumque Domino tribuunt, distinguendo inter naturam Ipsius Divinam et Humanam; at qui in vita fidei seu charitate sunt, Dominum ut suum Deum et Salvatorem adorant, et cum in adoratione sunt, cogitant de Divino Domini, non separando illud ab Humano, ita omne in Domino Divinum corde agnoscunt; sed cum ex doctrina cogitant, tunc quia nec illi comprehendere possunt quomodo Humanum possit esse Divinum, loquuntur ex doctrinali.
Imibhalo yaphansi: